Et in lumine. Duo sunt privilegia rationalis creaturae. Unum, quod rationalis creatura videt in lumine dei, et quia alia animalia non vident in lumine dei, ideo dicit, in lumine tuo. Non intelligitur de lumine creato a deo, quia sic intelligitur illud quod dicitur Gen. 1: fiat lux. Sed in lumine tuo, quo scilicet tu luces, quod est similitudo substantiae tuae. Istud lumen non participant animalia bruta; sed rationalis creatura primo participat illud in cognitione naturali: nihil enim est aliud ratio naturalis hominis, nisi refulgentia divinae claritatis in anima: propter quam claritatem est ad imaginem dei: psalm. 4: signatum est super nos lumen vultus tui domine. Secundum est lumen gratiae; Eph. 5: exurge qui dormis etc.. Tertium est lumen gloriae: isa. 60: surge, illuminare jerusalem, quia venit lumen tuum etc.. Vel, in lumine tuo, idest in christo, qui est lumen de lumine: et sic est lumen quod est verus deus. Est ergo lumen christus, inquantum procedit a patre: est fons vitae, inquantum est principium spiritus vivificantis. Aliud privilegium est, quia sola creatura rationalis videt hoc lumen: unde dicit, videbimus lumen. Hoc lumen vel est veritas creata, idest christus, secundum quod homo; vel est veritas increata, qua aliqua vera cognoscimus. Lumen enim spirituale veritas est: quia sicut per lumen aliquid cognoscitur inquantum lucidum; ita cognoscitur, inquantum est verum. Animalia bruta bene cognoscunt aliqua vera, puta hoc dulce: sed non veritatem hujus propositionis hoc est verum: quia hoc consistit in adaequatione hujus intellectus ad rem, quod non possunt facere bruta. Ergo bruta non habent lumen creatum. Similiter nec lumen increatum, quia solus homo factus est ad videndum deum per fidem et per spem: et sicut nunc videmus per fidem in lumine, sic videbimus eum in specie, quando erimus in patria.