Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in christo.
Ex praemissis igitur manifestum est quod in christo est tantum una persona, secundum fidei assertionem, et duae naturae, contra id quod Nestorius et eutyches posuerunt. Sed quia hoc alienum videtur ab his quae naturalis ratio experitur, fuerunt quidam posteriores talem de unione positionem asserentes.
Quia enim ex unione animae et corporis constituitur homo, sed ex hac anima et ex hoc corpore hic homo, quod hypostasim et personam designat, volentes evitare ne cogerentur in christo ponere aliquam hypostasim vel personam praeter hypostasim vel personam verbi, dixerunt quod anima et corpus non fuerunt unita in christo, nec ex eis aliqua substantia facta est, et per hoc Nestorii haeresim vitare volebant.
Rursus, quia hoc impossibile videtur quod aliquid sit substantiale alicui et non sit de natura eius quam prius habuit, absque mutatione ipsius; verbum autem omnino immutabile est: ne cogerentur ponere animam et corpus assumpta pertinere ad naturam verbi quam habuit ab aeterno, posuerunt quod verbum assumpsit animam humanam et corpus modo accidentali, sicut homo assumit indumentum; per hoc errorem eutychetis excludere volentes.
Sed haec positio omnino doctrinae fidei repugnat.
Anima enim et corpus sua unione hominem constituunt: forma enim materiae adveniens speciem constituit. Si igitur anima et corpus non fuerint unita in christo, christus non fuit homo: contra apostolum dicentem I ad Tim. 2-5: mediator dei et hominum homo christus iesus.
Item. Unusquisque nostrum ea ratione homo dicitur quia est ex anima rationali et corpore constitutus. Si igitur christus non ea ratione dicitur homo, sed solum quia habuit animam et corpus licet non unita, aequivoce dicetur homo, et non erit eiusdem speciei nobiscum: contra apostolum dicentem, Hebr. 2-17, quod debuit per omnia fratribus assimilari.
Adhuc. Non omne corpus pertinet ad humanam naturam, sed solum corpus humanum. Non est autem corpus humanum nisi quod est per unionem animae rationalis vivificatum: neque enim oculus, aut manus, aut pes, vel caro et os, anima separata, dicuntur nisi aequivoce. Non igitur poterit dici quod verbum assumpsit naturam humanam, si corpus animae non unitum assumpsit.
Amplius. Anima humana naturaliter unibilis est corpori. Anima igitur quae nunquam corpori unitur ad aliquid constituendum, non est anima humana: quia quod est praeter naturam, non potest esse semper.
Si igitur anima christi non est unita corpori eius ad aliquid constituendum, relinquitur quod non sit anima humana. Et sic in christo non fuit humana natura.
Praeterea. Si verbum unitum est animae et corpori accidentaliter sicut indumento, natura humana non fuit natura verbi. Verbum igitur, post unionem, non fuit subsistens in duabus naturis: sicut neque homo indutus dicitur in duabus naturis subsistere.
Quod quia eutyches dixit, in chalcedonensi synodo est damnatus.
Item. Indumenti passio non refertur ad indutum: non enim dicitur homo nasci quando induitur, neque vulnerari si vestimentum laceretur. Si igitur verbum assumpsit animam et corpus sicut homo indumentum, non poterit dici quod deus sit natus aut passus propter corpus assumptum.
Adhuc. Si verbum assumpsit humanam naturam solum ut indumentum, quo posset hominum oculis apparere, frustra animam assumpsisset, quae secundum suam naturam invisibilis est.
Amplius. Secundum hoc non aliter assumpsisset filius carnem humanam quam spiritus sanctus columbae speciem in qua apparuit. Quod patet esse falsum: nam spiritus sanctus non dicitur factus columba, neque minor patre, sicut filius dicitur factus homo, et minor patre secundum naturam assumptam.
Item. Si quis diligenter consideret ad hanc positionem diversarum haeresum inconvenientia sequuntur.
Ex eo enim quod dicit filium dei unitum animae et carni accidentali modo, sicut hominem vestimento, convenit cum opinione Nestorii, qui secundum inhabitationem dei verbi in homine unionem esse factam asseruit: non enim deum esse indutum potest intelligi per tactum corporeum, sed solum per gratiam inhabitantem.
Ex hoc etiam quod dixit accidentalem unionem verbi ad animam et carnem humanam, sequitur quod verbum post unionem non fuit subsistens in duabus naturis, quod eutyches dixit: nihil enim subsistit in eo quod sibi accidentaliter unitur.
Ex eo vero quod dicit animam et carnem non uniri ad aliquid constituendum convenit partim quidem cum Ario et Apollinari, qui posuerunt corpus christi non animatum anima rationali; et partim cum Manichaeo, qui posuit christum non verum hominem, sed phantasticum fuisse. Si enim anima non est unita carni ad alicuius constitutionem, phantasticum erat quod videbatur christus similis aliis hominibus ex unione animae et corporis constitutis.
Sumpsit autem haec positio occasionem ex verbo apostoli dicentis, philipp. 2-7: habitu inventus ut homo. Non enim intellexerunt hoc secundum metaphoram dici. Quae autem metaphorice dicuntur, non oportet secundum omnia similia esse. Habet igitur natura humana assumpta quandam indumenti similitudinem, inquantum verbum per carnem visibilem videbatur, sicut homo videtur per indumentum: non autem quantum ad hoc quod unio verbi ad humanam naturam in christo fuerit modo accidentali.