CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit argumenta singularum opinionum per ordinem, et primo allata pro prima opinione Henrici, docentis animam esse totam causam intellectionis, ostenditque suam sententiam Augustino conformem esse.
(a) Ad argumenta opinionum per ordinem. Primo ad auctoritates Augustini dico, quod imago quae ponitur ab eo esse in spiritu, oportet quod intelligatur esse in anima, vel in aliquo animae ut in subjecto, et non praecise in corpore sic mixto, aliter non concluderetur illam imaginem esse nobiliorem omni corpore, sicut dicit ipse, 12. super Gen. Quod autem est in anima, vel in aliquo animae ut in subjecto, non est illa species, quae communiter dicitur species, sed illa recipitur in parte organi, quae est corpus sic mixtum; sed illud quod recipitur in anima vel potentia animae, est actus cognoscendi; ergo per imaginem intelligit ipse talem actum. Ista glossa arguitur ex dicto ejus 11. de Trin. cap. 2. ubi vult quod informatio sensus, quae fit a solo corpore, visio dicitur ; illa autem informatio est propria species, quae recipitur in parte organi, scilicet in corpore sic mixto. Hoc patet ex hoc quod dicit, quod gignitur a solo corpore, quod videtur, sicut ergo illud quod est proprie imago, dicitur visio, ita e converso, visio potest dici imago et multo verius, quia visio secundum veritatem est quaedam qualitas, et talis qualitas est quaedam similitudo objecti, et forte perfectior quam illa similitudo prior , quae dicitur usitate species.
Hoc intellecto faciliter patet ad auctoritates ejus. Concedo enim, quod istam imaginem, quae est sensatio, non causat corpus in spiritu ut totalis causa , sed anima causat in se mira celeritate, non tamen ut tota causa, sed ipsa et objectum ; unde dicit ibid. 12. super Gen. quod mox, ut vi sum fuerit, etc. innuens quod praesentia objecti requiritur in ratione visibilis ut anima faciat in se visionem, et non requiritur nisi ut aliquo modo causa partialis, sicut ipsemet exprimit 11. de Trinit. cap. 2. et 3. quod a vidente et visibili gignitur visio.
Istam (b) conclusionem sic intellectam probat ratio sua in auctoritate praeallegata, quia illa propositio, scilicet quod agens est praestantius patiente, non est immediata, sed dependet ex istis tribus, scilicet agens est praestantius effectu, et effectus agentis est actus et forma patientis, et actus est nobilior potentia, ergo agens inducens hujusmodi formam est nobilius patiente ; ubi igitur istae propositiones sunt verae, ibi propositio Augustini quam accipit, est vera. Ista autem, quod agens est praestantius effectu , non est vera nisi de causa aequivoca totali, potest enim aliqua esse causa partialiter agens ad aliquem effectum nobiliorem se, sicut elementum in virtute corporum caelestium potest agere ad generationem mixti, quod est nobilius ipso elemento agente ut partiali causa. Per istud patet (e) ad secundam auctoritatem Augustini 10 de Trin. c. 5. Format enim anima in se imaginem, hoc est, sensationem, et de se, hoc est, ipsa est in potentia naturali ad sensationem, et non in potentia neutra, sicut superficies ad albedinem est in potentia neutra et non naturali. Et istam naturalitatem ostendit, cum dicitur de se, et loquitur ibi tantum de sensationibus, ut apparet, quia dicit ibidem, quod illas partes animae, quae corporum similitudinibus informantur, habemus communes cum bestiis, hoc verum est de illis, quae informantur imaginibus, hoc est sensationibus, extendendo nomen imaginis ad sensationem.
Ad rationem (d) primam pro illa opinione dico, quod concludit pro me, quia cognitio cum sit operatio vitalis, non est a non vivo sicut a totali causa, potest tamen non vivum esse causa partialis alicujus vivi, vel effectus vitalis, sicut sol non vivus, est causa partialis cum patre ad generandum filium vivum, et multo magis in proposito est possibile, quia hic causa principalior est viva, sicut patebit in sequenti quaestione.
Cum arguitur (e) post de forma perfecta, hoc concludit quod aliquam activitatem habeat respectu propriae operationis. Sed quia videtur concludere totalem causalitatem in ea respectu suae propriae operationis, respondeo, quod ista forma ex perfectione sua ordinatur ad habendum aliquam operationem circa totum ens, ut dicitur tertia quaestione hujus distinctionis, quia vero non est simpliciter perfecta, quia non est infinita, ideo non potest in se habere totum ens ; ex ejus ergo perfectione cum sua imperfectione, concluditur quod aliquam activitatem habeat, non tamen sufficientem, quia non posset habere totalem causalitatem cognitionis respectu totius entis nisi haberet in se totum ens, et ideo dico, quod formae imperfectiores bene possunt esse causae totales respectu suarum operationum, quia operationes earum sunt limitatae ad res, respectu quarum habere totalem activitatem non concludit aliquam perfectionem activam nisi limitatam. Sed in ista forma perfecta, quae ordinatur ad totum ens, non potest poni totalis causalitas respectu cognitionis totius entis, tunc enim poneretur in ea virtus activa illimitata: sed tamen potest poni causalitas partialis in ea, et partialis in objecto, ut sic ipsa possit cooperari perfectioni suae circa quodcumque objectum, et objectum etiam quodcumque cooperari sibi, magnum objectum ad magnam perfectionem ejus, et parvum ad parvam.
Alia duo (f) argumenta de actione, ut distinguitur contra factionem, et quod actio denominat agens, concedo. Pono enim actum intelligendi vere manere in agente, non tantum in supposito agente, ita quod non transeat extra suppositum, sed nec transit extra partem intellectivam in sensitivam, nec extra intellectivam in appetitivam, nec extra principium ejus activum in aliam potentiam, sed manet in parte intellectiva, quae est causa partialis ejus, non autem oportet actionem proprie dictam manere in sua causa totali, sed sufficit quod maneat in sua causa partiali.