Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona christi.
Hanc igitur positionem, propter praedicta inconvenientia, alii quidem vitantes, posuerunt ex anima et carne in domino iesu christo unam substantiam constitutam esse, scilicet hominem quendam eiusdem speciei aliis hominibus; quem quidem hominem unitum dicunt verbo dei, non quidem in natura, sed in persona, ut scilicet sit una persona verbi dei et illius hominis; sed quia homo ille quaedam individua substantia est, quod est esse hypostasim et suppositum, dicunt quidam in christo aliam esse hypostasim et suppositum illius hominis et verbi dei, sed unam personam utriusque; ratione cuius unitatis dicunt verbum dei de homine illo praedicari, et hominem illum de dei verbo; ut sit sensus, verbum dei est homo, idest, persona verbi dei est persona hominis, et e converso; et hac ratione, quicquid de verbo dei praedicatur, dicunt de homine illo posse praedicari, et e converso, cum quadam tamen replicatione, ut, cum dicitur, deus est passus, sit sensus, homo, qui est deus propter unitatem personae, est passus; et, homo creavit stellas, idest, ille qui est homo.
Sed haec positio de necessitate in errorem Nestorii delabitur. Si enim differentia personae et hypostasis attendatur, invenitur persona esse non alienum ab hypostasi, sed quaedam pars eius. Nihil enim aliud est persona quam hypostasis talis naturae scilicet rationalis: quod patet ex definitione boetii dicentis quod persona est rationalis naturae individua substantia: ex quo patet quod, licet non omnis hypostasis sit persona, omnis tamen hypostasis humanae naturae persona est. Si igitur ex sola unione animae et corporis constituta est in christo quaedam substantia particularis quae est hypostasis, scilicet ille homo, sequitur quod ex eadem unione sit constituta persona. Sic igitur in christo erunt duae personae, una illius hominis de novo constituta, et alia aeterna verbi dei. Quod est Nestorianae impietatis.
Item. Etsi hypostasis illius hominis non posset dici persona, tamen idem est hypostasis verbi dei quod persona. Si igitur hypostasis verbi dei non est illius hominis, neque etiam persona verbi dei erit persona illius hominis. Et sic falsum erit quod dicunt, quod persona illius hominis est persona verbi dei.
Adhuc. Dato quod persona esset aliud ab hypostasi verbi dei vel hominis, non posset alia differentia inveniri nisi quod persona supra hypostasim addit proprietatem aliquam: nihil enim ad genus substantiae pertinens addere potest, cum hypostasis sit completissimum in genere substantiae, quod dicitur substantia prima. Si igitur unio facta est secundum personam et non secundum hypostasim, sequitur quod non sit facta unio nisi secundum aliquam proprietatem accidentalem.
Quod iterum redit in errorem Nestorii.
Amplius. Cyrillus dicit, in epistola ad Nestorium, quae est in ephesina synodo approbata: si quis non confitetur carni secundum subsistentiam unitum ex deo patre verbum, unumque esse christum cum sua carne, eundem videlicet deum simul et hominem, anathema sit. Et fere ubique in synodalibus scriptis hoc errori Nestorii deputatur, qui posuit duas in christo hypostases.
Praeterea. Damascenus, in III libro, dicit: ex duabus naturis perfectis dicimus esse factam unionem: non secundum prosopicam, idest personalem, ut dei inimicus dicit Nestorius, sed secundum hypostasim. Unde patet expresse quod haec fuit positio Nestorii, confiteri unam personam et duas hypostases.
Item. Hypostasis et suppositum oportet idem esse. Nam de prima substantia, quae est hypostasis, omnia alia praedicantur: scilicet et universalia in genere substantiae, et accidentia, secundum philosophum in praedicamentis. Si igitur in christo non sunt duae hypostases, per consequens neque duo supposita.
Adhuc. Si verbum et homo ille supposito differunt, oportet quod, supposito homine illo, non supponatur verbum dei, nec e converso. Sed distinctis suppositis, necesse est et ea quae de ipsis dicuntur, distingui: nam supposito hominis non conveniunt praedicta praedicata divina nisi propter verbum, neque e converso. Separatim igitur accipienda erunt quae de christo in Scripturis dicuntur, divina scilicet et humana: quod est contra sententiam Cyrilli, in synodo confirmatam, dicentis: si quis personis duabus vel subsistentiis vel eas quae sunt in evangelicis et apostolicis Scripturis impertit voces, aut de christo a sanctis dictas, aut ab ipso de se; et quasdam quidem velut homini praeter illud ex deo verbum specialiter intellecto applicat, quasdam vero velut deo decibiles, soli ex deo patre verbo, anathema sit.
Amplius. Secundum positionem praedictam, ea quae verbo dei conveniunt per naturam, de illo homine non dicerentur nisi per quandam associationem in una persona: hoc enim significat replicatio interposita cum sic exponunt, homo ille creavit stellas, idest, filius dei, qui est homo ille, et similiter de aliis huiusmodi. Unde, cum dicitur, homo ille est deus, sic intelligitur: homo ille verbo deus existit. Huiusmodi autem locutiones condemnat Cyrillus, dicens: si quis audet dicere assumptum hominem coadorari oportere dei verbo, conglorificari, et coappellari deum, quasi alterum alteri (id enim quod est co semper quoties additur hoc intelligi cogit); et non magis una adoratione honorificat emanuelem, et unam ei glorificationem adhibet, secundum quod factum est caro verbum: anathema sit.
Praeterea. Si homo ille supposito est aliud a dei verbo, non potest ad personam verbi pertinere nisi per assumptionem qua assumptus est a verbo. Sed hoc est alienum a recto sensu fidei. Dicitur enim in ephesina synodo, ex verbis felicis Papae et martyris: credimus in deum nostrum iesum de virgine maria natum, quia ipse est dei sempiternus filius et verbum, et non homo a deo assumptus, ut alter sit praeter illum. Neque enim hominem assumpsit dei filius, ut sit alter praeter ipsum: sed deus existens perfectus, factus simul et homo perfectus, incarnatus de virgine.
Item. Quae sunt plura supposito, simpliciter plura sunt, nec sunt unum nisi secundum quid. Si igitur in christo sunt duo supposita, sequitur quod sit simpliciter duo, et non secundum quid. Quod est solvere iesum: quia unumquodque intantum est inquantum unum est; quod igitur non est simpliciter unum, non est simpliciter ens.