IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(e)Sed estne necessarium, etc.Praemissa divisione articulorum fidei contentorum in Symbolo Apostolico, conclusio tertia Doctoris est, necessarium cuilibet esse habere actum implicitum fidei circa omnes praedictos fidei articulos, quatenus cuilibet necessarium est habere habitum fidei, in quo omnes actus fidei circa quaecumque objecta credibilia continentur. Hujusmodi vero fidem implicitam non sufficere adultis habentibus usum rationis, quod intellige de adultis peccatoribus ; nam, ut supra dixi, adultus in infantia baptizatus, et non peccans mortaliter posset salvari absque fide supernaturali actuali. Secunda pars hujus conclusionis patet ex dictis circa conclusionem secundam, et intelligi debet de necessitate medii generaliter, et in omni casu. Potest etiam intelligi de necessitate praecepti, non tamen tam universaliter respectu omnium, ita ut quicumque talis adultus moreretur absque actu fidei elicito peccaret mortaliter, propterea quia si quis invincibiliter ignoraret aliquid esse revelatum a Deo, is non teneretur aliquid credere fide divina actuali, ut patet.
Prima etiam pars potest intelligi tam de necessitate medii quam de necessitate praecepti, et si de prima necessitate teneatur, comprehendit omnes pro omni statu, nemine dempto, ut patet ex prima conclusione. Si vero intelligatur de necessitate praecepti, solum comprehendit adultos, quibus proponuntur sufficienter mysteria fidei, cum illi soli possint peccare non procurando sibi fidem habitualem : loquor autem de peccato personali et praecepto personali, non de originali. His suppositis haec conclusio non potest habere controversiam, sicut non habet difficultatem.
Conclusio quarta. Fides actualis explicita et distincta de omnibus articu- Iis Symboli, non est cuilibet tali adulto necessaria. Ut haec conclusio intelligatur, adverte aliquid posse credi actualiter variis modis. Primo, si credatur actu confuso in aliqua universali propositione, sic crederet actu omnia mysteria fidei, qui crederet omnia illa, quae Deus revelavit esse vera, et crederet actu quaecumque necessario credenda sunt, is qui crederet omnia, quae Ecclesia proponit credenda. Secundo, aliquid potest credi actu sic, ut habeatur aliquis conceptus formalis particularis de objecto quod creditur, qualis non correspondet aliis objectis credibilibus. Et hic modus credendi potest esse duplex : Primo sic, ut habeatur conceptus distinctus de ipsis terminis propositionis creditae, quo mediante concipiantur, aut secundum definitionem vel descriptionem suam, aut secundum quod concipiuntur sensibus externis, et talis conceptus est perfectissimus, quem possumus habere de rebus pro hoc statu. Secundo, si concipiantur aliquo modo imperfecto et confuso, quem quis nequit satis explicare, qualiter communiter indocti concipiunt Angelos, substantias, relationes et omnia fere remota a sensibus externis.
Conclusio igitur Doctoris intelligenda est de fide actuali distincta, quae haberetur mediantibus conceptibus objectivis propriis distinctis, et sic intellecta est communis, loquendo de necessitate tam medii quam praecepti. Probaturque a Doctore, quia plurimi sunt adulti Christiani, qui non possunt propter defectum ingenii concipere: distincte singularitatem, aut naturam, aut suppositalitatem, nec consequenter habere fidem distinctam hujus articuli quod Deus sit trinus et unus, aut quod Christus sit Deus et homo, propter unionem hypostaticam naturae humanae ad Verbum, sed Deus non obligat ullos ad impossibile ; ergo non est necessaria talis fides. Haec probatio . sufficit quidem ad probandam conclusionem quantum ad necessitatem praecepti, sed videri posset non esse sufficiens quantum ad necessitatem medii, nam tam impossibile mihi videtur quod parvuli morientes in utero materno habeant fidem habitualem, aut gratiam sanctificantem, quam quod isti rudes habeant conceptus distinctos istorum articulorum; sed non obstante illa impossibilitate, gratia sanctificans et fides habitualis est necessaria necessitate medii parvulis ; ergo non obstante similiter hac impossibilitate, fides explicita potest esse sic necessaria necessitate medii, etiam rudibus quibuscumque. Quod si dicatur, istis parvulis non esse impossibilem gratiam sanctificantem, quia habent auxilia sufficientia, profecto idem dici potest de quibuscumque rudibus, quod habeant nempe auxilia sufficientia, quibus possint tam distincte illa mysteria cognoscere quam quicumque docti.
Itaque, ut quoad hanc necessitatem medii probetur conclusio, addi debet, quod non sit verisimile Deum ordinasse pro medio necessario ad salutem illud, quod solis melioris ingenii et majoris doctrinae hominibus posset competere ; id quod etiam constat a posteriori ex magna sanctitate plurium simplicium et rudium hominum, quae sane sanctitas non communicaretur illis, nisi essent grati specialiter Deo, haberentque omnia requisita ad salutem vitae aeternae consequendam, si in eo statu, in quo illa sanctitate praediti sunt, morerentur.
Ex hac conclusione infert Doctor quod si esset aliquis qui non posset formare aliquem conceptum proprium Trinitatis, quod is non teneretur credere explicite Trinitatem, nec actu distincto, nec actu confuso etiam proprio correspondente particulariter isti mysterio, sed quod sufficeret ipsi actus, quo crederet quidquid credit Ecclesia ; quod quidem verissimum est de necessitate praecepti, an autem etiam sit verum de necessitate medii, dicam postea, agendo de fide Trinitatis.
(f) Quilibet tamen habens, etc. Quinta conclusio est, quod quilibet adultus compos rationis teneatur habere aliquem actum explicitum circa aliqua contenta in Symbolo, verbi gratia, circa ea omnia, quae facile ab omnibus simplicibus capi possunt, ut circa mortem, Passionem, Resurrectionem et Ascensionem Christi. Intellige hic per actum explicitum, actum, qui particulariter versatur circa illa objecta. Haec conclusio quantum ad necessitatem praecepti est communis et certa, probabiturque inferius num. 19. quoad necessitatem vero medii non est tam certa quoad omnia contenta in Symbolo etiam facilia captu, licet quoad aliqua, quod sufficit ad salvandam conclusionem, sit extra controversiam, ut postea magis patebit.
Sexta conclusio est, quod majores, hoc est, Episcopi, Doctores, concionatores, iique qui praeficiuntur aliis ad eos erudiendos et docendos teneantur actu explicito credere omnia, quae continentur in Symbolo. Haec conclusio intelligenda est de necessitate praecepti sine dubio, non vero de necessitate medii, quia media necessaria ad salutem sunt aeque communia omnibus sine differentia ; sic autem intellecta, est communis, et explicabitur ac probabitur inferius.
His opponit Doctor aliqua dubia. Primum quod non teneretur quilibet cavere omnem errorem explicitum contra articulos, quos explicite non . debet credere. Respondet negando sequelam, quia optime potest aliquis teneri ad cavendam doctrinam falsam, licet non teneretur habere, aut acquirere doctrinam veram; multo enim major imperfectio hominis est habere judicium erroneum de aliqua propositione, quam prorsus illam ignorare.
Secundum dubium est, quod simplices qui non tenerentur explicite credere aliquod mysterium ex iis, quae continentur in Symbolo, possent licite credere majori alicui proponenti oppositum errorem, et sic essent fideles, et non fideles. Respondetur juxta principia hic posita a Doctore, distinguendo sequelam, quando cognosceretur quod ille major solus proponeret illam doctrinam, tanquam quid pertinens ad fidem, aut quod pauci illam proponerent nec proponeretur communiter ab Ecclesia, credendum, nego sequelam, quia multo tutius et prudentius quis abstineret a fide adhibenda isti doctrinae, tanquam articulo fidei, licet posset absque aliqua imprudentia fidem humanam adhibere illi, si proponens esset sufficientis auctoritatis ad conciliandam sibi fidem humanam. Si vero existimaret quis illam doctrinam proponi communiter ab aliis, aut de hoc non dubitaret, quia nec occurreret sufficiens dubitandi ratio, concedo sequelam primam, et nego secundam, quia non sufficit ut quis sit infidelis, quod credat aliquem errorem oppositum fidei, nisi proponatur ipsi sufficienter quod sit oppositum fidei.
Imo quia multa sunt de fide, quae non proponuntur communiter credenda simplicioribus, quamvis aliquis cognosceret doctrinam propositam a Parocho, verbi gratia, non proponi Communiter credendam, posset ad huc credere illi doctrinae, licet a parte rei haereticae, absque ullo peccato vel infidelitate. Imo adhuc si sciret quod opposita doctrina isti doctrinae a parte rei erroneae quam proponeret unusPa-: rochus, doceretur ab alio Parocho, posset absque infidelitate adhaerere illi, quia quod proponeretur opposita ab alio Parocho non esset sufficiens, ut illa censeatur erronea. In tali tamen casu prudentius ageret neutri adhaerendo parti tanquam rei fidei, donec magis constaret de veritate ; illi autem parti potius adhaerere deberet, si alterutri esset adhaerendum, quae proponeretur ab eo, qui majoris esset doctrina et aestimationis, caeteris paribus. Cujus rei bonum et clarum exemplum proponit Doctor in littera.
Circa haec autem quaeri posset: An fidelis, cui proponeret Episcopus, verbi gratia, aliquid erroneum esse de fide divina credendum, idque universaliter per Ecclesiam tanquam tale proponi et credi, nec ullum, quin ita res esset, dubitandi haberet locum, et crederet isti errori per fidem divinam et supernaturalem. Hujus difficultatis resolutio pendet ab illa quaestione: Att fida posset subesse falsum, aut an habitus fidei supernaturalis posset concurrere ad producendum actumcirca objectum falsum, aut non revelatum. Ratio autem dubitandi est a priori, quia licet habitus fidei habeat pro motivo formali revelationem divinam, et propterea non possit tendere in aliquod objectum nisi ut revelatum, tamen videri posset non esse necessarium, ut ista revelatio sit revera a parte rei, sed sufficere quod sit apprehensa et proposita sufficienter ab habente auctoritatem proponendi res fidei ; ergo quando Episcopus, cui tenetur Dioecesanus credere, eodem modo proponit propositiones veras et falsas tanquam revelatas a Deo, poterit habitus fidei inclinare eodem modo ad assentiendum utrisque, et quod id de facto faciat, videtur colligi posse experientia: eodem enim modo tam certo ac firmiter crederet Dioecesanus utrique propter revelationem et veritatem divinam, quantum ad omnem experientiam, quam ipsemet posset habere. Confirmatur, quia habitus charitatis potest inclinare ad dandam eleemosynam pauperi, ut tali qui revera a parte rei non est pauper, sed habetur tantum pro paupere ; ergo similiter habitus fidei posset inclinare ad assentiendum propositioni revelatae ut revelatae, quae revera a parte rei non esset revelata, sed putaretur prudenter esse talis.
Communis tamen sententia Doctorum in materia de fide est, quod habitus fidei non habeat pro objecto formali, aut conditione necessario requisita revelationem divinam quomodocumque, sed revelationem veram, quae a parte rei est. Et quantum ad experientiam, quae contra objiciebatur, facile respondetur, non posse sciri ulla experientia, quando habemus actum fidei supernaturalem ; quod maxime habet locum in sententia nostra, et jam apud recentiores communiori tenente circa idem objectum tam formale quam materiale posse versari actum naturalem et supernaturalem, quos actus non possumus nos distinguere pro hoc statu, nisi quatenus constaret nobis, quod unus procederet ab habitu fidei supernaturali, aut auxilio supplente defectum ejus, alter vero non procederet, hoc autem nulla experientia potest nobis constare. Una enim ex differentiis inter habitus acquisitos et supernaturales in substantia est, quod hos non possumus experiri in nobis, quia alias unusquisque posset cognoscere se esse in gratia justificante et charitate supernaturali ; illos vero possimus.
Ad confirmationem respondeo modo breviter negando consequentiam, quia velle dare eleemosynam pauperi aestimato tali non involvit in se ullam imperfectionem physicam aut moralem, et propterea potest talis actus absque inconvenientia provenire ab habitu supernaturali in substantia. Credere autem aliquid falsum ob revelationem divinam putatam, dicit imperfectionem, non quidem moralem, quando prudenter quis putaret esse revelationem de illo falso, et propterea qui sic crederet, non solum non peccaret, sed posset mereri et bene agere, sed physicam imperfectionem: actus enim falsus qualis esset iste actus, esset imperfectio physica intellectus, unde talis actus videretur non posse ullo modo procedere ab habitu supernaturali in substantia. Hujus tamen ulteriorem disquisitionem pro illa materia de fide relinquo, haec breviter annotasse in praesentiarum contentus.
Tertium dubium Doctoris est contra sextam conclusionem, et consistit in hoc quod majores non habeant majorem obligationem credendi aliqua .explicite quam minores, quia omnis obligatio credendi initur in Baptismo, sed in Baptismo omnes aeque obligantur; ergo. Respondet Doctor infra num. 9. negando majorem cum sua probatione, quia licet omnis obligatio credendi orta ex statu hominis Christiani tunc ineatur, et sit communis aeque omnibus hominibus, sicut et omnis necessitas medii, quam habet fides, est etiam aeque communis omnibus adultis compotibus rationis ;tamen non omnis necessitas praecepti orta ex aliis capitibus et statibus tum initur, aut est communis omnibus, ut patet, in necessitate, quam aliquis haberet credendi aliqua explicite, qui voveret talia sic credere, Necessitas autem praecepti, quam habent particulariter majores prae simplicioribus, non oritur ex statu communi Christiani aut professoris legis Evangelicae, sed ex statu tali particulari, quem qui vult libere assumere, tenebitur merito ad consequentia ad illum. Sicut ergo non omnes homines tenenturscire medicinam, sed illi soli, qui assumunt libere illam professionem, hi vero sine dubio tenentur ratione istius particularis status ; ita directe in proposito contingit quantum ad obligationem majorum prae aliis fidelibus.