CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad argumenta opinionum per ordinem, etc .
Nunc Doctor respondet ad rationes pro opinione Henrici. Et sententia litterae stat in hoc, quod nullum corpus potest agere in spiritum, causando scilicet aliquid in spiritu; ergo objectum materiale et corporale non erit partialis causa alicujus recepti in spiritu, et expono auctoritatem : Quia, inquit, imago corporis est in spiritu qui est praestantior corpore, ideo est praestantior imago corporis in spiritu quam ipsum corpus in sua substantia. Si praestantior, ergo corpus non agit ipsam imaginem in spiritu, et quod non possit agere, probat cum subdit : Nec sane putandum est facere aliquod corpus in spiritu, tanquam spiritus corpori facienti materiae vice subdatur, omni enim modo praestantior est res, quae facit illa re de qua facit, id est, quod omne agens est praestantius passo. Sequitur: Nec ullo praestantius est corpus spiritu, imo spiritus corpore, et sic sequitur quod corpus non potest aliquid agere in spiritu ; cum ergo imago corporis sit in spiritu, patet quod non erit causata a corpore, sed a spiritu, ut patet per hoc quod dicit: Quamvis ergo incipiat imago corporis esse in spiritu, tamen eamdem imaginem non corpus in spiritu, sed spiritus in seipso facit celeritate mirabili, quia quando corpus est praesens spiritui, ipse spiritus quodammodo instantanee in seipso imaginem corporis efficit.
Item 10. de Trin. cap. 5. Anima convolvit et rapit imagines corporum faciat in semetipsa et ex semetipsa. Ista auctoritas exponetur infra a Doctore primo ad primam ibi : Ad argumenta opinionum per ordinem, et responsio stat in hoc, quod imago (de qua loquitur Augustinus, quae immediate recipitur in spiritu, ut puta imago coloris) non accipitur pro specie sensibili coloris, sed pro visione ipsius, patet, quia species sensibilis tantum recipitur in organo sic mixto ; visio vero recipitur in aliqua parte animae, et ideo Augustinus accipit imaginem corporis pro actu, et concedit Doctor quod corpus non est totalis causa actus, sed partialis, et littera clara est. Et ex hac littera habetur a Doctore quod etiam pars sensitiva active concurrat ad actum, potentia enim visiva est partialis causa, et principalis visionis ; nec est inconveniens apud Doctorem (ut alias patebit) punere sensum agentem et sensum possibilem.
(b) Istam conclusionem sic intellectam probat, etc . Hic Doctor os endit quomodo ista propositio est vera: Omne agens est praestantius patiente. illa enim propositio est vera tribus praesuppositis. Primo, quod agens sit praestantius effectu; secundo, quod effectus agentis sit actus et forma patientis: tertio, quod actus sit nobilior potentia. Et sic sequitur, quod agens inducens hujusmodi formam est nobilius patiente.
Nota tamen quod non est absolute verum, agens esse nobilius in se passo, etiam illis tribus praesuppositis, quia ignis agit caliditatem in substantia nobiliori, puta in substantia mixta, et tamen ignis in se non est nobilior substantia mixta; nec est intelligendum quod effectus productus sit in se nobilior potentia passiva in se, quia intellectus possibilis cum sit substantia, est nobilior omni intellectione, imo aliquando melius est simpliciter esse potentiam receptivam quam esse aliquam activam, quia melius est simpliciter posse recipere intellectionem quam agere calorem. Fit ergo ista comparatio sic : Agens in eo quod agit, semper est praestantius passo, sive receptivo in eo quod recipit. Et haec non est immediata, sed est vera quando agens producit effectum, quo effectu est nobilius, et effectus ille natus est informaretale passu m; ergo erit nobilius in eo quod agit ipso passo in eo quod patitur, sive in eo quod recipit talem effectum illius agentis. Et sic patet expositio propositionis Augustini, quam etiam Doctor simili modo exponit in 4. dist. 44. Et loquitur tantum de causa totali, ut patet in littera, quia illa si est aequivoca, semper est nobilior effectu; partialis vero aequivoca aliquando erit ignobilior, ut patet.
(c) Per istud patet ad auctoritatem Augustini, 10. de Trin. c. 5. vel 15.
Nunc exponit secundam auctoritatem : Format enim anima in se imaginem, hoc est, sensationem, et de se, hoc est, ipsa est in potentia naturali ad sensationem, quia habet naturalem inclinationem ad illam, et non est in potentia neutra sicut superficies ad albedinem, et istam naturalitatem ostendit, cum dicitur de se: et loquitur ibi Augustinus tantum de sensationibus, quia dicit ibi, quod illas paries animae, quae corporum similitudinibus informantur, habemus communes cum bestiis. Hoc verum est de illis, quae informantur imaginibus, hoc est, sensationibus, extendendo nomen imaginis ad senaslionem, ut supra patuit.
(d) Ad rationem primam pro illa opinione. Prima ratio Henrici est ista : Intellectio est operatio vitalis, et sic perfectior omn non vivo ; nunc autem effectus perfectior non potest esse a causa imperfectiori. Dicit Doctor quod effectus perfectior non potest esse a causa imperfectiori totali, potest tamen esse a causa partiali, et sic operatio vitalis potest esse a non vivo. Nota tamen, quod nulla intellectio in se absolute sumpta potest esse perfectior aliqua substantia, quantumcumque minima, cum substantia sit prior accidente. definitione et cognitione, ut patet 7. Metaph. t. c. 4. participative tamen potest dici perfectior; vel potest dici perfectior ex hoc quod unit objecto perfeptiori, ut patet a Doctore in quodl. q. 13. et in 4. dist. 10. Intellectio tamen albedinis est simpliciter perfectior ipsa albedine, quamvis albedo sit partialis causa.
Secundo arguit Henricus ibi : Secundo sic : Quanto forma est perfectior, tanto est actualior, et per consequens activior ; sed anima intellectiva inter omnes formas est actualissima, ergo maxime activa. Cum ergo forma inferior sit totalis causa suae operationis, ut patet de igne, a fortiori anima intellectiva erit totalis causa intellectionis, quae est propria operatio ejus.
(c) Respondet Doctor ibi : Cum arguitur post de forma perfecta, etc. Et quod non possit esse causa totalis respectu intellectionis circa quodcumque ens, et quod aliqua forma inferior possit esse totalis causa suae operationis, evidenter Doctor ostendit dicens : quod si anima esset totalis causa intellectionis respectu cujuscumque entis, in se continet quodcumque ens, supple virtualiter vel eminenter, et ex hoc sequeretur quod ipsa esset simpliciter illimitata, quod est falsum. Hoc concludit tenendo, quod objectum possit esse partialis causa suae intellectionis, et quod intellectiones specificentur ab objectis, ut supra exposui dist. 2. quaest. 1. et vide singularem glossam quam feci super dist. 3. quaest. 10. secundi. Si enim objectum tantum requireretur ut terminativum, non concluderetur talis illimitatio, quia vero Doctor supponit quod prius probavit, quod objectum est sic partialis causa intellectionis suae, quod talis intellectio a nullo potest causari, nisi virtualiter vel eminenter contineat tale objectum. Et quod dicit de formis inferioribus, etc. bene concludit quod si sunt causae totales suarum actionum, quod ex hoc non sint simpliciter illimitatae. Si tamen agerent circa objecta specie distincta, quorum quodlibet natum esset partialiter concurrere ad actionem, non possent poni totales causae nisi virtualiter continerent illa objecta, et sic concluderetur illimitatio talis formae. Exemplum, pono quod ignis agat circa omnia combustibilia. Si combustibilia tantum passive se habent, non concluditur major illimitatio ignis in agendo. Si vero combustibilia essent partialis causa actionis ignis, non posset poni ignis totalis causa actionis respectu cujuscumque combustibilis, nisi eminenter vel virtualiter contineret entitatem illorum. Et ex hoc sequeretur illimitatio ignis in agendo.
Tertio arguit Henricus ibi : Tertio sic, Philosophus 2. Physic. Ista ratio stat in hoc : Intellectio est operatio immanens, et operatio immanens lanium est in agente. Hoc autem probatur multis auctoritatibus, scilicet 2. Phys. t. c. 25. qui incipit: Duae igitur sunt principiantes materiam, vide ibi Commentatorem, et 6. Ethic. cap. 6. Est, inquit, aliud facere, aliud agere. Itaque habitus cum ratione activus, aliud est quam habitus cum ratione factivus, nec alter in altero continetur, nam neque actio est factio, neque factio est actio, et patet ibi, et in com. quo actio est in agente ; sed hoc clarius patet 9. Met. t. c. 16. ubi dicit : Quorumcumque
igitur aliquid alterum est, quod fit praeter usum, horum actus in facto est ut aedificatio in aedificato, et contextio in contexto. Similiter autem et in aliis, et totaliter motus in eo quod movetur. Quorum vero non est aliquod aliud opus praeter actionem in ipsis existit actio ut visio in vidente, et speculatio in speculante, et vita in anima. Haec ille.
Ex hac littera patet expresse, quod actio, cujusmodi est intellectio, est proprie in agente. Nam et hujusmodi actio dicitur finis potentiae, ut ibi dicit Aristoteles et Commentator: unde Commentator sic ait: Quaedam res sunt quarum finis est agere tantum, et quaedam sunt quarum finis est aliquod actum. Omnia igitur entia conveniunt in hoc quod complementum et perfectio eorum, supple ultima est in operatione propria, et hoc duobus modis: quoniam aut finis erit agere ut in usu, cujus finis erit videre, aut aliquod actum, ut in aedificatoria: haec ille. Ex hoc arguit Henricus quod si objectum esset causa intellectionis, cum intellectio sit tantam operatio sive actio, tunc esset subjective, scilicet in objecto agente.
Quarto, et est quasi idem. Actio proprie dicta, ut distinguitur contra factionem denominat agens, ut patet per Aristotelem ubi supra, sic dicentem : Quoniam vero est horum quidem ultimum usus, et visus visio, et praeter hanc supple visionem nullum sit alterum a viso opus. Et Commentator ubi supra sic ait: Omnia nero, quae non habent acta, sed finis eorum est actio, etc. Sequitur : Actiones enim eorum existent in eis ut videre in visu, et vita in anima, et fortuna in ea, id est felicitas, ut inquit Aristoteles. Et sic patet quomodo actio denominat agens. Modo in-telligere denominat hominem secundum intellectum: ergo intelligere erit ab intellectu.
(f) Respondet Doctor ad ista duo argumenta ibi: Alia duo argumenta, etc. Dicit quod sufficit ad rationem actionis, quod denominet agens et sit in agente, et si agens aliquod ponitur totalis causa, tunc actio erit in illo. Si vero sunt plures causae partiales, sufficit quod sit una illarum, nec refert an sit principalis, vel minus principalis: patet, quia si intellectus meus moveretur ab essentia Angeli, ipsa esset causa principalis cognitionis, et intellectus meus causa minus principalis, ut patebit in quaestione immediate sequenti, et tamen intellectio causata reciperetur in intellectu meo; similiter si moveretur a lapide, lapis esset causa minus principalis, et intellectus magis principalis, et tamen intellectio lapidis reciperetur in intellectu. Occurrit tamen aliqualis difficultas,quia dicit Doctor quod intellectio quae est actio, non tantum est in eodem supposito agente, sed est in eadem parte intellectiva; nec est extra principium ejus activum, sed manet in parte intellectiva quae est partialis causa ejus. Hoc videtur repugnare dictis ejus, quia intellectus agens et objectum causans intellectionem, et tamen intellectio non recipitur in intellectu agente, sed tantum in intellectu possibili.
Dico primo, quod intellectus agens et possibilis non distinguuntur ut duae potentiae, sed tantum ut duae realitates, ut supra dixi, et sunt simpliciter eaedem potentiae.
Secundo dico, quod non tantum intellectus agens est partialis causa intellectionis, sed etiam intellectus possibilis, ut patet a Doctore in 15. q. quadi.