IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Docet primo fidem Christi implicitam seu mediatoris, post lapsum fuisse pro omni statu necessariam Suadetur ex cap. 3. 4. 5. ad Rom. ad Galat. 2. et 1. Corinth. 10. et Act. 4. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri, ubi sermo est de Christo. Est communis hic D. Bonav. art. 1. quaest. 2. Richard. art. 3. quaest. 1. Valentia late 2. 2. d. 1. q. 2. p. 4. Docet secundo fidem explicitam Christi non fuisse necessariam ut medium ante Evangelium, ita August. lib. 19. contra Faust. 14. Est communis DD. hic, Veg.
6. in Trident. c. 20. Valent. supra, Richard. hic art. 3. q. 2. Albert. art. 6. D. Bonav. art. 1. q. 2. Tertio, (colligitur ex Doct.) post Evangelii promulgationem, fidem Christi explicitam esse necessariam, ut medium. Est contra Richard. hic art. 3. q. 1. Solo 2. de Nat. cap. 11. 12. Vega lib. 6. in Trident. cap. 17. qui dicunt nec ad gratiam, nec ad gloriam, hanc explicitam requiri, ut medium necessarium ; et contra. Bannes. 2. 2. q.2. art. 8. dub. ult. et Cano. Reieci. de Sacr. p. 2. q. 2. concl. 3. sed eam tenet D. Thom. hic. q. 2. art. 2. Gabr. q. un. art. 2. Valentia supra punct. 3. et 4. Putant tamen multi sufficere implicitam fidem Christi iis qui invincibiliter eum ignorant. Ita Sotus. 2. de Nat. cap. 12. et in 4. d. 5. q. 1. art. 2. Michael Med. lib. 4. de recta in Deum fide, cap. 10. Cord. lib. 2. q. 5. fin Bannes.Cano,Voga citati ; et colligi videtur ex Act. 10. ubi Cornelius videtur justificatus ante fidem explicitam Christi. Communior est opposita sententia, quam tenent Alens. 3. p. q. 69. m. 3. art. 1. D. Bonav. Richard. Dur. Gabr. hic ; Scotus in hoc non videtur expresse loqui. De fide explicita Trinitatis eodem modo dicendum, quo de explicita fide Christi.
Ad tertium dico (g) quod majores tenentur ad credendum magis explicite, et ad veritatem Scripturae magis intelligendam quam simplices, sed non in hoc, quod obligaverunt se in Baptismo, ut procedit argumentum, sed in hoc quod curam animarum suscipiunt. Ex quo enim sunt in statu altiori, quam simplices, ideo obligant se ad illuminandum alios, et per consequens ad veritatem Scripturae capiendam, et explicite credendam. Omnes igitur, tenentur pro quolibet statu ad fidem mediatoris post lapsum hominis, quia nullus salvatur nisi sit membrum Ecclesiae post lapsum, quod non est nisi in fide mediatoris, sicut patet per Apostolum ad Hebr. II. diffuse, et per Hugonem de Sacram, lib. I.
Praeterea, sicut creator est principium esseadi in natura condita, ita et redemptor est principium reparationis in natura lapsa ; ergo nullus potest recreari sine recreatore vel redemptore, sicut nec esse sine creatore ; sicut igitur fides de creatore semper fuit necessaria ad salutem, ita fides redemptoris semper fuit necessaria ad salutem post lapsum humani generis. Sed illa fides de mediatore potest esse explicita, sicut quod Dei Filius Deus et homo redimeret genus humanum, per hoc quod nasceretur de Virgine, et moreretur in cruce ; sed sic explicite credere in redemptorem non fuit necesse pro omni statu, sed hoc idem potuit credi magis confuse, scilicet quod Deus ordinaret aliquam viam redemptionis ; sed quod hoc fieret per Filium suum incarnatum, vel per Angelum, vel per hominem purum, non fuit necesse credere; sed sic generaliter credere fuit necessarium omni homini ad salutem. Sed habentes legem Mosaicam tenebantur credere magis explicite, quam non habentes, quia ipsi habuerunt fidem redemptoris magis explicite traditam in Prophetiis et Psalmis.
Ad actum autem fidei duo concurrunt necessario, scilicet habitus inclinans determinate in verum, et ipsa credibilia aliquo modo prae sentia. Credibilia enim non sunt, praesentia in habitu, ideo requiritur Doctor, qui aliquo modo ipsa explicet, scilicet Deus, vel aliquis alius ; quilibet igitur tenetur ad tot credenda ex habitu, quot credibilia sunt sibi explicita ab aliis scientibus. Et quia nullus in veteri Lege habuit tot sibi explicita, quot habemus nos in lege nova, ideo nullus tenebatur ad tot explicite credenda ; et si aliquis habuerit sibi tot revelata, ut forte Abraham, tenebatur illa credere, et aliis credenda explicare pro captu mentis suae pro statu illo.