IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Quantum ergo ad istum articulum dico, etc Tenet, quod prius dixit de possibilitate transubstantiationis, eam fundari in plena subjectione utriusque termini ad omnipotentiam Dei, sed movet dubium, quomodo possit salvari respective ad terminum praeexistentem? Si dicas mutationes partiales semper dare esse simpliciter termino suo ad quem, non tamen totalem; contra, licet mutatio tota- Iis non det esse termino ad quem, inquantum mutatio est, tamen qua fit per actionem novam, requiritur aliquod esse receptum per totalem actionem, quia neque in ipsis divinis salvatur actio sine suo termino proprio. Haec ratio satis manet probata in praecedentibus, probando quod una forma non possit recipere esse simul in duabus materiis, nam sicut actio nequit salvari respectu praeexistens, ita nova actio requirit novum terminum, vel secundum quid, vel simpliciter respective ad naturam actionis. Rejicit aliam responsionem, quae magis spectat ad quaestionem sequentem, et subdit conclusionem.
(b) Potest dici quod transubstantiatio, etc, Tartaretus, et quidam alii, ut Aretinus, dicunt Doctorem hic sustinere transubstantiationem esse adducLivam mutationem tanquam probabilem, quae est plurium auctorum, quos citat Scholiastes, quia distinguit hic transubstantiationem in productivam et adductivam: illam negat esse ad praeexistens, hanc autem sic, et per eam terminum recipere esse non simpliciter, sed recipere esse hic.
Sed haec interpretatio neque congruit mysterio, neque etiam est secundum mentem Doctoris in proposito, neque.
alibi, quia, ut supra ex ipso probatum est, transubstantiatio est ad substantiam, et definitur mutatio substantiae in substantiam, quam doctrinam constanter defendit, et consequenter in praemissis, et in distinctione priori, et in quodlib. 10. art. 2. et in artic. praesenti in 2. parte de termino ad quem hujus conversionis, et in art. 1. et idem supponit in quaest, etiam sequenti, substantiam esse terminum formalem ad quem conversionis, et in eam converti panem et vinum in sanguinem, tanquam in primum significatum formae.
Aliter ergo hic loquitur Doctor de transubstantiatione, aliter autem supra quaest. 1. hujus, quia in quaest. 1. agit de transubstantiatione secundum proprium et praecisum conceptum in ordine ad definitionem, et sic tantum est inter terminos ordo, et successio totalis in essendo per conversionem unius in alterum. In praesenti dubio agit de eadem, prout includit actionem concomitantem et mutationem proprie dictam, quam superius excludit a conceptu ejus, et dixit tantum se habere concomitanter.
Hic ergo sumit latius transubstantiationem, ut comprehendit etiam quidquid concomilanter fit actione divina ad ipsam conversionem totalem. Hoc patet ex littera ubi inter transubstantiationem, qua mutatio totalis est, et actionem concomitantem distinguit. In prima nempe responsione distinguitur transubstantiatio a mutatione partiali et formali proprie dicta, in eo quod illa sit mutatio proprie dicta, qua terminus succedit in esse simpliciter alteri; transubstantiatio vero non sit mutatio proprie dicta, sed totalis conversio sine subjecto communi.
Approbat solutionem quoad secundum membrum, et distinguit illam qua est mutatio totalis ab actione concomitante. Sed istud, inquit, non sufficit, quia licet
non oporteat terminum illius transubstantiationis esse novum propter rationem mutationis, sicut bene adducitur, tamen videtur quod oportet ipsum esse novum, quia est terminus novae actionis, etc nempe adductionis. Item in responsione ad primam objectionem contra conclusionem servat eamdem distinctionem, asserens substantiam esse terminum ad quem transubstantiationis, sed non habere esse novum substantiale, sed tantum praesentiam novam: negat ergo antecedens cum sua probatione, ut jacet in littera.
Item, in responsione ad secundum: Ad secundum, inquit, dico quod transubstantiatio primo modo dicta, non facit terminum ad quem esse, ubi non praefuit, et ita debet intelligi conclusio probata in dist. 10. Sed transubstantiatio secundo modo dicta includit mutationem quamdam ad simplicem praesentiam circa terminum ad quem, et ratione istius bene potest terminus ad quem esse per illam, ubi non praefuit, etc.
Ex his ergo declaratur sensus Doctoris, qui in hoc versatur, quod transubstantiatio secundum conceptum essentialem et formalem, nihil includat nisi quod sit mutatio totalis unius substantiae in aliam, et per hoc distinguitur a mutationibus, quae fieri possunt virtute agentis creati, et in naturalibus, et sic de transubstantiatione egit hactenus ; et non includit ullam actionem productivam vel adductivam, nam hae actiones possunt stare sine ulla conversione, ut si adduceretur corpus Christi sub speciebus simpliciter, manente substantia panis, vel si aliquod aliud produceretur absolute in esse, et non per conversionem alterius in ipsum, non haberetur transubstantiatio, aut aliquod ejus.
Potest ergo sumi transubstantiatio non solum secundum illud, quod formaliter includit in esse mutationis aut conversionis totalis, sed etiam prout habet aliquid concomitans, et sic potest variari per accidens, et secundum concomitantia distingui una transubstantiatio ab alia, sicut idem subjectum, ut est sub diversis formis accidentalibus diversificatur secundum quid, vel unum individuum substantiae ab alio secundum accidentia, et non secundum essentiam.
Talis est distinctio qua hic Doctor discernit transubstantiationem productivam et adductivam inter se; non quidem in esse transubstantiationis aut conversionis in se et quidditative, sed ratione concomitantis, qua alia connotat actionem productivam termini, alia vero solam adductivam, quae est differentia accidentalis dumtaxat, non vero essentialis, aut per se transubstantiationis. Patet per hoc ad modernos, qui putant ex hac littera vel Doctorem vacillare, vel esse in sententia asserentium transubstantiationem esse mutationem proprie dictam, sed adductivam, et hanc dicere in recto.
(c)Pro ista via videtur esse ratio ista, etc. Haec ratio reducenda est ad sensum conclusionis explicatum, per quem tantum intendit probare non produci simpliciter terminum a t quem in transubstantiatione adductiva, id est. includente actionem adductivam tantum, ut distinguitur ab illa, quam vocavit transubstantiationem productivam.
Unde patet sensus minoris : sed terminus posterior non succedit secundum esse simpliciter, etc. quae sic intelligenda est, terminus posterior potest intelligi, ut est terminus ad quem conversionis tantum, et sic non sumitur hic, sed ut est terminus ad quem adductionis; et sic succedit secundum praesentiam tantum, in quo distinguitur ab eo, quod succederet secundum esse simpliciter productum. Hic enim sensus tantum facit ad scopum discursus et differentiae positae inter utrumque terminum, et inter utramque mutationem totalem, qua una connotat seu includit productionem sui termini, altera non, sed solam adductionem.
Simili modo explicanda est conclusio deducta : Ergo nec panis convertitur, nec transit in corpus Christi, nisi secundum esse hic praesens pani praeexistenti, etc. ubi excluditur esse productum corporis. non autem esse substantiale ejus praeexistens. Et additur esse hic, ut denotetur terminus adductionis, non ut excludatur conversio panis fieri in corpus Christi secundum substantiam, nec ut denotetur panis converti in corpus Christi secundum praesentiam tantum, quia sic non esset transubstantiatio, sed tantum conversio substantiae in accidens, ut si converteretur aliquod absolutum in respectivum, quamvis illud respectivum inferret existentiam sui fundamenti ; tamen absolutum non diceretur converti in fundamentum, sed in respectum, et fundamentum se haberet concomitanter ad conversionem ; non vero tanquam aliquid per se ex vi conversionis succedens in esse, et repugnans termino a quo converso, quia illa repugnantia fundaretur in solo termino ad quem, qui esset respectus.
Ita in proposito si esset repugnantia corporis ad panem, vel e contra, ratione solius praesentiae, sic ipse respectus praesentiae esset terminus ad quem, et corpus concomitanter se haberet ; quod nequit dici ex mente Doctoris, neque secundum determinationem Conciliorum. Conversio ergo panis fit in esse corporis Christi substantiale hic, ita ut hic non denotet rationem formalem, qua se tenentem ex parte termini ad quem, sed concomitantem ; et per esse corporis Christi hic, etc. non denotatur restrictio aut reduplicatio termini ad quem, sed ipse terminus ad quem, conversionis cum specificatione accedente ratione praesentiae concomitantis ex adductione, et excludatur productio simpliciter corporis. Particula ergo adverbialis determinat speciflcative, et non distrahit terminum ad quem conversionis, et excludit etiam determinationem oppositam, qua terminus ad quem conversionis posset alias produci, et produceretur de facto, nisi esset praeexistens. Quamvis et illa productio concomitanter se haberet ad conversionem, sicut adductio termini praeexistentis etiam sic concomitanter se habet ad terminum, ut specificat conversionem.
Servanda ergo hic veritas rei et proprietas locutionis: non enim eodem modo, juxta principia superius posita quaest. 1. et 2. hujus distinct. nobis licet loqui de transubstantiatione (qui negamus eam esse mutationem formalem respective ad terminum ad quem, et includere in suo conceptu actionem de genere Actionis, quae est mutatio hoc modo sumpta) quo modo alii loquuntur de transubstantiatione, qui tenent eam esse actionem productivam termini ad quem simpliciter, vel secundum quid. Quamvis enim dicamus actionem aliquam, sive productivam sive adductivam, vel similem concomitari transubstantiationem, tamen alterius rationis et conceptus est a couversione totali, nec faciunt unum conceptum per se, quia et in se diversae sunt, et etiam non communicant in eodem termino formali ; nam terminus ad quem conversionis, ut spectat ad actionem absolute sumitur secundum illud quod recipit per actionem, sive sit simpliciter esse, sive esse secundum quid, et sic non dicit ordinem ad terminum a quo conversionis, qua convertitur in terminum ad quem , terminus autem ad quem conversionis dicit ordinem et repugnantiam cum termino a quo in esse. Corpus Christi potest fieri praesens absolute manente substantia panis, ut alias in art. 1. disseruimus. Corpus tamen ut est terminus ad quem, conversionis panis in ipsum, dicit repugnantiam in esse ad substantiam panis: illa ergo clausula, esse corporis Christi hic, etc. utrumque importat, terminum scilicet ad quem conversionis, et terminum ad quem adductionis, et utrumque spectat ad hoc mysterium, ut alterum sine altero non salvetur, quamvis ab invicem distinguantur. Sicut concomitanter se habent conversio formalis et partialis, ac naturalis substantiae corruptae in genitam, et genitam succedere in eodem loco in quo fuit corrupta, licet diversa sint recipere esse simpliciter substantiam genitam, et recipere esse hic.
Dices corpus Christi, ut existens absolute, non dicit repugnantiam ad terminum a quo in esse, nempe ad substantiam panis: ergo tantum dicit illam repugnantiam, ut est hic praecise, ergo ratione praesentiae ad species dicit illam. Respondetur distinguendo antecedens, si intelligatur existens absolute, ut abstrahit ab omni essendi modo conceditur, vel etiam, ut est sub modo naturali essendi; si intelligitur esse absolute pro existentia reali specificative, quae est hic, negatur, et tunc ad consequens respondetur si ly tantum determinat conditionem aut rationem concomitantem, concedo; si autem fundamentum repugnantiae, negatur. Sicut a simili anima non constituit hanc partem corporis viventem, nisi unita ipsi, ergo non constituit viventem, nisi mediante unione tanquam ratione formali vivificandi, negatur; sic etiam corpus Christi secundum esse reale et substantiale est terminus formalis ad quem conversionis, et repugnans termino a quo, tamen non est talis terminus, nisi ut habet praesentiam sui concomitantem, per quamapplicatur, sicut in aliis oppositis concomitatur similis conditio in ordine oppositionis actualis, qua unum cedit alteri; per hoc patet ad illud quod consequitur.
(d) Si dicas quod absolute esse corporis succedit, etc. Haec responsio non est sufficiens, ut refunditur in rationem subjunctam, quae est haec : quia corpus manet secundum suum esse, etc. quia manet secundum naturalem modum essendi, desinente pane, tamen ut sic existens, non est terminus ad quem conversionis, neque manet per modum talis termini. Sicut neque Sol ( ut replicatur) quamvis maneat desinente substantia sublunari corrupta, non est terminus in quem convertitur talis substantia, sed illa alia particularis quae generatur et succedit in eadem materia.
Responsio ergo ut valeat debet reduci ad jam dicta, nempe, ut esse corporis substantiale per modum termini conversionis manet, quod ipsi competit, ut habet concomitantem praesentiam sacramentalem, neque ideo praesentia transit in terminum ad quem conversionis, quae est existentia corporis, ut habet annexum non esse panis, ex natura conversionis, non vero praesentiae.
Unde posset salvari conversio absolute loquendo si fieret sine praesentia concomitante, ut supra quaest. 2. hujus est probatum ; praesentia autem requiritur ad finem conversionis, ut fit de facto, quatenus terminus conversionis, quod est corpus, demonstrari possit per signum demonstrativum vocale et reale.
Unde potest hic considerari duplex successio inter terminos conversionis ; alia est in essendo, et haec spectat ad transubstantiationem, per quam terminus ad quem, habet annexum non esse termini a
quo, etiam simpliciter. Alia est successio in praesentia, quae requiritur ad esse Sacramenti, ita ut corpus Christi succedat substantiae panis, quoad praesentiam sub iisdem accidentibus, quae fuerunt panis, ut primum et unicum contentum per modum significati, et ut Sacramentum est institutum de facto.
Quamvis ergo prima successio in esse sufficiat simpliciter ad naturam transubstantiationis, quae salvari posset etiamsi corpus Christi non poneretur hic, sed alibi, et reciperet esse, cui esset connexum non esse substantiae panis totale, tamen non sufficit ad esse Sacramenti, ut est de facto institutum, sed requiritur successio in praesentia, quam Doctor hactenus explicuit per esse hic.
Et si dicas, ergo est duplex conversio, nempe substantiae in substantiam, et praesentiae in praesentiam. Respondetur negando consequentiam, quia sicut ex vi conversionis panis desinit esse quoad substantiam, ita etiam desinit esse praesens, quod supponit existentiam ; praesentia itaque corporis in reipsa succedit praesentiae panis, non per conversionem immediatam unius in aliam, sed ex ratione dicta, et in essendo, et qua praesentia corporis concomitatur conversionem, quae infert non esse panis.
(e) Secundum hanc viam potest teneri, etc. Haec est responsio ad ultimam replicaui, quam jam declaravimus ; dicit ergo terminos hujus transitus seu conversionis, eo modo esse incompossibiles, quo sunt termini, quia sic non sunt simul, licet de potentia absoluta possint esse simul, nempe corpus Christi et panis. Instantia autem, seu exemplum quod adducit, non est ex propriis assertis, ut patet ex commento praecedentis paragraphi, ubi impugnat Aegidium, quod dixerit eamdem formam informare duas materias.
Ex hoc forte, et replica subsequente videtur hic Doctor disserere juxta principia aliorum. Sed neque hoc necessarium est interpretari, quia illa instantia est declarativa tantum, et non probativa ; et sicut docet conversionem esse primario inter ipsas substantias aeris et ignis, sicut terminos, accessorie vero et concomitanter, ut sunt hic, ita intelligendus est toto discursu loqui de terminis transubstantiationis, non solum qua est successio inter ipsos quoad substantiam, et ut cadant sub conversione, sed etiam qua terminus ad quem alias praeexistens succedit termino a quo, secundum illud esse novum, quod recipit per actionem ad ductivam.
Hoc non tollit alias dicta superius, quia haec duo sunt vera, nempe terminum ad quem transubstantiationis esse substantiam, secundum suum esse substantiale, et succedere substantiae conversae in esse, non solum substantiali, sed etiam secundum illud esse novum quod recipit, sive per actionem productivam, sive adductivam, sive quamcumque aliam concomitantem, quia ordo et successio inter ipsas substantias non salvatur, quin etiam salvetur inter concomitantia, alias non essent concomitantia.
Etiam haec vera est, quod terminus ad quem, secundum substantiam sit terminus formalis conversionis, licet non sit talis, nisi ut habet modum essendi novum concomitantem, non tanquam rationem formalem terminandi, sed tanquam determinationem concomitantem, sub qua ipsa substantia, secundum suum esse reale, ut ratione formali terminandi terminet conversionem ; et illa determinatio, ut dictum est, est specificans non reduplicans ratitionem formalem rei.
Sic una correlatio non potest esse, quin altera, quae simul est, sit, quamvis neutra sit ratio essendi alteri, neque condilio essendi, sic etiam concomitantia causarum in causando, verbi gratia, efficientis, et materialis, et formalis, et finalis, licet neutra sit alteri ratio aut conditio causandi. Sic etiam plures potentiae simul operantur, licet neutra virtute alterius hic et nunc operatur ; sic ergo hic potest esse terminus totalis conversionis et productionis seu actionis, ita ut sit concomitantia in termino et in mutatione; et esse hic, ut importat tantum esse, sit terminus conversionis, ut praesentiam vero adductionis, et unum sine altero non ponatur, licet per diversa, et in ordine ad diversa subsistant. Replicaui illam, quam subjungit Doctor, solvemus in quaest, sequenti.