IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
De fide antiquorum. Praedictis adjiciendum est de sufficientia fidei ad salutem. Illis qui praecesserunt adventum Christi, et qui sequuntur, videtur profecisse fides secundum temporis processum, sicut profecit cognitio. Fides quippe magna dicitur cognitione et articulorum quantitate, vel constantia et devotione. Est autem quaedam fidei mensura, sine qua nunquam potuit esse salus. Unde Apostolus: Oportet accedentem ad Deum credere, quia Deus est, et quod remunerator est sperantium in se. Sed quaeritur, utrum hoc credere ante adventum, vel ante legem ad salutem suffecerit? Nam tempore gratiae constat certissime hoc non sufficere ; oportet enim universa credi, quae in Symbolo continentur. Sed nec ante adventum nec ante Legem videtur hoc suffecisse, quia sine fide Mediatoris nullum hominem, vel ante, vel post fuisse salvum, Sanctorum auctoritates contestantur. Unde Augustinus ad Optatum : " Illa fides sana est, qua credimus, nullum hominem, sive majoris sive parvulae aetatis, liberari a contagione mortis et obligatione peccati, quod prima nativitate contraxit, nisi per unum mediatorem Dei, et hominum, Jesum Christum ; cujus hominis ejusdemque Dei saluberrima fide etiam illi justi salvi facti sunt, qui, priusquam veniret in carnem, crediderunt in carnem venturum. Eadem enim fides est et nostra et illorum. Proinde cum omnes justi, sive ante Incarnationnem sive post, nec vixerint, nec vivant, nisi ex fide Incarnationis? Christi ; profecto quod scriptum est : Non esse aliud nomen sub caelo, in quo oporteat salvari nos, ex illo tempore valet ad salvandum genus humanum, ex quo in Adam vitiatum est. Idem : " Nemo liberatur a damnatione, quae facta est per Adam, nisi per fidem Jesu Christi. " Idem : " Eadem fides Mediatoris, quae nos salvat, salvos justos faciebat antiquos, pusillos cum magnis, quia, sicut credimus, Christum in carne ve nisse, ita illi venturum, et sicut nos mortuum, ita illi morilurum; et sicut nos resurrexisse, ita illi resurrecturum; et nos et illi, ad judicium vivorum et mortuorum venturum. Gregorius super Ezechielem : " Et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes: Hosanna filio David, quia omnes electi, qui in Judaea esse potuerunt, sive qui nunc in Ecclesia sunt, in Mediatorem Dei et hominum crediderunt et, credunt. " His aliisque pluribus testimoniis perspicue docetur, nulli unquam salutem esse factam, nisi per fidem . Mediatoris. Oportet ergo, accedentem ad Deum credere quae supra dixit Apostolus, sed non sufficit.
De fide simplicium.
Quid ergo dicetur de illis simplicibus, quibus non erat revelatum mysterium Incarnationis, qui pie credebant quod eis traditum fuit ? Dici potest, nullum fuisse justum vel salvum, cui non esset facta revelatio vel distincta, vel velata, vel in aperto, vel in mysterio ; distincta, ut Abrahae vel Moysi aliisque majoribus, qui distinctionem articulorum fidei habebant ; velata, ut simplicibus, quibus revelatum erat ea esse credenda, quae credebant illi majores et docebant, sed eorum distinctionem apertam non habebant. Sicut et in Ecclesia aliqui minus capaces sunt, qui articulos Symboli distinguere et assignare non valent, omnia tamen credunt, quae in Symbolo continentur ; credunt enim quae ignorant, habentes fidem velatam in mysterio, ita et tunc minus capaces ex revelatione sibi facta majoribus credendo inhaerebant, quibus fidem suam quasi committebant. Unde Job : Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos. Simplices et minores sunt asinae pascentes juxta boves, quia humilitate majoribus adhaerendo, in mysterio credebant quae et illi in mysterio docebant, qualis forte fuit vidua Sareptana.
Quae ante adventum Christi de Mediatore credere sufficiebat ?
Sed quaeritur, cum sine fide Mediatoris antiquis non fuerit salus, sicut nec modernis, utrum oportuerit illos credere omnia illa de Mediatore, quae nunc credimus ? Quibusdam videtur quod suffecerit illis quatuor tantum credere, scilicet nativitatem, mortem, resurrectionem et adventum ad judicium ; quod ex praemissis verbis Augustini colligunt, ubi ista quatuor posuit. Aliis autem videtur, habita fide Trinitatis, id de mysterio Incarnationis fidei suffecisse, ut Dei Filius crederetur nasciturus de homine et judicaturus ; qui de Joanne Baptista documentum hujus rei assumunt, qui de morte Christi et descensu ad inferos in Evangelio dubitasse videtur, secundum expositionem Gregorii, quando interrogavit per discipulos : " Tu es qui venturus es, an alium expectamus ? quasi diceret: Es tu per te ipsum descensurus ad infernum, an alium ad haec Sacramenta missurus es ? " Quidam tamen dicunt, eum non dubitasse de ignorantia, sed de pietate, id est, dubitare se ostendisse, non quia ignoraverit, sed pietatis affectu compassum esse Christo et ejus humilitatem admirando insinuasse.
De fide Cornelii.
Solet etiam quaeri de Cornelio, utrum fidem Incarnationis habuerit, cum dictum est ei per Angelum : Acceptae sunt eleemosynae tuae, et
exauditae sunt orationes tuae. Si enim fidem Incarnationis non habebat, tunc ergo sine fide Incarnationis erat ei justitia, quia de illo scriptum est, quod justus erat, et timens Deum. Si vero fidem Incarnationis habebat, ad quid ergo missus est ad eum Petrus ? Sane dici potest, eum, sicut fidem Trinitatis, ita et Incarnationis habuisse Dei revelatione, sed incarnatum jam esse Dei Filium, ignorasse ; et ideo missus est ad eum Petrus, ut jam natum Dei Filium ei annuntiaret et Sacramentum regenerationis ei conferret. Habebat igitur fidem Incarnationis, sed an facta, vel futura esset, non noverat ; et ita per fidem venit ad opera, et per opera amplius solidatus est in fide. " Per fidem enim, ut ait Gregorius, venitur ad opera. " Cornelius etiam per fidem venit ad opera ; Deum enim unum credebat, sed Filium ejus nesciebat incarnatum ; per fidem placuerunt Deo opera ejus: Sine fide enim impossibile est placere Deo. Augustinus vero dicit : " Cornelio dictum esse per Angelum : Acceptae sunt eleemosynae tuae et orationes tuae, antequam in Christum crederet, nec tamen sine aliqua fide donabat et orabat. Nam quomodo invocabat in quem non credebat ? sed si posset sine fide Christi esse salus, non ad eum mitteretur architectus Ecclesiae, Petrus. " Attende, quod ait, sine fide Christi non posse esse salutem, et tamen Cornelium exauditum antequam crederet in Christum ; quod ita potest intelligi, scilicet antequam sciret Christum incarnatum, in quem credebat in mysterio.
De aequalitate fidei, spei, charitatis et operis, quae secundum aliquid sunt aqualia. Illud etiam non est praetermittens dum, quod fides, spes, charitas et operatio secundum aliquid aequalia sunt in praesenti. Unde Gregorius : " Fidem, spem, charitatem atque operationem, dum in hac vita vivimus, aequales sibi esse apud nosinvenimus, quia quantum credimus, tantum amamus ; et quantum amamus, tantum de spe praesumimus. Quisque enim fidelis tantum credit, quantum sperat et amat ; et tantum operatur, quantum credit et amat et sperat. Sed tamen major fide et spe, charitas dicitur, quia, cum ad Dei speciem pervenitur, spes et fides transit, sed charitas permanet, " et quia " charitas mater est omnium virtutum, " quae non ideo post fidem et spem ponitur, quod ex eis oriatur, sed quia post illa remanebit aucta ; charitas enim nunquam excidit. Praemissa autem aequalitas proprie secundum interiorum actuum intentionem consideranda est. Huic vero, quod hic et superius dictum est, scilicet quod charitas non est ex fide, spe, sed e converso, videtur obviare quod ait Apostolus : Finis praecepti est charitas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta; quod exponens Augustinus, cor accipit pro intellectu, et conscientiam pro spe. " Qualis, inquit,: charitas est finis praecepti procedens de corde puro, id est, de puro intellectu, ut nihil nisi Deus diligatur ; et conscientia, id est, de spe bona, et fide non ficta, id est, non simulata. " Non igitur charitas fidem vel spem, sed fides et spes charitatem praecedere videntur. Hoc ergo ea ratione traditum intellige, non quod fides et spes causa vel tempore charitatem, omnium bonorum matrem, praecedant ; sed quia charitas sine illis in aliquo esse non potest, sed illa sine charitate possunt esse, quamvis non sit pia fides vel spes sine charitate. Ideo igitur ex fide et spe procedere dicitur charitas, quia nulli provenit sine istis.
(Finis textus Magistri.)