CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad auctoritatem Philosophi. Hic Doctor respondet ad auctoritates adductas pro opinione quinta. Et quando dicit, quod intelligere est pati, dicit quod homo intelligit formaliter non inquantum causat intellectionem, sed inquantum recipit eam. Sicut dicimus quod ignis est formaliter calidus non inquantum causat caliditatem, sed inquantum recipit ipsam qua denominatur. Et quia recipere formam est quoddam pati, ideo intelligere formaliter (quod nihil aliud est nisi recipere intellectionem qua intelligimus) erit quoddam pati; et hoc modo dicitur intellectus passivus, quia inquantum formaliter intelligit est receptivus intellectionis, et sic passivus; non autem dicit Aristoteles quod si sit passivus respectu intellectionis, quod nullo modo sit activus respectu ejusdem, et littera clara est.
(b) Et per idem respondetur ad aliud de potentia accidentali et essentiali. Littera patet hic, supra diffuse exposui in quaestione immediate praecedenti, exponendo argumentum principale ad oppositum in principio quaestionis, ibi vide.
(c) Sed oportet exponere illam auctoritatem hoc modo : Naturaliter intelligimus primo illa quae primo occurrunt ex phantasmatibus, etc. Et sententia hujus litterae est, quod intellectus possibilis ante intelligere aliorum, puta sensibilium, non est de numero intelligibilium in potentia propinqua ; oportet enim prius intelligere sensibilia, quia illa sola pro statu isto movent intellectum, ut supra patuit quaest. 1. et 3. praesentis dist. et ideo ante intelligere sensibilium, licet intellectus possibilis sit de numero entium intelligibilium in potentia remota, non tamen erit de numero entium intelligibilium in potentia propinqua, nisi prius habita intellectione sensibilium.
Et adverte, quod Doctor non intelligit, quod post intelligere aliorum, intellectus possibilis sit de numero intelligibilium potentia propinqua, id est, quod possit intelligi sub ratione propria vel in conceptu proprio, quia si sic intelligeret, sibi contradiceret, quia in quaest. 3. praesentis dist. probavit quod pro statu isto non cognoscimus aliquam substantiam, neque materiam primam, nisi in conceptu communi nobis et sensibilibus. Erit ergo intellectus possibilis de numero intelligibilium in potentia propinqua, quantum ad conceptus communes nobis et sensibilibus, quia intellectus cognoscendo aliquod sensibile potest abstrahere multos conceptus communes, et postea applicare illos, ut supra diffuse exposuimus. Ista etiam propositio, scilicet intellectus non est aliquod intelligibilium ante intelligere, id est, non est possibile intelligere se ante intelligere aliorum, est multiplex secundum compositionem et divisionem, ut notat Doctor in 2. d. 3. q. 8. in responsione ad primum argum. principale, et ibi vide expositionem quam feci.
(d) Et cum post arguitur de illa similitudine. Dicit Doctor quod in faciente forma est ratio faciendi, in qua forma faciens assimilat sibi factum, ut exemplificavi supra. Sed in agente nihil est productum, nisi ipsa actio. Hic accipit actionem non pro actione respectus, sed pro qualitate producta quae recipitur in agente. Et quare talis qualitas dicatur actio, infra patebit quaest, ult praesentis dist. in responsione ad ultimum argumentum, et in quodlib. quaest. 13. Et quod dicit hic quod non oportet, quod agenti ratio agendi sit aliquid in quo assimiletur agens alicui alteri producto, hoc debet intelligi de assimilatione univocationis.
quia agens ut agens non potest producere in se aliquid ejusdem rationis cum forma, quae est ratio formalis agendi in Ipso agente, ut supra patuit respondendo ad argumenta Goffredi. Sed loquendo de similitudine aequivocationis, de qua patebit in quaestione immediate sequenti, ratio formalis agendi in agente est ratioassimilandi aequivoce ipsum agens producto.
(e) Sed dices, saltem illa est ratio agendi. Ista responsio, scilicet quod faciens, etc. In faciente puta igne producente ignem in materiam ligni, est forma per quam ignis faciens est similis igni facto ; sed quia D. Thomas vult quod species intelligibilis agit intellectionem, quae dicitur actio, et ipsam assimilat objecto repraesentato per speciem intelligibilem, ideo dicit Scotus quod non est simile, quia in primo faciens per formam tantum assimilatur facto. Hic autem intellectio est ultimus terminus productus, ergo forma sive quidditas speciei est tantum ratio, qua species assimilatur intellectioni productae, et non qua assimilatur alteri a producto, puta objecto. Et post dicit: ergo illa quidditas speciei est ratio agendi qua species sive agens sibi assimilat actionem, sive intellectionem productam. Et patet responsio. Et sic explano litteram Doctoris cum dicit : Bene concedo quod species illa, supple intelligibilis, quae est similitudo objecti, etc.
Ex hac littera patet expresse, quod intentio Doctoris est, quod species intelligibilis sit partialis causa cognitionis abstractivae, et non objectum relucens in tali specie, ut quidam volunt intelligere Doctorem. Sequitur : Sed quando duae causae concurrunt, sufficit in propinquiori similitudo formalis sive uniooca, et in remotiori virtualis sive aequivoca. Exemplum : Ad productionem hominis concurrunt Deus, Sol et homo, ipse Deus assimilat hominem productum tantum aequivoce, homo vero assimilat sibi univoce. Sequitur : Et ita intellectus quasi causa superior aequivoce, etc.
Et hoc loco videtur quod Doctor sibi contradicat, quia supra dixit contra Thomam quod intellectio esset effectus aequivocus, si species esset causa totalis ; ergo similiter quando est partialis, et tamen hic dicit quod species intelligibilis assimilatur intellectioni formaliter, id est, univoce, ergo intellectio erit effectus univocus.
Dico, quod tam intellectus quam species dicuntur causae simpliciter aequivoce respectu intelleclionis, dicitur tamen quod ipsa assimilatur formaliter intellectioni ex hoc, quia est causa magis proxima et magis specificativa intelleclionis, nam una intellectio dicitur proprie distingui specie ab alia intellectione, quia est ab objecto tali specie distincto ab alio. Intellectus vero dicitur magis assimilari virtualiter, quia causa magis remota: tum etiam, quia non proprie specificat intellectionem, nec proprie dicitur talis intellectio, quia talis intellectus, sed quia talis objecti.
(f) Cum arguitur post de indeterminatione intellectus. Dicit Doctor quod indeterminatio ad agendum est duplex. Quaedam est materialis propter defectum actus, sicut lignum est indeterminatum ad calefaciendum, ad frigefaciendum, ad humectandum, et hujusmodi, quia ex se non est sufficiens, nec includit aliquam rationem formalem calefaciendi, frigefaciendi vel humectandi ; si ergo determinatur ad calefaciendum, hoc erit per aliquam formam receptam, quae erit ratio formalis calefaciendi ipsi ligno. Alia est indeterminatio agentis propter illimitalionem virtutis activae, sicut Sol est
Indeterminatus, et non? determinatur aliunde ad aliquid producendum, sed ex forma sua, id est, quod quidditas talis agentis erit ratio formalis agendi et producendi. In proposito autem intellectus est indeterminatus secundo modo, et non primo modo. Et sic patet responsio ad rationes Thomae.
Ad rationes pro sexta opinione. Ad auctoritatem Augustini patet, quod accipit ibi visionem pro specie sensibili, improprie tamen, ut supra patuit, exponendo illam auctoritatem in quaestione immediate praecedente.
Ad illud de Philosopho, quod idem est sonatio et auditio, patet quod non accipit ibi speciem sensibilem alicujus soni, et auditionem proprie dictam esse idem, ut patet intuenti litteram Aristotelis et Commentatoris. . Sed in praesenti adduco responsiones, quas facit Alphonsus ad argumenta Doctoris, quibus probat quod anima intellectiva non sit totalis causa actus intelligendi. Ipse enim Alphonsus tenet expresse, quod intellectus agens sit totalis causa. Respondet Alphonsus primo reducendo argumentum contra Doctorem, quia dicit Doctor in illo argumento : Intellectiones distinguuntur per objecta, ergo causantur ab illis. Addit, sed propria passio habet formaliter distinctionem a subjecto, cum subjectum ponatur in definitione passionis, ul patet 7. Metaph. ergo propria passio causatur a subjecto. Hoc est contra Doctorem, quia passio non distinguitur realiter. Ad rationem Doctoris respondet negando istam, scilicet quod actus habeant ab objectis quod distinguantur formaliter. Et cum dicitur, actus distinguuntur per objecta, ergo habent aliquid effective ab objectis ut formaliter distinguantur. Negat consequentiam, sicut non sequitur actus distinguuntur per suas proprias rationes formales; ergo ab eis habent aliquid effective unde formaliter distinguantur. Concedit ergo quod actus distinguantur per objecta, quia circa aliud et aliud objectum, intellectus causat et alium actum, et sic objectum tantum requiritur ut materia circa quam.
Dico primo ad illud de passione, quod passio secundum Doctorem est a subjecto causata, ut supra patuit in quaest, de subjecto Theologiae, et praesenti dist. q. 7. vide expositionem quam feci ibi in q. de subjecto Theologiae, quomodo dicatur causari, et tamen non distinguitur realiter a subjecto.
Dico secundo, quod posito quod non sit causata a subjecto, Doctor non diceret quod passiones habent a subjectis ut formaliter distinguantur inter se, quia si non effective vel originalive a subjectis, non est concedendum, quod a subjectis habeant quod formaliter distinguantur. Et cum dicit, quod subjectum ponitur in definitione passionis, verum est tanquam additum, sicut etiam alia accidentia dicuntur definiri per substantiam, definitione tantum additamentali, et tamen si accidentia non essent causata a subjectis eorum, non dicerentur formaliter distingui per subjecta. Et quando dicit, respondendo ad formam argumenti Doctoris quod non sequitur, actus distinguuntur per objecta, igitur habent aliquid effective ab objectis ut formaliter distinguantur, patet quod non recte negat illam consequentiam, ut supra exposui: quia quod aliqua distinguantur essentialiter per A et B, aut hoc erit, quia A et Ii sunt differentiae essentiales illorum, aut quia A et B distincta essentialiter ab invicem causant distincta essentialiter. Et illa instantia quam adducit, non est ad propositum, quia quando dicit, actus distinguuntur formaliter per A et B tanquam per rationes formales ; ergo actus habent effective ab A et B, ut formaliter distinguantur, patet quod hoc non est ad propositum, quia jam supponit Doctor quod actus formaliter distinguantur suis rationibus formalibus, et per consequens habent formaliter ab illis ut distinguantur formaliter, sed quia objecta non sunt rationes formales actuum, ut patet. Si ergo conceditur quod actus distinguuntur formaliter per objecta, statim sequitur quod ab objectis habent effective entitatem, qua formaliter distinguantur. Et cum dicit quod distinguuntur per objecta tanquam per materiam circa quam, hoc nihil est, quia non dicimus aliqua proprie distingui formaliter per A et D tanquam per materiam circa quam, quod enim actus magis terminetur ad unum objectum quam ad aliud, ex hoc non dicitur distingui formaliter ab alio per aliud et aliud in ratione termini.
Ad aliud Doctoris, quando dicit quod si actus intelligendi non esset effective ab objecto, unus actus intelligendi non esset perfectior alio. Dicit Alphonsus quod non sequitur, actus intelligendi est perfectior, quia perfectioris objecti, ergo est effective ab illo; patet instantia : homo est perfectior asino, quia habet perfectiorem differentiam, ergo homo est effective a tali differentia, non sequitur.
Respondeo quod non recte intelligit mentem Doctoris, nam Doctor praesupponit quod aliquid est perfectius alio formaliter per suam rationem formalem, et sic habet ab illa formaliter quod sit perfectius. Si ergo conceditur, quod actus est formaliter perfectior, quia perfectioris objecti, cum non habeat ab objecto formaliter illam perfectionem, quia objectum esset perfectio intrinseca actus, sequitur quod habebit illam effective ab objecto, quia perfectius objectum natum est causare perfectiorem actum.
Ad aliud Doctoris quo probat, quod si anima esset totaliter causa intellectionis, quod tunc esset formaliter infinita, etc. Respondet Alphonsus primo reducendo rationem contra Doctorem, quia Doctor ponit quod est partialis causa omnis intellectionis, ergo erit formaliter infinita, apparet consequentia, quia ut est partialis causa unius intellectionis, requirit aliquem gradum perfectionis, et ut erit partialis causa alterius intellectionis, specie distinctae erit majoris perfectionis ; ergo si infinitarum perfectionum, erit infinitae perfectionis. Respondet ergo ad rationem Doctoris concedendo quod causa, quae potest habere infinitos actus simul, et pro simul quantum est ex se est infinita intensive, non tamen causa potens habere infinitos actus simul, sed non pro simul erit infinita intensive, modo anima habet infinitos actus simul, sed non pro simul.
Dico primo, quod ratio reducta contra Doctorem nihil concludit, non enim sequitur quod si sit partialis causa infinitorum actuum, quod sit infinita, et quomodo hoc non sequatur, supra exposui dist. 2. quaest. 1. et clarius in dist. quaest. 10. secundi.
Ad aliud quando dicit, quod causa potens habere infinitos actus simul, et pro simul est infinita intensive, si loquatur de actu ejusdem speciei, multi Doctores hoc negant. Si tamen adderetur, quod si aeque perfecte posset simul in infinitos actus, sicut in quemlibet seorsum sumptum, forte haberet evidentiam, ut supra deduxi dist. 2. quaest. 1. Si vero potest habere infinitos actus simul, ut totalis causa, qui actus specto .
distinguantur, clarum est quod erit intensive infinita, sed non probat quod si anima esset totalis causa, quod non possit habere simul et pro simul infinitos actus. Ex quo enim ponitur totalis causa, et agit circa subjectum optime dispositum, non apparet quin simul et pro simul possit habere infinitos actus, quia ex quo est causa totalis, et agit secundum totam virtutem, aut simul et pro simul habebit infinitos actus, aut nullum habebit cum non sit major ratio de uno quam de alio, ut alias deduxi. Dico ultra, quod si esset causa infinitorum actuum, specie distinctorum, licet non pro simul, sed tantum successive, adhuc sequeretur quod esset infinita intensive, ut clare ostendi supra dist. 2.
q. 1.
Ad aliud Doctoris, quod stat in hoc quod si anima esset totalis causa actus ; ergo potest actu intelligere objectum, absque hoc quod objectum requiratur, quia non salvatur necessitas objecti propter hoc ut concurrat ut causa sine qua non, vel in ratione termini, vel in ratione excitantis, ut patuit supra. Si ergo requiritur objectum, de necessitate requiritur ut causa effectiva actus. Respondet Alphonsus quod non sequitur, quia finis necessario requiritur ad actionem agentis naturalis, et tamen causa finalis non est causa effectiva.
Dico, quod haec responsio nihil facit contra Doctorem, quia dixi in illa ratione quod quando habentur causae perfectae et priores effectu, circumscripto quocumque alio, effectus potest sequi ; causae autem priores sunt efficiens et materia, finis vero qui est causa finalis si requiritur, tantum requiritur ut amatus et desideratus. Si ergo intellectus est causa effectiva et totalis inlelleclionis, et similiter est causa receptiva ejusdem,
et agit propter finem desideratum et amatum, patet quod omni alio circumscripta potest causare actum intelligendi. Et ex his patet , quod responsiones Alphonsi ad rationes Doctoris nihil contra Doctorem concludunt.
Item, Alphonsus ubi supra negat omnem actionem ab intellectu possibili respectu actus intelligendi, concedendo quod tota activitas respectu actus intelligendi tantum inest intellectui agenti. Sed quia apud Doctorem adhuc non extat declaratum, an activitas respectu actus intelligendi competat solum intellectui agenti vel intellectui possibili, vel utrique simul, sed de hoc se determinat in 15. quodlib. ideo usque ibi differatur.