IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum ante Christi adventum fuerit fides necessaria de his, quae modo credimus ?
Mensis S. part, quaest. 82. membr. 3. art. 1. et 2. D. Thom. 2. 2. quaest. 2. art. 7. (ubi Cajet. Bannes) et Me quaest. 2. art . 2. D. Bonavent. art. 1 . quaest 2. Richard. art. 3. quaest. 1. et 2. Duranti quaest, 1. Vega 6. in Trid. cap. 20. Canus Relect. de Sacram part. 2. quaest. 2. Scotus 2. de Nat. cap. 11. 12. Piligianis hic art. 10. 11.
Circa istam (a) vigesimam quintam distinctionem, in qua Magister agit de fide quantum ad ejus sufficientiam, quaeruntur duo. Primo : Utrum ante Christi adventum fuerit fides necessaria de his, quae modo credimus ? Secundo, posset esse quaestio, a quo fides habeat suam unitatem ?
Circa primum, arguitur quod non, Exod. 3. dixit Dominus ad Moysen : Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, et nomen meum Adonai, hoc non indicari eis. Moysi igitur aliquid ostendit Deus, quod non ostendit aliis ; igitur alii non tenebantur ad habendum fidem de omnibus, de quibus Moyses habuit fidem, qui tamen fuit in eadem lege cum eis ; igitur multo minus tenebantur ad habendum fidem de his, de quibus nos habemus fidem, cum simus alterius Testamenti.
Praeterea, ante Christi adventum non fuit necessarium homini credere quod Angeli ignoraverunt, quia intellectus Angeli excedit intellectum hominis ; sed Angeli ante Christi adventum et praedicationem Ecclesiae, non noverunt Incarnationem Christi, quam modo nos credimus : ergo. Minor patet per Apostolum ad Ephes. 3. ubi dicit, quod Sacramentum Incarnationis Christi fuit absconditum Principibus et Potestatibus in coelestibus, et per Ecclesiam eis innotuit. Et Isai. 6 3. quaerunt Angeli : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra?
Praeterea, ad perfectam obedientium sufficit implere quae praecipiuntur cum promptitudine implendi alia,si praeciperentur : igitur ad perfectam fidem sufficit credere quod explicatur credendum cum voluntate credendi alia, si explicarentur sibi ; sed ante Christi adventum non fuerunt tot credibilia revelata, quot modo sunt a nobis credita, non enim fuerunt tunc Sacramenta novae Legis instituta, nec pro tunc fuerunt revelata multa contenta in novo Testamento, quae non continebantur in veteri Testamento ; ergo.
Contra, pro omni statu fuit necessarium homini diligere omnia diligibilia ex charitate, quia cuilibet necessarium fuit charitatem habere, et charitas in quocumque gradu ad omnia diligibilia se extendit ; ergo similiter pro omni statu necessaria fuit fides respectu omnium credibilium, quia.charitas non perficit sine fide.
Ad quaestionem primo videndum est, quae fides fuit necessaria viatori pro omni statu. Secundo videndum est de actu fidei, an scilicet aliquis actus fuerit necessarius pro omni statu, et quis. Tertio, an actus aliquis fuerit necessarius circa eadem credibilia, circa quae est necessarius pro nunc.
SUPPLEMENTUM R. P. F. JOANNIS PONCll.
(a) Circa istum vigesimam quintam distinctionem, etc. Quandoquidem non possit esse dubium quin duae quaestiones quas in hac distinctione tractat Doctor, et ipsius sint, et plures contineant gravissimas difficultates, divinare non possum, cur explicationem non addiderit Lychetus, sed quacumque is ad hoc ducebatur ratione, nobis non erant omittendae. Et ut a prima incipiamus, haec potissimum in ea concludit Doctor. Primo, necessitatem tam habitus quam actus fidei infusae pro omni statu naturae lapsae ostendit. Secundo, de quibus modo habetur fides communiter a fidelibus, eaque occasione Symbolum Apostolicum in suos articulos dividit, suumque cuique ex Apostolis articulum tribuit, et qua ratione a fidelibus quibusque eos credi oportet, assignat. Tertio, necessarium fuisse fidem implicitam Redemptoris pro omni statu, non vero explicitam. Quarto denique, plura esse explicite pro hoc statu credenda, quam pro lege veteri, et nullo modo habuisse veteres ante adventum
Christi talem actum de adventu ejus, qualem nos habemus.