De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in christo, et de errore Origenis dicentis animam christi ante mundum fuisse creatam.
His autem testimoniis evangelicis Apollinaris convictus, confessus est in christo animam sensitivam fuisse: tamen sine mente et intellectu, ita quod verbum dei fuerit illi animae loco intellectus et mentis.
Sed nec hoc sufficit ad inconvenientia praedicta vitanda. Homo enim speciem sortitur humanam ex hoc quod mentem humanam et rationem habet. Si igitur christus haec non habuit, verus homo non fuit, nec eiusdem speciei nobiscum. Anima autem ratione carens ad aliam speciem pertinet quam anima rationem habens. Est enim secundum philosophum, VIII metaphys., quod in definitionibus et speciebus quaelibet differentia essentialis addita vel subtracta variat speciem, sicut in numeris unitas. Rationale autem est differentia specifica. Si igitur in christo fuit anima sensitiva sine ratione, non fuit eiusdem speciei cum anima nostra, quae est rationem habens. Nec ipse igitur christus fuit eiusdem speciei nobiscum.
Adhuc. Inter ipsas animas sensitivas ratione carentes diversitas secundum speciem existit: quod patet ex animalibus irrationalibus, quae ab invicem specie differunt, quorum tamen unumquodque secundum propriam animam speciem habet. Sic igitur anima sensitiva ratione carens est quasi unum genus sub se plures species comprehendens.
Nihil autem est in genere quod non sit in aliqua eius specie. Si igitur anima christi fuit in genere animae sensitivae ratione carentis, oportet quod contineretur sub aliqua specierum eius: utpote quod fuerit in specie animae leonis aut alicuius alterius belluae.
Quod est omnino absurdum.
Amplius. Corpus comparatur ad animam sicut materia ad formam, et sicut instrumentum ad principale agens. Oportet autem materiam proportionatam esse formae, et instrumentum principali agenti.
Ergo secundum diversitatem animarum oportet et corporum diversitatem esse. Quod et secundum sensum apparet: nam in diversis animalibus inveniuntur diversae dispositiones membrorum, secundum quod conveniunt diversis dispositionibus animarum.
Si ergo in christo non fuit anima qualis est anima nostra, nec etiam membra habuisset sicut sunt membra humana.
Praeterea. Cum secundum Apollinarem verbum dei sit verus deus, ei admiratio competere non potest: nam ea admiramur quorum causam ignoramus. Similiter autem nec admiratio animae sensitivae competere potest: cum ad animam sensitivam non pertineat sollicitari de cognitione causarum. In christo autem admiratio fuit, sicut ex evangeliis probatur: dicitur enim Matth. 8-10, quod audiens iesus verba centurionis miratus est. Oportet igitur, praeter divinitatem verbi et animam sensitivam, in christo aliquid ponere secundum quod admiratio ei competere possit, scilicet mentem humanam.
Manifestum est igitur ex praedictis quod in christo verum corpus humanum et vera anima humana fuit.
Sic igitur quod ioannes dicit, verbum caro factum est, non sic intelligitur quasi verbum sit in carnem conversum; neque sic quod verbum carnem solam assumpserit; aut cum anima sensitiva, sine mente; sed secundum consuetum modum Scripturae, ponitur pars pro toto, ut sic dictum sit, verbum caro factum est, ac si diceretur, verbum homo factum est; nam et anima interdum pro homine ponitur in Scriptura, dicitur enim Exod. 1-5, erant omnes animae quae egressae sunt de femore Iacob septuaginta, similiter etiam caro pro toto homine ponitur, dicitur enim Isaiae 40-5, videbit omnis caro pariter quod os domini locutum est. Sic igitur et hic caro pro toto homine ponitur, ad exprimendam humanae naturae infirmitatem, quam verbum dei assumpsit.
Si autem christus humanam carnem et humanam animam habuit, ut ostensum est, manifestum est animam christi non fuisse ante corporis eius conceptionem.
Ostensum est enim quod humanae animae propriis corporibus non praeexistunt.
Unde patet falsum esse Origenis dogma, dicentis animam christi ab initio, ante corporales creaturas, cum omnibus aliis spiritualibus creaturis creatam et a verbo dei assumptam, et demum, circa fines saeculorum, pro salute hominum carne fuisse indutam.