In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Sententia D. Thom. est terminum primum conversionis, qui ponitur ex vi verborum, esse compo itum ex materia et anima, quatenus dat esse corporeum. In favorem hujus suadetur quatuor rationibus non dari formam corporeitatis, sed unam tantum formam substantialem in composito. Contra hanc duas affert rationes suadentes dari formam corporeitatis.
De (a) secundo articulo dico, quod sicut in converso sunt duo, scilicet materia et forma, ita in termino ad quem conversionis. Ponitur enim hic compositum primo converti in compositum, et ita in utroque termino aliquid esse formale, et aliquid materiale. Quid sit ergo formale in termino ad quem, dicitur quod in natura humana Christi nihil est, nisi materia prima et anima intellectiva, et pro hoc sunt quatuor rationes fundamentales. Prima est haec : Unius entis est unum esse; unum esse est ab una forma; ergo unius entis est una forma.
Hoc confirmatur per illud Philosophi 7. Metaphysic. cap. de unitate definitionis, ubi vult quod genus nihil est proeter eas, quae sunt generis species. Et ibidem : Finalis differentia substantia erit rei,et definitio. Et ibidem : Non est ordo substantia. Quomodo enim oportet intelligere hoc prius, illud vero posterius ? Ex quibus omnibus accipitur, quod unitas definitionis per hoc est, quod genus nihil est, praeter ea, quorum est, et differentia, quae habet rationem formalis, dicit totam substantiam rei; ergo non est ibi alia et alia forma, quia tunc si a prima acciperetur genus, et a secunda differentia, genus esset aliquid praeter species, saltem secundum esse quidditativum, nec esset differentia ultima tota substantia definiti: esset etiam ordo in substantia rei secundum ordinem formarum. Ibidem etiam videtur dicere Philosophus, quod differentia posterior includit priorem, nam fissio pedis est quaedam pedalitas, sed non includeret, si ab alia et alia forma sumeretur: haec ratio sumpta est ex unitate per se.
Secunda ratio ex differentia formae accidentalis ad formam substantialem sumitur: forma enim substantialis dat esse simpliciter, accidentalis autem secundum quid Ex hac sequitur alia differentia, quod forma accidentalis advenit enti simpliciter: substantialis autem enti tantum in potentia. Tertia differentia est, quod substantiae est generatio simpliciter, quia de potentia simpliciter ad esse simpliciter, accidentis autem secundum quid. Sed si forma substantialis posset sequi aliam formam substantialem in eodem, istae differentiae non salvarentur, nam illa secunda non daret esse simpliciter, quia adveniret enti in actu, et esset generatio secundum quid; et ultimum medium, scilicet de generatione, ponderatur specialiter, quia secundum Philosophum, 5. Physicorum, generatio non est motus propter duo media, quae ibi tangit. Primum est, quod movetur est, quod generatur non est. Secundum medium est, quod movetur est in loco, et loquitur utrobique accipiendo quod generatur pro subjecto generationis ; ergo illud simpliciter non est, nec habet formam, per quam potest esse in loco: sed si poneretur forma prior saltem per istam,subjectum esset simpliciter, et posset esse in loco: ergo, etc.
Tertia ratio sumitur ex praedicatione, quia quando a diversis formis accipitur praedicatio, vel est praedicatio per accidens, utpote si formae non sunt per se ordinatae, ut homo est albus; vel si formae sint per se ordinatae, est praedicatio per se secundo modo, ut superficiatum est coloratum: ergo si genus accipitur ab una forma, et species accipitur ab alia, quod oportet dicere, ponendo plures formas in homine, sequitur quod praedicatio alicujus generis de homine non erit praedicatio per se primo modo.
Quarta ratio potest fieri, et plus valet omnibus praecedentibus. Pluralitas non est ponenda sine necessitate, ex 1. Physicorum, sed non est necessarium ponere illas plures formas, quia perfectior continet in se imperfectiorem virtualiter, sicut tetragonum trigonum, ex 2. de Anima; ergo superfluum est ponere illam aliam distinctam ab ista perfectiori continente illam.
Innitentes istis rationibus, et conclusionem ipsarum tenentes, ad propositum eas applicant. Dicitur enim uno modo, quod primus terminus conversionis istius est compositum ex materia et anima intellectiva, non ut intellectiva, nec ut constituit compositum quod est homo, sed ut dat esse corporeum, et constituit compositum, quod est corpus. Ipsa enim eadem anima, et constituit in esse hominis, et animalis, et corporis, et substantiae, et hoc sine distinctione reali formae et formae, sed propter continentiam virtualem formae perfectioris: et sicut potest aliquid primo agere per animam, ut dat esse corporeum,licet non agat eamdem actionem per animam ut dat esse intellectivum, ita potest terminare actionem sub tali ratione, licet non sub tali.
Contra istud, si hostia consecrata a Christo in coena in pyxide fuisset in triduo servata, permansisset ibi eadem res primo contenta: illud autem, in quod primo flebat conversio, nec fuit materia prima, nec accidentia, nec compositum ex materia et accidente; ergo compositum aliquid ex materia et forma substantiali; illud ergo permansisset in triduo: sed tunc non erat compositum ex materia et anima intellectiva, quia Christus vere fuit mortuus in cruce, et ita anima intellectiva, vere fuit separata: sed non potest esse simul separata et unita eidem corpori, ex distinct. 10.
Item, terminus istius conversionis oportet quod sit reale, et ut reale, quia conversio est realis; sed anima intellectiva, ut dat esse corporeum, distinguendo contra esse intellectivum, etiam secundum aliquos istorum, non est aliquid reale, sed tantum quid abstractum per actum intellectus, sicut commune est aliquid praeter singularia, sive inferiora secundum eos: ergo ista conversio non potest esse in anima sub tali ratione, ut in per se terminum conversionis.