De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in christo.
Fere autem in idem redire videtur et Macarii Antiocheni positio, dicentis in christo esse unam tantum operationem et voluntatem.
Cuiuslibet enim naturae est aliqua operatio propria: nam forma est operationis principium, secundum quam unaquaeque natura habet propriam speciem. Unde oportet quod, sicut diversarum naturarum sunt diversae formae, ita sint et diversae actiones. Si igitur in christo sit una tantum actio, sequitur quod in eo sit una tantum natura: quod est eutychianae haeresis.
Relinquitur igitur falsum esse quod in christo sit una tantum operatio.
Item. In christo est divina natura perfecta, per quam consubstantialis est patri; et humana natura perfecta, secundum quam est unius speciei nobiscum. Sed de perfectione divinae naturae est voluntatem habere, ut in primo ostensum est: similiter etiam de perfectione humanae naturae est quod habeat voluntatem, per quam est homo liberi arbitrii. Oportet igitur in christo esse duas voluntates.
Adhuc. Voluntas est una pars potentialis animae humanae, sicut et intellectus.
Si igitur in christo non fuit alia voluntas praeter voluntatem verbi, pari ratione nec fuit in eo intellectus praeter intellectum verbi. Et sic redibit positio Apollinaris.
Amplius. Si in christo fuit tantum una voluntas, oportet quod in eo fuerit solum voluntas divina: non enim verbum voluntatem divinam, quam ab aeterno habuit, amittere potuit. Ad voluntatem autem divinam non pertinet mereri: quia meritum est alicuius in perfectionem tendentis. Sic igitur christus nihil, neque sibi neque nobis, sua passione meruisset. Cuius contrarium docet apostolus, philipp. 2, dicens: factus est obediens patri usque ad mortem, propter quod et deus exaltavit illum.
Praeterea. Si in christo voluntas humana non fuit, sequitur quod neque secundum naturam assumptam liberi arbitrii fuerit: nam secundum voluntatem est homo liberi arbitrii. Sic igitur non agebat christus homo ad modum hominis, sed ad modum aliorum animalium, quae libero arbitrio carent.
Nihil igitur in eius actibus virtuosum et laudabile, aut nobis imitandum, fuit. Frustra igitur dicit, Matth. 11-29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et Ioan. 13-15: exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis.
Adhuc. In uno homine puro, quamvis sit supposito unus, sunt tamen plures et appetitus et operationes, secundum diversa naturalia principia. Nam secundum rationalem partem, inest ei voluntas; secundum sensitivam, irascibilis et concupiscibilis; et rursus naturalis appetitus consequens vires naturales. Similiter autem et secundum oculum videt, secundum aurem audit, pede ambulat, lingua loquitur, et mente intelligit: quae sunt operationes diversae. Et hoc ideo est, quia operationes non multiplicantur solum secundum diversa subiecta operantia, sed etiam secundum diversa principia quibus unum et idem subiectum operatur, a quibus etiam operationes speciem trahunt.
Divina vero natura multo plus distat ab humana quam naturalia principia humanae naturae ab invicem. Est igitur alia et alia voluntas et operatio divinae et humanae naturae in christo, licet ipse christus sit in utraque natura unus.
Item. Ex auctoritate Scripturae manifeste ostenditur in christo duas voluntates fuisse. Dicit enim ipse, Ioan. 6-38: descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me, et Lucae 22-42: non mea voluntas, sed tua fiat; ex quibus patet quod in christo fuit quaedam voluntas propria eius, praeter voluntatem patris. Manifestum est autem quod in eo fuit voluntas quaedam communis sibi et patri: patris enim et filii, sicut est una natura, ita etiam est una voluntas. Sunt igitur in christo duae voluntates.
Idem autem et de operationibus patet. Fuit enim in christo una operatio sibi et patri communis, cum ipse dicat, Ioan. 5-19: quaecumque pater facit haec et similiter filius facit. Est autem in eo et alia operatio, quae non convenit patri, ut dormire, esurire, comedere, et alia huiusmodi, quae christus humanitus fecit vel passus est, ut evangelistae tradunt. Non igitur fuit in christo una tantum operatio.
Videtur autem haec positio ortum habuisse ex hoc quod eius auctores nescierunt distinguere inter id quod est simpliciter unum, et ordine unum. Viderunt enim voluntatem humanam in christo omnino sub voluntate divina ordinatam fuisse, ita quod nihil voluntate humana christus voluit nisi quod eum velle voluntas divina disposuit.
Similiter etiam nihil christus secundum humanam naturam operatus est, vel agendo vel patiendo, nisi quod voluntas divina disposuit: secundum illud Ioan. 8-29: quae placita sunt ei, facio semper.
Humana etiam operatio christi quandam efficaciam divinam ex unione divinitatis consequebatur, sicut actio secundarii agentis consequitur efficaciam quandam ex principali agente: et ex hoc contigit quod quaelibet eius actio vel passio fuit salubris. Propter quod dionysius humanam christi operationem vocat theandricam, idest dei-virilem; et etiam quia est dei et hominis.
Videntes igitur humanam voluntatem et operationem christi sub divina ordinari infallibili ordine, iudicaverunt in christo esse tantum voluntatem et operationem unam; quamvis non sit idem, ut dictum est, ordinis unum et simpliciter unum.