In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) De secundo articulo dico, etc. Primum supponit hic terminum a quo conversionis esse compositum ex materia et forma, ita etiam terminum esse similiter compositum ex materia et forma. Ex quo patet interpretatio praemissa prioris paragraphi, cum non soleat Doctor abruptim transire in extremas sententias, et hic asserat, quod alias hactenus docuit de termino formali conversionis esse compositum substantiale, nempe corpus Christi.
Quantum ad quaesitum irrepserunt plures modi dicendi ex varietate opinionum circa constitutivum corporis humani: de fide enim est constitui corpus Domini nostri Jeru Christi verum et proprium sub speciebus panis. Sed controversia est de eo quod ipsum corpus constituit, seu de forma ejus. Adducit primo sententiam D. Thomae, quae est, quod corpus constituatur per animam, non qua rationalis est, sed qua dat esse corporeum. Pro qua praemittit quatuor rationes : Prima ratio est, quia unius entis unum est esse, et conse quenteruna forma. Secunda ratio, ex differentia formae subslantialis ab accidentali ; prima quod det esse simpliciter; secunda quod non adveniat enti in actu; tertia quod substantiae sit generatio simpliciter. Ratio tertia est, quia praedicatio e diversis formis non subordinatis sumpta est in secundo modo dicendi, et non in primo modo, id est, per modum proprii: sumpta vero a formis non subordinatis est accidentis quinti Praedicabilis. Quarta ratio, quia superfluit pluralitas formarum, cum perfectior includit in se imperfectiorem virtualiter, sicut tetragonum includit trigonum, ex 2. de Anima, textu 31.
Hanc sententiam impugnat duabus rationibus. Prima est, quod in triduo manere posset contentum sub speciebus panis, quamvis anima non esset unita corpori; ergo. esset verum corpus Christi, quod repugnaret esse sine principio constitutivo. Secunda ratio est, quod terminus hujus conversionis sit aliquod reale, ergo ex principiis realibus, sed esse corporeum, ut est ab anima, et distinguitur ab esse intellectivo, est conceptus intellectus, non aliquid in reipsa ex mente ipsorum.