Filii autem. Hic ponit bona spiritualia, quae sunt tria: fiducia, spiritualis refectio, et intelligibilis cognitio: et haec respondent gradibus entium.
Entium quaedam sunt tantum, quaedam sunt et vivunt, quaedam cum hoc etiam intelligunt; et inter entia rationalis creatura quamdam aeternitatem participat, quia anima rationalis non perit. Et ideo dicit, filii hominum, idest filii dei christi: vel filii hominum generaliter omnes homines intelliguntur.
Sperabunt in tegmine alarum tuarum. Et loquitur metaphorice. Gallina protegit pullos suos alis ne occidantur; ita ipse deus spirituali protectione protegit rationalem creaturam ne deficiat specialiter in anima: Matth. 23: quoties volui congregare filios tuos etc.. Isa. 49: sub tegumento manus suae protexit me. Vel, in tegmine, idest in protectione spirituali. Et sic duae alae sunt doctrina novi et veteris testamenti. Item quae hic inferius vivunt, speciali cibantur refectione. Et primo ponit ipsam refectionem. Secundo ponit ejus causam, ibi, apud te. Refectio spiritualis in duobus consistit: scilicet in donis dei, et in ejus dulcedine.
Quantum ad primum dicit, inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Domus est ecclesia: 1 Tim. 3: ut scias quomodo oporteat te conversari in domo dei. Et haec domus, quae modo est in terris, quandoque transferetur in caelos: Ps. 121: in domum domini laetantes ibimus. In utraque est ubertas donorum dei; sed in hac ecclesia est imperfecta, sed in alia est perfectissima abundantia omnium bonorum, et hac satiantur spirituales viri: psalm. 64: replebimur in bonis domus tuae.
Et quod plus est, inebriantur, inquantum supra omnem mensuram meriti desideria implentur: ebrietas enim excessus quidam est: isa. 64: quod oculus non vidit etc.. Cant. 5: inebriamini carissimi.
Et qui sunt ebrii, non in se sunt, sed extra se. Sic qui repleti sunt spiritualibus charismatibus, tota eorum intentio fertur in deum: Phil. 3: nostra conversatio in caelis est. Et non solum donis reficientur, sed etiam dilectione dei: job 22: tunc super omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad deum faciem tuam. Et ideo dicit quantum ad secundum, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Hic est amor spiritus sancti, qui facit impetum in anima, sicut torrens: isa. 59: quasi fluvius violentus, quem spiritus domini cogit. Et videtur voluptatis, quia voluptatem et dulcedinem in anima facit: Sap. 12: o quam bonus et suavis est spiritus tuus domine in nobis. Et hoc potu potantur boni: 1 Cor. 10: eundem potum spiritualem biberunt. Vel torrente voluptatis tuae, scilicet dei, quae dicitur torrens: Prov. 18: torrens redundans, fons sapientiae: quia voluntas ejus sic efficax est, ut ei resisti non possit, sic nec torrenti: Rom. 9: voluntati ejus quis resistit? materia autem talis refectionis est, quia conjunguntur fonti: et sicut qui tenerent os suum ad fontem vini, inebriarentur; sic qui tenent os suum, idest desiderium, ad fontem vitae et dulcedinis, inebriantur: 1 Cor. 2: alius autem ebrius est. Et sic inebriantur, quia apud te est fons vitae. Si referatur ad christum, sic est sensus, apud te etc. Idest tu es fons vitae.
Si autem referatur ad patrem, sic est sensus, apud te est fons vitae, idest verbum tuum vivificans omnia.
Est apud te. Jo. 1: verbum erat apud deum: Hier. 2: me dereliquerunt fontem aquae vivae etc.. Qui vere est fons vitae, idest spiritualium bonorum, ex quibus omnia vivificantur.
Secundum est cognitio intelligibilis, quam homines, sive rationales creaturae participant. Ideo dicit.