Homines. Supra commendavit Psalmista dei justitiam, veritatem et misericordiam, et judicia, ex quibus nobis bona proveniunt; hic autem enumerat illa bona: et circa hoc duo facit. Primo commemorat bona quae communiter largitur omni creaturae. Secundo bona propria quae confert rationali creaturae, ibi, filii autem hominum. Circa primum duo facit. Primo commemorat quae communiter proveniunt a deo. Secundo consurgit in admirationem divinae misericordiae, ibi, quemadmodum multiplicasti. Dico ergo, quod misericordia tua est magna, et ex hac salvas homines et jumenta, idest rationales et irrationales creaturas. Vel per homines intelliguntur justi, per jumenta ipsi peccatores, qui temporali salute salvantur a deo: Matth. 5: pluit super justos et injustos: Ps. 48: homo cum in honore esset non intellexit etc..
Et haec salus communis est omnibus in duobus: scilicet in salute corporis: Eccl. 30: non est census super censum salutis corporis: et in rerum provisione: 4 Reg. 6: salva me rex. Qui ait, non te salvet dominus. Unde salvare te possum? de arca, an de torculari? consequenter admiratur divinam misericordiam, ibi, quemadmodum multiplicasti. Scilicet quam multum multiplicasti misericordiam tuam, scilicet quod salvas non solum homines, sed et jumenta. Vel quod est tibi curae non solum de justis, sed etiam de peccatoribus, quantum ad bona temporalia quae in eis multiplicas: Hieronymus habet, quam pretiosa etc..
Magna est enim misericordia dei, quod omnes salvat: magna etiam, quia unicuique plus dat quam meruit: Ps. 85: misericordia tua magna est super me.