Contra errorem eutychetis.
Quia ergo, sicut multipliciter ostensum est, ita oportet mysterium incarnationis intelligi quod verbi dei et hominis sit una eademque persona, relinquitur quaedam circa huius veritatis considerationem difficultas. Naturam enim divinam necesse est ut sua personalitas consequatur.
Similiter autem videtur et de humana natura: nam omne quod subsistit in intellectuali vel rationali natura, habet rationem personae. Unde non videtur esse possibile quod sit una persona et sint duae naturae, divina et humana.
Ad huius autem difficultatis solutionem diversi diversas positiones attulerunt.
Eutyches enim, ut unitatem personae contra Nestorium servaret in christo, dicit in christo esse etiam unam naturam, ita quod, quamvis ante unionem essent duae naturae distinctae, divina et humana, in unione tamen coierunt in unam naturam. Et sic dicebat christi personam ex duabus naturis esse, non autem in duabus naturis subsistere.
Propter quod in chalcedonensi synodo est condemnatus.
Huius autem positionis falsitas ex multis apparet.
Ostensum enim est supra quod in christo iesu et corpus fuit, et anima rationalis, et divinitas. Et manifestum est quod corpus christi, etiam post unionem, non fuit ipsa verbi divinitas: nam corpus christi, etiam post unionem, palpabile fuit, et corporeis oculis visibile, et lineamentis membrorum distinctum; quae omnia aliena sunt a divinitate verbi, ut ex superioribus patet. Similiter etiam anima christi post unionem aliud fuit a divinitate verbi: quia anima christi, etiam post unionem, passionibus tristitiae et doloris et irae affecta fuit; quae etiam divinitati verbi nullo modo convenire possunt, ut ex praemissis patet. Anima autem humana et corpus constituunt humanam naturam. Sic igitur, etiam post unionem, humana natura in christo fuit aliud a divinitate verbi, quae est natura divina.
Sunt igitur in christo, etiam post unionem, duae naturae.
Item. Natura est secundum quam res aliqua dicitur res naturalis. Dicitur autem res naturalis ex hoc quod habet formam, sicut et res artificialis: non enim dicitur domus antequam habeat formam artis, et similiter non dicitur equus antequam habeat formam naturae suae. Forma igitur rei naturalis est eius natura. Oportet autem dicere quod in christo sint duae formae, etiam post unionem. Dicit enim apostolus, philipp. 2, de christo iesu, quod, cum in forma dei esset, formam servi accepit. Non autem potest dici quod sit eadem forma dei, et forma servi: nihil enim accipit quod iam habet; et sic, si eadem est forma dei et forma servi, cum iam formam dei habuisset, non accepisset formam servi. Neque iterum potest dici quod forma dei in christo per unionem sit corrupta: quia sic christus post unionem non esset deus. Neque iterum potest dici quod forma servi sit corrupta in unione: quia sic non accepisset formam servi.
Sed nec dici potest quod forma servi sit permixta formae dei: quia quae permiscentur, non manent integra, sed partim utrumque corrumpitur; unde non diceret quod accepisset formam servi, sed aliquid eius. Et sic oportet dicere, secundum verba apostoli, quod in christo, etiam post unionem, fuerunt duae formae. Ergo duae naturae.
Amplius. Nomen naturae primo impositum est ad significandum ipsam generationem nascentium. Et exinde translatum est ad significandum principium generationis huiusmodi. Et inde ad significandum principium motus intrinsecum mobili. Et quia huiusmodi principium est materia vel forma, ulterius natura dicitur forma vel materia rei naturalis habentis in se principium motus. Et quia forma et materia constituunt essentiam rei naturalis, extensum est nomen naturae ad significandum essentiam cuiuscumque rei in natura existentis: ut sic natura alicuius rei dicatur essentia, quam significat definitio. Et hoc modo hic de natura est quaestio: sic enim dicimus humanam naturam esse in christo et divinam.
Si igitur, ut eutyches posuit, humana natura et divina fuerunt duae ante unionem, sed ex eis in unione conflata est una natura, oportet hoc esse aliquo modorum secundum quos ex multis natum est unum fieri.
Fit autem unum ex multis, uno quidem modo, secundum ordinem tantum: sicut ex multis domibus fit civitas, et ex multis militibus fit exercitus. Alio modo, ordine et compositione: sicut ex partibus domus coniunctis et parietum colligatione fit domus.
Sed hi duo modi non competunt ad constitutionem unius naturae ex pluribus.
Ea enim quorum forma est ordo vel compositio, non sunt res naturales, ut sic eorum unitas possit dici unitas naturae.
Tertio modo, ex pluribus fit unum per commixtionem: sicut ex quatuor elementis fit corpus mixtum. Hic etiam modus nullo modo competit ad propositum.
Primo quidem, quia mixtio non est nisi eorum quae communicant in materia, et quae agere et pati ad invicem nata sunt.
Quod quidem hic esse non potest: ostensum est enim in primo libro quod deus immaterialis et omnino impassibilis est.
Secundo, quia ex his quorum unum multum excedit aliud, mixtio fieri non potest: si quis enim guttam vini mittat in mille amphoras aquae, non erit mixtio, sed corruptio vini; propter quod etiam nec ligna in fornacem ignis Missa dicimus misceri igni, sed ab igne consumi, propter excellentem ignis virtutem. Divina autem natura in infinitum humanam excedit: cum virtus dei sit infinita, ut in primo ostensum est.
Nullo igitur modo posset fieri mixtio utriusque naturae.
Tertio quia, dato quod fieret mixtio, neutra natura remaneret salvata: miscibilia enim in mixto non salvantur, si sit vera mixtio. Facta igitur permixtione utriusque naturae, divinae scilicet et humanae, neutra natura remaneret, sed aliquod tertium: et sic christus neque esset deus neque homo.
Non igitur sic potest intelligi quod eutyches dixit, ante unionem fuisse duas naturas, post unionem vero unam in domino iesu christo, quasi ex duabus naturis sit constituta una natura.
Relinquitur ergo quod hoc intelligatur hoc modo, quod altera tantum earum post unionem remanserit. Aut igitur fuit in christo sola natura divina, et id quod videbatur in eo humanum fuit phantasticum, ut Manichaeus dixit; aut divina natura conversa est in humanam, ut Apollinaris dixit; contra quos supra disputavimus.
Relinquitur igitur hoc esse impossibile, ante unionem fuisse duas naturas in christo, post unionem vero unam.
Amplius. Nunquam invenitur ex duabus naturis manentibus fieri unam: eo quod quaelibet natura est quoddam totum, ea vero ex quibus aliquid constituitur, cadunt in rationem partis; unde, cum ex anima et corpore fiat unum, neque corpus neque anima natura dici potest, sicut nunc loquimur de natura, quia neutrum habet speciem completam, sed utrumque est pars unius naturae. Cum igitur natura humana sit quaedam natura completa, et similiter natura divina, impossibile est quod concurrant in unam naturam, nisi vel utraque vel altera corrumpatur. Quod esse non potest: cum ex supra dictis pateat unum christum et verum deum et verum hominem esse.
Impossibile est igitur in christo unam esse tantum naturam.
Item. Ex duobus manentibus una natura constituitur vel sicut ex partibus corporalibus, sicut ex membris constituitur animal: quod hic dici non potest, cum divina natura non sit aliquid corporeum. Vel sicut ex materia et forma constituitur aliquid unum, sicut ex anima et corpore animal. Quod etiam non potest in proposito dici: ostensum est enim in primo libro quod deus neque materia est, neque alicuius forma esse potest. Si igitur christus est verus deus et verus homo, ut ostensum est, impossibile est quod in eo sit una natura tantum.
Adhuc. Subtractio vel additio alicuius essentialis principii variat speciem rei: et per consequens mutat naturam, quae nihil est aliud quam essentia, quam significat definitio, ut dictum est. Et propter hoc videmus quod differentia specifica addita vel subtracta definitioni, facit differre secundum speciem: sicut animal rationale, et ratione carens, specie differunt; sicut et in numeris unitas addita vel subtracta facit aliam speciem numeri. Forma autem est essentiale principium. Omnis igitur formae additio facit aliam speciem et aliam naturam, sicut nunc loquimur de natura. Si igitur divinitas verbi addatur humanae naturae sicut forma, faciet aliam naturam. Et sic christus non erit humanae naturae, sed cuiusdam alterius: sicut corpus animatum est alterius naturae quam id quod est corpus tantum.
Adhuc. Ea quae non conveniunt in natura, non sunt similia secundum speciem, ut homo et equus. Si autem natura christi sit composita ex divina et humana, manifestum est quod non erit natura christi in aliis hominibus. Ergo non erit similis nobis secundum speciem. Quod est contra apostolum dicentem, Hebr. 2-17, quod debuit per omnia fratribus assimilari.
Praeterea. Ex forma et materia semper constituitur una species, quae est praedicabilis de pluribus actu vel potentia, quantum est de ratione speciei. Si igitur humanae naturae divina natura quasi forma adveniat, oportebit quod ex commixtione utriusque quaedam communis species resultet, quae sit a multis participabilis. Quod patet esse falsum: non enim est nisi unus iesus christus, deus et homo. Non igitur divina et humana natura in christo constituerunt unam naturam.
Amplius. Hoc etiam videtur a fide alienum esse quod eutyches dixit, ante unionem in christo fuisse duas naturas. Cum enim humana natura ex anima et corpore constituatur, sequeretur quod vel anima, vel corpus, aut utrumque, ante christi incarnationem fuerint. Quod per supra dicta patet esse falsum. Est igitur fidei contrarium dicere quod ante unionem fuerint duae naturae christi, et post unionem una.