CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit argumenta secandae opinionis 6offredi denegantis omnem activitatem animae,
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Ad argumenta (a) pro secunda opinione, quamvis posset ibi tangi, utrum ista causalitas, quae attribuitur parti intellectivae, conveniat proprie intellectui agenti vel possibili, tamen illam difficultatem dimitto usque alias.
Cum (b) probatur, quod possibilis non potest habere illam causalitatem, quia nihil idem agit in se, respondeo, quod illa propositio non est vera nisi de aliquo agente univoco, nec ista probatio ejus, quod tunc idem esset in actu et in potentia,concludit, nisi quando agens agit univoce, hoc est, inducit in passum formam ejusdem rationis cum illa per quam agit. Si enim aliquid sic ageret in se, sequeretur quod simul haberet formam ejusdem rationis ad quam moveretur, et dum moveretur ad illam, careret illa: igitur simul haberet illam et non haberet, saltem hoc sequitur de duabus formis ejusdem speciei, vel de eadem. In agentibus autem (c) aequivoce, id est, in illis agentibus, quae non agunt per formam ejusdem rationis cum illa ad quam agunt, propositio illa quod nihil movet se, non habet necessitatem, nec probatio ejus, quod aliquid sit in potentia et in actu respectu ejusdem, aliquid concludit. Non enim ibi agens est tale formaliter in actu, quale passum est formaliter in potentia, sed agens virtualiter est tale in actu, quale formaliter est in potentia patiens, et quod idem sit virtualiter tale in actu, et formaliter tale in potentia, nulla est contradictio.
Ista glossa de agentibus univocis et aequivocis necessaria est, quia Philosophus posuit motum non tantum in genere Qualitatis, sed Quantitatis et Ubi; in quantitate autem et ubi nullum est agens univocum, quia in genere Quantitatis et ubi, nulla est forma quae sit principium inducendi similem formam, imo (ut generaliter dicatur) quicumque motus est ad formam non activam, non est ab agente univoco, quia ex quo forma talis terminans non est activa, nulla ejusdem rationis est principium agendi: sunt igitur apud Philosophum multi motus ab agente non univoco, sed aequivoco, et ibi agens est virtualiter tale in actu quale patiens formaliter in potentia.
Si arguas (d), ergo in omnibus posset idem esse in actu virtuali et in potentia ad actum formalem, et sic quodlibet potest movere se.
Respondeo, quod in ista illatione est non causa ut causa. Nam ex generali ratione actus virtualis et potentiae ad actum formalem, nulla est repugnantia, quia si ex ista ratione esset repugnantia, tunc et in quolibet esset repugnantia, tamen in aliquo cum actu virtuali concurrit aliquid aliud, propter quod repugnat sibi quandoque esse in potentia vel actu formaliter tale; exemplum, esse calidum virtualiter in actu et formaliter in potentia, de se non includit contradictionem vel repugnantiam, et ideo in nullo subjecto includunt repugnantiam, quod propter hoc non possint esse simul, nec alterum esse ibi, quia alterum; tamen Sol, qui est calidus virtualiter, non potest esse calidus formaliter, tamen hoc non est propter repugnantiam istorum. Probo, quia Saturnus est frigidus virtualiter, et tamen non potest esse calidus formaliter; ergo actus virtualis non erat in eo causa repugnantiae, sed aliquid aliud quod est commune Soli et Saturno, puta, quod ista sunt corpora incorruptibilia, et caliditas est qualitas corporis corruptibilis.
Sed si objicias (e), quod talia principia Metaphysica, ex quo sunt generalia, non debent negari propter aliquas difficultates speciales, respondeo, quod nulla sunt principia Metaphysica, quae habent multa singularia falsa, intelligendo autem quod nihil est in actu virtualiter et in potentia ad actum formalem, et quod ista repugnantia accipiatur ex parte vel ratione actus et potentiae, non est principium Metaphysicum, quia multa singularia satis patenter sunt falsa: ex quo patet, quod illud non est principium Metaphysicum, sed quod nihil est in actu formali et in potentia respectu ejusdem actus formalis, verum est quod sic nihil est in actu et in potentia.
Et si omnino contendas, quod etiam loquendo de actu virtuali et potentia ad formalem actum,sit principium Metaphysicum, quomodo alii erant ita caeci, et iste solus videns, ut rationem communium terminorum Metaphysicorum, non possent concipere et ex eis apprehendere veritatem talis complexi, quod ipso ponit principium Metaphysicum ? quod non tantum ab aliis non ponitur principium, imo in multis falsum, et nunquam necessarium in ratione terminorum ? Cum (f) arguitur secundo, ex secundo Physicorum, de causa materiali et efficiente quod non coincidunt, verum est de materia quae est in potentia pura, sed non de materia secundum quid, qualis est subjectum respectu accidentis; necesse est enim aliquid idem quandoque esse materiam et efficiens respectu ejusdem quod apparet, quia alias passio non praedicaretur per se secundo modo de subjecto, quia si praedicetur per se secundo modo de eo, est ejus causa materialis, sicut materia est in accidentibus, quia ponitur in definitione ejus ut additum, si etiam est praedicatio per se, igitur et necessaria. Sed quod est sola causa materialis respectu alicujus non habet necessitatem respectu ejus: ergo oportet praeter causalitatem materiae, ponere in subjecto causalitatem efficientis ad salvandum necessitatem.
Quod (g) arguitur postea de relationibus realibus oppositis, dico quod aliquae relationes oppositae sunt incompossibiles in eadem natura et in eodem supposito: aliquae in eodem supposito, sed non in eadem natura; aliquae nec in eadem natura, nec in eodem supposito. Unde ex ratione relationum realium in communi non potest concludi repugnantia earum in eodem.
Exempla praedictorum, causa et causatum in eadem natura sive supposito repugnant, quia si non, tunc idem dependeret a se ; producens et productum non repugnant in eadem natura, quia natura potest communicari sine divisione sui, qualis est natura divina, repugnant tamen in eodem supposito ; movens autem et motum nec in eadem natura, nec in eodem supposito repugnant, quia hic non ponitur dependentia essentialis, qualem ponunt relationes causae et causati. Nec per idem ponitur quod idem sit antequam sit, quod ponere videtur ratio producti et producentis, sed tantum ponitur hic, quod idem dependet a se quantum ad actum accidentalem, sicut motum a movente dependet, quantum ad actum accidentalem quem recipit ab eo. Incompossibilitatem igitur aliquarum relationum oportet reducere ad aliquam incompossibilitatem priorem, et ubi ista prior non invenitur, ibi nec illa incompossibilitas relationum oppositarum concludetur.
Hoc etiam amplius declaratur, quia sicut istae relationes producentis et producti, quae sunt repugnantes in eodem supposito, possunt fundari in eadem natura illimitata sicut in essentia divina, ita istae relationes moventis et moti, quae multo minorem habent repugnantiam, fundari possunt in eadem natura aliqualiter illimitata: quidquid autem est in potentia ad aliquem actum formaliter, cum hoc habet eamdem actualitatem virtualiter, sicut cum idem movet se, est aliqualiter illimitatum, ponitur enim non tantum capax illius perfectionis, sed ut causans eam: ibi igitur propter illimitationem aliqualem bene compatiuntur se istae relationes oppositae.
Ad Achillem (h) eorum, quod quodlibet moveret se, dico, quod sicut argutum est contra primam opinionem in excludendo causam sine qua non, quod nihil est causa totalis et perfecta et naturalis effectiva alicujus, quin ipsum approximatum totali receptivo, et non impeditum causet illud: lignum autem semper est approximatum sibiipsi et sufficienter, et non potest poni aliquod perpetuum impedimentum quando ignis non est praesens sibi, quia si ponatur hoc impediens, amoveatur illud et non erit impeditum, si aliud, amoveatur illud, et sic discurrendo per singula habebitur sibi praesens lignum, et nullo modo impeditum: igitur si ipsum esset causa activa totalis respectu caloris, et ipsum est etiam totalis causa receptiva ; igitur semper esset calidum, non autem semper est calidum: ergo cum non possit poni non causalitas totalis propter impedimentum, nec propter non approximationem, nec propter receptivum, concludetur quod in ligno non est causalitas activa totalis, quod est propositum. Sic igitur non omnia movebunt se ut causae totales, quia nullae tales naturae, quae non habent semper actum, sunt causae naturales totales illius actus.
Sed dices, saltem dicam lignum esse causam partialem, ut praesente igne coagat ad calefactionem sui in ratione effectivi vel activi partialis. Nec ista cavillatio valet, quia causae duae partiales non ponutur respectu ejusdem effectus, quando altera praecise habet totum effectum in virtute sua univoce vel aequivoce. Probo, si enim altera haberet in virtute sua totum effectum, sequitur quod totum potest producere, igitur alia causa partialis nihil potest producere, vel idem bis produceretur ; ignis autem, qui ex praecedenti argumento conclusus fuit habere activitatem respectu calefacere in ligno, habet in se virtualiter totum calorem ligni, ergo lignum hic nullam habet causalitatem partialem.
Ad propositum igitur, quia anima non semper est in actu respectu cujuscumque intellectionis, cum tamen ipsa sit receptiva respectu cujuscumque intellectionis, et ipsa sit sibiipsi approximata et non semper impeditur, concluditur ipsam non esse causam activam totalem, sed aliquid aliud requiritur: illud autem aliud concluditur esse objectum, quia eo praesente sequitur effectus, eo non praesente non potest haberi effectus.
Concluditur ergo primo, causalitas aliqualis in objecto, nec totalis, quia objectum propter sui imperfectionem non potest habere in virtute sua totaliter intellectionem propter suam perfectionem, et ideo concluditur (i), quod cum objecto requiritur aliqua alia causa activa partialis, non autem alia ab intellectiva, quia ipsa concurrente cum objecto sequitur intellectio. Sic ergo concluditur hic duas esse causas partiales aetivas, et in aliis multis, non quia nihil movet se, nec totaliter, nec partialiter. Istud etiam (quod habetur pro Achille) non videtur multum efficax argumentum. Haec enim videtur esse cautela quaedam, divertendo a parte opponentis ad partem respondentis, quia propter defectum argumentorum induunt tales formam respondentium, ut respondentes faciant argumenta ad probandum unum necessarium, scilicet quod lignum non calefaciat se.
Ad responsionem Achillis videtur sequi, quod lignum .non calefaciet se nisi praesente alio, sine quo non, sicut per se voluntas non volifieat se nisi praesente objecto per cognitionem.
Si etiam dicas, quod semper calefacit alterum, qui habet virtutem calefaciendi. Respondetur, quod prius calefaciet se quam aliud, et hoc primum non est nisi praesente causa sine qua non. Vel forte nunquam calefacit aliud, sicut nec voluntas volificat etiam voluntatem. Nam concesso,quod aliqua actio de genere actionis sit immanens, dicetur quod quaelibet, vel qualiter non ? Aliter contra Achillem, quod praesentibus diversis lignis, ignibus similiter dispositis omnia calefiunt, praesente autem eodem objecto, diversis voluntatibus, non omnes similiter volificantur 12. Trinit. C. 6. August. igitur hic agit ignis, et non ibi objectum, quia tunc aeque ageret in jomnes voluntates.
Contra hoc instatur, quia si voluntates non similiter patiuntur praesente causa sine qua non, hoc est, quia agent libere per te ; lignum praesente causa sine qua non, agit naturaliter. Ita probatur hic, quod ignis sit causa hic aliter quam sine qua non, sed dicitur tantum, lignum est naturale, voluntas vero non. Tertio modo contra Achillem, quod quidquid patitur ab aliquo patitur, ubi ergo aliquid non potest a se pati, oportet ponere quod patiatur ab alio, et ubi non potest ab alio, oportet ponere quod a se, voluntas non potest pati ab alio, non loquendo de Deo ;tum quia tunc volitio non esset in potestate ejus;tum quia tunc aliquod aliud movens eodem modo se habens et respectu ejusdem passi, posset indifferenter in utrumque oppositorum, quia voluntas potest velle et nolle eodem modo praesentatum. Itaque necessarium est attribuere voluntati principaliter motionem sui ad velle, quia ipsa sola habet indifferentiam in agendo proportionatam tali passo ;sed lignum non habet in agendo indifferentiam proportionatam sibi in ratione passi, est enim receptivum qualitatum disparatorum et contrariarum etiam, quarum aliqua intensa facta corrumpit ipsum, nec habet principia tot univoca. Patet etiam, quia nihil univoco movet se, nec unum principium univocum, quia quomodo esset ita illimitatum, nisi dicendo quodlibet posse in omnes qualitates susceptibiles in ipso, etiam corruptivas sui. In voluntate autem quaelibet, in quam potest, est operatio ejus et aliqualis perfectio.