CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit argumenta quintae opinionis D. Thomae tribuentis totam activitatem respectu intellectionis, speciei intelligibili, et explicat egregie varia axiomata satis communia, sed non satis bene ab omnibus intellecta.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere est pati, quae adducitur pro quinta opinione: hic tamen non determinando, dico quod Philosophus locutus est communiter de potentiis animae inquantum sunt, quibus formaliter sumus in actu secundo, puta de sensu inquantum est quo formaliter sentimus, de intellectu inquantum est quo formaliter intelligimus ; formaliter autem intelligimus intellectu inquantum recipit intellectionem, quia si causet eam active, non tamen dicor intelligere intellectu inquantum causat, sed inquantum habet intellectionem ut formam. Habere enim qualitatem est esse quale, et ita intellectum habere intellectionem sive recipere, quod idem est, est ipsum esse intelligentem: nos igitur intelligimus intellectu inquantum recipit intellectionem.
Ideo Philosophus loquens sic de intellectu, necesse habuit dicere eum esse passivum, et quod intelligere est quoddam pati, hoc est, quod intellectio inquantum est quoddam quo formaliter intelligimus, est forma quaedam recepta in intellectu. Non autem intelligimus ea inquantum est quid causatum ab intellectu si causatur ab eo ; nam si Deus eam causaret, et eam in intellectu nostro imprimeret, non minus ea intelligeremus, sicut dixi de intelligentia actualiter: ita dico de scire habitualiter, quod intellectus est quo scimus habitualiter, inquantum recipit habitum, non inquantum istum causat si illum causat. Dico igitur, quod omnes auctoritates, quae sonant passibilitatem intellectus possibilis, possunt exponi de eo inquantum eo cognoscimus habitualiter, vel inquantum cognoscimus eo actualiter, et isto modo concedo quod est passivus, et si sit activus, non tamen secundum istam rationem, sed accidit ei, quod sit activus, secundum istam rationem; affirmant ergo istae auctoritates de intellectu, quod verum est quod sit passivus, non loquentes de intellectu sub ratione activi, sed asserentes ipsum habere rationem receptivi, licet ipsum non dicant non esse activum, locus autem ab auctoritate non tenet negative.
Et per idem (b) respondetur ad illud de potentia accidentali et essentiali. Non enim intellectus est in potentia essentiali, quia deficiat sibi aliqua ratio causalitatis quantum est ex parte sui: sed intellectus est in potentia essentiali, quando alia causa partialis non est sibi praesens, quam oportet esse praesentem ad hoc quod sequatur actio, et quando illa causa partialis est approximata, est in potentia accidentali sive propinqua ad agendum.
Sed illa auctoritas, quae dicit quod intellectus possibilis nihil est i eorum, quae sunt ante intelligere, requirit aliam expositionem, quam intantum pertractant aliqui, ut dicant, intellectum possibilem esse in pura potentia in genere intelligibilium, sicut materiam primam in genere corporalium, quae non est intentio Philosophi, quia potentia ad accidens, nunquam fundatur nisi in substantia in actu ; intellectio autem sive species intelligibilis, non est forma substantialis, sed accidentalis, igitur quod est immediatum receptivum illius, est aliquid in actu substantiali, aut saltem quod est mediate receptivum. Et tunc quod immediate recipit, erit aliquis actus accidentalis, sicut se habet superficies ad albedinem: intellectus igitur possibilis, secundum quod est illud in quo recipitur species intelligibilis, vel intellectio, vel illud secundum quod species recipitur in anima, non erit purum potentiale, sed erit aliquid in actu primo, licet iste respectus potentiae non sit aliquid in actu. Cum enim loquor de potentia receptiva albedinis, non loquor de potentia quae dicit respectum ad albedinem, ille enim respectus non est aliquid in actu, sicut nec albedo ad quam est, est aliquid in actu ; sed illud in quo est ista potentia, est aliquid in actu ut superficies, quae est receptiva albedinis. Ita hic, licet ante intellectionem potentia ante actum, quae est respectus ad intellectionem,non sit aliquid in actu, sicut nec intellectio ad quam est, tamen illud in quo est ista potentia, quod est fundamentum istius respectus, est aliquid in actu, et illud est intellectus possibilis. Non est igitur apud Philosophum intellectus possibilis nihil in actu, sicut isti accipiunt, sed oportet (c) exponere illam auctoritatem hoc modo : naturaliter intelligimus primo illa, quae primo occurrunt ex phantasmatibus, sicut dictum est in quaestione secunda hujus distinctionis. Nihil igitur possumus potentia propinqua intelligere ante intellectionem alicujus imaginabilis, ideo non possumus intelligere intellectum ante intelligere alterius intelligibilis: ergo nec intellectus potest intelligi a nobis ante intelligere alterius intelligibilis, ergo non est intelligibilis ante intellectionem alicujus alterius, sicut primum antecedens est verum, sic et consequens ; ideo sic intelligendum est ipsum non esse aliquid eorum, quae sunt ante intelligere, scilicet intelligibilium, non quia antequam intelligat,nihil sit in actu, sed quia non est aliquid quod possit potentia propinqua intelligi a nobis, ante intelligere alterius, propter intellectionem nostram naturalem incipientem a phantasmatibus.
Et cum post (d) arguitur de illa similitudine, quod sit ratio tam faciendi quam agendi, dico quod in faciente, bene forma est ratio faciendi, in qua forma faciens assimilat sibi factum, sed in agente nihil est productum nisi ipsa actio. Actio enim est ultimus terminus, nec habet alium terminum, et ideo non oportet quod in agente ratio agendi sit aliquid in quo assimiletur agens alicui alteri producto.
Sed dices (e), saltem illa est ratio agendi, in qua agens assimilat sibi productum, scilicet actionem ipsam. Bene concedo, quod species illa quae est similitudo objecti, et per quam intellectus assimilatur cognitioni productae, est aliqua ratio agendi, sed non talis ratio, nec etiam ratio principalis, sicut patebit in sequenti quaestione. Sed quando duae causae concurrunt, sufficit in propinquiore similitudo formalis, et in remotiore virtualis sive similitudo aequivoca, et ita intellectus, quasi causa superior aequivoce et virtualiter assimilatur cognitioni et intellectioni, species autem quasi causa propinquior, quasi univoce et formaliter assimilatur ei.
Cum (f) arguitur post de indeterminatione intellectus ad diversos actus et objecta, respondeo, quod alia est indeterminatio materialis propter defectum actus, alia est indeterminatio agentis propter illimitationem virtutis activae, sicut Sol est indeterminatus ad multa generandum. Primo modo indeterminatum non agit nisi determinetur per aliquem actum, quia alias non est in actu sufficiente, sed in potentia. Secundo modo indeterminatum, nulla forma alia a se determinatur, sed ex se determinatur ad producendum quemcumque effectum ad quem ex se est indeterminatum ; et hoc praesente passo receptivo, sicut Sol, praesente passo, generat quodlibet generabile, ex quo ipsum natum est generari. Ita in proposito, indeterminatio intellectus non est indeterminatio potentialitatis passivae in ordine causalitatis, sed est indeterminatio actualitatis quasi illimitatae, et ideo non determinatur per formam, quae sibi sit ratio determinate agendi, sed tantummodo per praesentiam objecti, cir-Ga quod determinatum nata est esse determinata intellectio.
Vel aliter posset dici, quod sicut causa superior determinatur ad agendum, concurrente aliqua particulari causa inferiori, sicut Sol ad generandum hominem concurrente homine agente, et bovem concurrente bove, non autem per aliquam formam in se receptam, ita intellectus, qui est causa superior et causa illimitata, determinatur ad hoc objectum, concurrente causa particulari determinata, puta ad agendum circa hoc objectum, concurrente hac specie. Non enim istud determinans, determinat effective causam indeterminatam superiorem, neque formaliter sicut ratio agendi, sed sic determinat, hoc est virtus activa superior determinata, potest indeterminatum effectum, tali virtute inferiori determinata concurrente.