IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Secunda pars seu conclusio dictae sententiae, id est, plures formas substantiales admittendas in homine, et in quocumque producto a pluribus agentibus, pluribus mutationibus, suadetur. Et ponuntur quatuor additiones ad hanc opinionem spectantes.
Secunda conclusio (a), scilicet quod in homine non concludant, sed quod oppositum sit ibi verum, probatur sic : Omne per se agens habet aliquem proprium terminum suae actionis, et per consequens ubi sunt diversa agentia et diversae actiones, non potest esse forma eadem per se terminans. Et hoc confirmatur per Philosophum, 5. Physicorum, ubi vult quod non potest eadem sanitas redire propter diversitatem actionis ad hanc et ad illam sanitatem. Sed agens increatum per se agit ad generationem hominis, quia infundit animam intellectivam, et agens creatum per se agit ad ejus generationem alterando, corrumpendo et transmutando, alioquin non magis esset bos pater bovis quam asinus, nisi quia per actionem bovis, de semine bovis generatur bos, et ita in homine.
Et confirmatur ratio, quia si idem est per se terminus utriusque agentis, aut idem compositum, aut eadem forma. Si primum detur, ergo homo est creatus, quia est per se terminus creationis. Si forma, ergo homo non est per se a propagante, quia per se est terminus creationis: utrumque est inconveniens.
Addit iste juxta primam rationem suam, quod ad duas formas eductas de potentia materiae sunt potentiae distinctae; sed ad duas formas, quarum altera educitur de potentia materiae, altera creatur, non sunt duae habilitates, vel potentiae ; et ideo magis est una generatio ad duas formas secundo modo quam primo modo.
Addit etiam, quod illa forma, quae potest dare esse materiae naturaliter seorsim sine altera, nata est constituere suppositum, et ideo omnis forma superveniens illi est accidens; sed forma non nata dare per se esse sine alia, non est nata constituere suppositum nisi miraculose. Et ad propositum, forma mixtionis non est nata perficere, nisi dum anima intellectiva perficit, et ideo nata est separari a materia, quando anima desinit informare, et ideo miraculum est, quod forma mixtionis manet in materia sine intellectiva; nec anima adveniens illi est accidens, quia illa prima non est nata constituere suppositum, nisi miraculose. Addit etiam, quod eadem materia est proprium perfectibile ipsius mixtionis et animae intellectivae; non autem forma prior, scilicet mixtionis, constituit proprium receptivum animae, tunc enim anima adveniret enti in actu, et tunc non esset forma substantialis. Addit quarto, quod intellectiva continet in se vegetativam et sensitivam: illa autem forma mixtionis continet virtualiter omnes formas, quae possunt esse seorsim in aliis formis corporis. Ideo autem intellectiva non continet istam formam mixtionis, quia impermixta est et inextensa, et ideo continet illas, quae possunt tali modo habere esse; forma autem mixtionis continet omnes alias extensas vel extensibiles, et ideo illae duae sufficiunt in homine.