In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Alii concedentes condusionem, ad quam adductae sunt illae auctoritates, etc. Hactenus Doctor tractavit quaestionem Theologicam; deinceps autem agit de hac quaestione, ut fundatur in ratione naturali.
Subjungit ergo sententiam Henrici, quantum ad veritatem philosophicam partim convenit cum D. Thoma, partim differt. Dicit ergo quod in aliis viventibus ab homine una sit tantum forma, quae est anima quae continet in se formam mixti seu corporis: et in his concludunt rationes D. Thomae, quae ab uno tantum agente producuntur. Dicit secundo, quod non concludunt in homine esse unam tantum formam, quia procedit a duabus agentibus, nempe a propagante quoad corpus, et a Deo, qui creat animam. Probatur prima conclusio ejus ex unitate mutationis, quae sumitur ex unitate termini 1 ex 5. Physic. ergo ad unam numero rem naturalem est lanium una numero mutatio. Dices in una re naturali esse plures formas partiales et generationes. Contra, quia vel de una potentia materiae educuntur, aut ex pluribus; non de una ex Commentatore, 12. Metaphys. com. 11. numerus potentiarum in materia est ex numero specierum, ergo essent ejusdem speciei, et in una potentia essent plures actus contra Philosophum, 3. Physicor. text. 10. quia si posse sanari et posse aegrotari essent idem, sanare et aegrotare essent idem.
Non sunt diversae potentiae, quia sic , essent formae in materia sine ordine, et terminus a quo generationis, quae est materia, ut habens plures potentias, esset cns per accidens; ex ente per accidens non generatur ens per se, sed per accidens, forma autem substantialis constituit ens per se; et tolleretur via distinguendi substantiam ab ente per accidens, et formas constituentes utrumque, quia forma accidentalis ideo est talis, quia advenit enti completo in actu; ergo non ita substantialis.