De errore Arii et Apollinaris circa animam christi.
Non solum autem circa corpus christi, sed etiam circa eius animam aliqui male sensisse inveniuntur.
Posuit enim Arius quod in christo non fuit anima, sed quod solam carnem assumpsit, cui divinitas loco animae fuit.
Et ad hoc ponendum necessitate quadam videtur fuisse inductus. Cum enim vellet asserere quod filius dei sit creatura et minor patre, ad hoc probandum illa Scripturarum assumpsit testimonia quae, infirmitatem humanam ostendunt in christo. Et ne aliquis eius probationem refelleret, dicendo assumpta ab eo testimonia christo non secundum divinam naturam, sed humanam convenire, nequiter animam removit a christo, ut, cum quaedam corpori humano convenire non possint, sicut quod miratus est, quod timuit, quod oravit, necessarium fiat huiusmodi in ipsum filium dei minorationem inferre. Assumpsit autem in suae positionis assertionem praemissum verbum ioannis dicentis, verbum caro factum est: ex quo accipere volebat quod solam carnem verbum assumpserit, non autem animam. Et in hac positione etiam Apollinaris eum secutus est.
Manifestum est autem ex praemissis hanc positionem impossibilem esse.
Ostensum est enim supra quod deus forma corporis esse non potest.
Cum igitur verbum dei sit deus, ut ostensum est, impossibile est quod verbum dei sit forma corporis, ut sic carni pro anima esse possit.
Utilis autem est haec ratio contra Apollinarem, qui verbum dei verum deum esse confitebatur: et licet hoc Arius negaret, tamen etiam contra eum praedicta ratio procedit. Quia non solum deus non potest esse forma corporis, sed nec etiam aliquis supercaelestium spirituum, inter quos supremum filium dei Arius ponebat:- nisi forte secundum positionem Origenis, qui posuit humanas animas eiusdem speciei et naturae cum supercaelestibus spiritibus esse. Cuius opinionis falsitatem supra ostendimus.
Item. Subtracto eo quod est de ratione hominis, verus homo esse non potest.
Manifestum est autem animam principaliter de ratione hominis esse: cum sit eius forma.
Si igitur christus animam non habuit, verus homo non fuit: cum tamen apostolus eum hominem asserat, dicens, I ad Tim. 2-5: unus est mediator dei et hominum, homo christus iesus.
Adhuc. Ex anima non solum ratio hominis, sed et singularium partium eius dependet: unde, remota anima, oculus, caro et os hominis mortui aequivoce dicuntur, sicut oculus pictus aut lapideus. Si igitur in christo non fuit anima, necesse est quod nec vera caro in eo fuerit, nec aliqua alia partium hominis: cum tamen dominus haec in se esse perhibeat, dicens, Lucae, ult.: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
Amplius. Quod generatur ex aliquo vivente, filius eius dici non potest nisi in eandem speciem procedat: non enim vermis dicitur filius animalis ex quo generatur.
Sed si christus animam non habuit, non fuit eiusdem speciei cum aliis hominibus: quae enim secundum formam differunt, eiusdem speciei esse non possunt. Non igitur dici poterit quod christus sit filius mariae virginis, aut quod illa sit mater eius. Quod tamen in evangelica Scriptura asseritur.
Praeterea. In evangelio expresse dicitur quod christus animam habuit: sicut est illud Matth. 26-38, tristis est anima mea usque ad mortem; et Ioan. 12-27, nunc anima mea turbata est.
Et ne forte dicant ipsum filium dei animam dici, eo quod, secundum eorum positionem, loco animae carni sit: sumendum est quod dominus dicit, Ioan. 10-18, potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam; ex quo intelligitur aliud esse quam animam in christo, quod habuit potestatem ponendi animam suam et sumendi. Non autem fuit in potestate corporis quod uniretur filio dei vel separaretur ab eo: cum hoc etiam naturae potestatem excedat. Oportet igitur intelligi in christo aliud fuisse animam, et aliud divinitatem filii dei, cui merito talis potestas tribuitur.
Item. Tristitia, ira et huiusmodi passiones sunt animae sensitivae: ut patet per philosophum in VII phys.. Haec autem in christo fuisse ex evangeliis comprobatur.
Oportet igitur in christo fuisse animam sensitivam: de qua planum est quod differt a natura divina filii dei.
Sed quia potest dici humana in evangeliis metaphorice dici de christo, sicut et de deo in plerisque locis sacrae Scripturae loquuntur, accipiendum est aliquid quod necesse sit ut proprie dictum intelligatur. Sicut enim alia corporalia quae de christo evangelistae narrant, proprie intelliguntur et non metaphorice, ita oportet non metaphorice de ipso intelligi quod manducaverit et esurierit. Esurire autem non est nisi habentis animam sensitivam: cum esuries sit appetitus cibi. Oportet igitur quod christus habuit animam sensitivam.