IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(d) Sed habito in generali, etc. Quandoquidem plures sint actus fidei divinae supernaturalis, quas possunt adulti capaces rationis habere, et certum sit quod non debent necessario, nec ad justificationem, nec ad vitam aeternam assequendam omnes illos actus producere, et ex dictis patet quod debeant habere aliquos actus. Hinc necessarium scitu est declarare quinam actus fidei necessario habendi sunt, et quia, actus cognoscimus per objecta, tum scietur quinam actus habendi sunt, quando constabit quaenam objecta sint necessario credenda ; hoc est ergo quod hic declarare incipit Doctor, et nos cum ipso examinabimus, acturi de actibus, qui sunt necessari, non solum necessitate medii, sed etiam necessitate praecepti, de quibus magis videtur agere Doctor. In ordine autem ad hoc dividit Doctor articulos fidei, et in duodecim juxta numerum duodecim Apostotorum, et in quatuordecim juxta mysteria credenda ; pro qua divisione licet multi conentur cum D. Thoma sufficientiam ejus defendere, sic ut . comprehendat omnia mysteria credenda, tamen nec id prorsus est necessarium ad praesens institutum, et praeterea difficulter defendi potest: nam quacumque ratione capietur articulus fidei, non minus proprie mysterium Eucharistiae est articulus fidei, quam aliqui ex illis articulis, sive duodecim cim, sive quatuordecim, quos praedicta divisio complectitur ; nec enim minus principale est in se, aut minus continens particularem difficultatem, aut minus pertinens ad Christum, aut minus conducens et necessarium ad salutem, quam Christum descendisse ad Inferos, aut resurrexisse tertia die aut communionem Sanctorum. Unde existimo hic non dividi omnia mysteria fidei, nec omnes articulos etiam ejus, sed solum ista mysteria et articulos, qui comprehenduntur in Symbolo Apostolico, sic dicto quod ab Apostolis proponebatur fidelibus credendum, et memoriae mandandum, prout referunt Auctores citati a Scholiaste hic.
Et si quaeras, cur ipsi Apostoli non posuerint in suo Symbolo mysterium Eucharistiae, quod, ut jam dixi, magis necessarium et utile est ad salutem, quam alia mysteria in Symbolo posita. Respondeo,meojudicio, rationem esse, quod quandoquidem Eucharistia quotidie consecrabatur et communicabatur fidelibus, non erat periculum ut ejus obliviscerentur, et sic non erat necesse ut in Symbolo memoriae commendanda proponeretur, sicut nec alia Sacramenta Baptismi, Confirmationis, Ordinis, etc. Sola enim in Symbolo proponere volebant mysteria remota a sensibus, quorum facile oblivisci possent homines, si non proponerentur ipsis memoriae commendanda.
Porro quod suus cuique Apostolo articulus attribuendus sit, nescio in quem primum auctorem sit referendum eo quo tradit Doctor ordine et modo ; nam S. Augustinus serm. 115. de tempore, qui est 42. in appendice tomi 10. edit. Lovaniensis (si tamen is istius sermonis auctor sit, de quo aliquos dubitare asserit Baronius ad annum Christi 44,) alium ordinem tenet: haec enim sunt ejus verba, Petrus dixit: Credo in Deum Patrem omnipotentem, Joannes dixit: Creatorem Caeli et terrae. Jacobus dixit: Et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum. Andreas dixit: Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine. Philippus ait: Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Thomas ait: Descendit ad Inferos, tertia die resurrexit a mortuis. Bartholomaeus dixit: Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Matthaeus dixit: Inde venturus est judicare vivos et mortuos. Jacobus Alphaei: Credo in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam. Simon Zelotes: Sanctorum communionem, remissionem peccatorum. Judas Jacobi: Carnis resurrectionem. Mathias complevit: Vitam aeternam.
Sanctus Bonaventura alium ordinem servat, et ab hoc et a Scoti ordine distinctum ; Scotus autem videtur sumpsisse suum ordinem in assignandis singularum Symboli partium auctoribus ab Alensi 3. p. q. 69. art. 1. Verum quia quem quis Apostolus articulum composuit est parvi momenti, cum sufficiat pro auctoritate Symboli ipsum ab Apostolis fuisse traditum, de quo dubitari non potest, non est in hoc ulterius immorandum.