IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Fidem infusam esse necessariam pro omni statu, abstrahendo an sit actus vel habitus, censetur de fide certum, vel fidei proximum, a multis. Probatur ex Scriptura, Conciliis et Patribus citatis dist. 23. in Scholio ante num. 14. dicto2. de quo Valent. tom. 3. disp 1. quaest. 2. part. 2. Bannes 2. 2. quaest. 1 art. 8. Vasq. 1. 2. disp. 149. cap. 2. Soto 4. dist. 1. quaest. 2. art. 3. et dist. Ei. quaest. 1. art 2. Can. Relect. de Sacr. part. 2. quaest. 2. Cord. lib. 1. quaest.-5. Pitigian. hic art. 5. Est contra Vegam 6. in Trid. 20.et Gabr. 2. dist.2l. quaest. 2 art. 3. et. 3 dist. 21. quaest. 2. qui putant in lege naturae, et in aliquibus casibus in Lege gratiae, aliquem salvari cum sola cognitione naturali. Quod, quoad Legem naturae, docuit Soto 2. de Nat. cap. 11. sed in secunda impressione se retractavit, ut ibidem fatetur. Est etiam contra alios, qui putant non requiri ad justificatio -nem cognitionem objecti supernaturalis, quibus favet Alvares de Auxil. disp. 56. Sed non est de fide habitum fidei infusae cuilibet esse necessarium, quia Clem. un. de sum. Trin, tantum dicitur esse probabilius dari habitus infusos. Ita Soto 2. de Nat. 17. 18. Vasq. 1. 2. disp. 86. cap. 2. et disp. 203. cap. 3. Staplet. 5. de Justit. cap. 8. Temere tamen negarentur habitus infusi, quia Scriptura et Patres urgent, et sic intellige Scot. supra dist. 23. g Ad q uaestionem, ubi ait Scripturam hoc suadere. Sed videtur verisimilius esse de fide, quod parvulis infunditur habitus fidei, etsi hoc non ita certum, quin oppositum posset defendi sub correctione Ecclesiae.
De primo dico (b), quod fides infusa fuit necessaria homini salvando pro omni statu, quia sicut anima non est accepta Deo, nisi ornetur et perficiatur per charitatem quoad voluntatem, sic non acceptatur a Deo, nisi perficiatur habitu supernaturali quoad intellectum, et. sicut potentiae illae sunt naturaliter ordinatae in actibus suis, quia intelligere praecedit velle, sic in perfectionibus, quia prius natura perficitur intellectus supernaturaliter quam voluntas, licet simul duratione ; ista autem supernaturalis perfectio, qua anima determinate assentit vero et credit verum, est fides infusa. Sicut igitur necessarium fuit omnibus ante Christi adventum habere charitatem, sic et habere fidem, non quod sit contradictio ea separari, quia separantur modo in via, (manet enim modo fides informis sine charitate, et in patria manebit charitas sine fide,) sed quia Deus de lege ordinata quam statuit, non perficit animam, nisi perficiat eam secundum totum, ideo non perficit voluntatem charitate, nisi perficiat intellectum fide. Ex uno igitur credito, scilicet quod credimus fidem infusam esse in nobis, qua assentimus simpliciter vero, concludimus fidem fuisse in Patribus ante Christi adventum.
Sed posito (c) quod sic habuerint fidem infusam, videndum est an actus fidei fuerit necessarius pro omni statu. Et dico primo in generali, quod sicut actus virtutum moralium fuerunt necessarii cuilibet salvando, sic actus praecepti affirma livi sunt necessarii, qui obligant semper, sed non pro semper, sed pro aliquando, quando scilicet concurrunt debitae circumstantiae, scilicet quando propter quid, sicut oportet, et quomodo, etc. Et sic actus virtutum Theologicarum sunt pro aliquando necessarii, quia actus virtutum moralium non ordinantur in finem, nisi per actus Theologicarum. Unde sicut quilibet tenetur diligere Deum pro omni statu, si habuerit usum rationis, et hoc pro aliquando, quando scilicet circumstantiae debitae diligendi Deum concurrunt, ita eodem modo dicendum est de actu fidei, quod habens usum rationis, pro omni statu tenetur credere in unum Deum, factorem Coeli et terrae, et hoc pro aliquando.