In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Dividit Symbolum Apostolorum dupliciter. Primo, ratione contentorum, et sic ponit quatuordecim articulos. Secundo, ratione collectorum, et sunt duodecim. Quod vero Apostoli composuerint Symbolum ; docent Cassian. de Incarnatione lib. 6. cap. 3.4. Augustin. de Fide et oper. cap. 9. Ambros. epist. 81. et sermone 38. Hieron epist. 61. ad Pammach. Ruffinus in Symbolum. Leo sermone 11 de Pass. Assignat Doctor suum articulum cuique Apostolo.
Sed habito in generali (d), quod actus fidei necessarius fuit pro omni statu in habente usum rationis, videndum est primo circa quae credibilia, et propter hoc videndum est, circa quae credibilia sit modo necessarius actus fidei.
Circa quod sciendum, quod si articuli distinguantur quantum ad ipsa credita, sic sunt quatuordecim articuli. Si autem distinguantur secundum numerum illorum, qui primo articulos distinxerunt, sic sunt duodecim secundum numerum duodecim Apostolorum. Si primo modo tenetur, aut articuli fidei sunt de Deo tantum, aut de Deo ratione naturae assumptae. Si primo modo, hoc convenit tripliciter, quia aut de Deo ratione naturae vel essentiae, et sic habetur hic articulus: Credo in unum Deum ; aut ratione personarum, et sic sunt tres articuli, secundum quod sunt tres personae. Primus : Patrem omnipotentem. Secundus : Et in Jesum Christum, Filium ejus unicum,Dominum nostrum. Tertius: Credo in Spiritum sanctum. Aut ratione effectus Dei, et sic sunt tres articuli de Deo. Primus, quantum ad creationem : Creatorem coeli ei terrae. Secundus, quantum ad gratificationem : Remissionem peccatorum. Tertius, quantum ad glorificationem : Carnis resurrectionem, et vitam aeternam. Et sic habentur septem de Deo, ratione Dei tantum. Aliqui tamen includunt opus creationis in primo articulo, quod pertinet ad unitatem essentiae ; et ultimum opus dividunt in duos articulos, scilicet Carnis resurrectionem, dicentes unum articulum, et Vitam aeternam, alium. Sed prima distinctio est melior, quia Apostolus ponit unum articulum de creatione per se, ad Hebr. ii. Fide intelligimus aptata esse saecula Verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent.
Articuli pertinentes ad Deum ratione naturae assumptae, sunt etiam septem. Primus pertinet ad conceptionem : Qui conceptus est de Spiritu sancto. Secundus ad nativitatem : Natus est ex Maria Virgine. Tertius ad passionem : Passus sub Pontio Pilato. Quartus ad descensionem ad Inferos : Descendit ad Inferos. Quintus ad resurrectionem : Tertia die resurrexit a mortuis. Sextus ad ascensionem : Ascendit ad Caelos, etc. Septimus ad judicium : Inde venturus est judicare vivos et mortuos.
Horum articulorum Petrus tres in unum complexus est dicens : Credo in unum Deum, quantum ad unitatem essentiae ; Patrem omnipotentem, quantum ad omnipotentiam Patris ; Creatorem Caeli et terrae, quantum ad opus creationis. Joannes posuit articulum de persona Filii. Articulos autem de conceptione et nativitate conjunxit Jacobus Zebedaei in unum articulum. De passione posuit Andreas. De descensu ad Inferos Philippus ; resurrectionem Thomas ; ascensionem Bartholomaeus ; adventum ad judicium Matthaeus ; de persona Spiritus sancti Jacobus Alphaei. Opus gratiae dixerunt duo Apostoli, nam. Simon posuit effectum gratiae, quoad collationem boni, scilicet sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem; Judas Jacobi, quoad mali remotionem, scilicet Remissionem peccatorum. Effectum gloriae posuit Mathias, vel secundum aliquos, Thomas.