CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit argumenta principalia pro utraque parte quaestionis allata.
Ad argumenta (a) principalia. Ad primum dico, quod argumentum Philosophi secundo de Anima, bene concludit quod sensus non est causa totalis respectu sensationis, quod concedo; et ita argutum est supra contra primam opinionem, quod anima non est causa totalis activa ad intellectionem, et hoc concedo. Sed non concludit, quin sit partialis causa, sed non sequitur ex hoc quod semper sit in actu, nisi quando reliqua causa partialis concurrit.
Ad secundum, non tractando illam difficultatem, utrum activitas illa competat intellectui agenti vel possibili, dico quod intellectus possibilis, secundum quod Philosophus loquitur de eo, est illud quo formaliter sumus intelligentes, et eo modo praecise est quo est omnia fieri, quia ut dicebatur prius, sumus eo formaliter intelligentes, inquantum recipit, non inquantum agit, licet agat, quia hoc accidit sibi, inquantum est quo intelligimus.
Ad tertium, licet consequentia non sit necessaria, quia Sol potest esse causa multorum differentium specie propter distinctas virtutes in ipso, quae sufficiunt in ratione causae effectivae ad distinguendum effectus, tamen ad propositum potest concedi consequentia. Concludit enim, quod anima non est causa totalis omnium intellectionum, quod concessum est.
Ad primum (b) in oppositum concedo, quod anima, quia immaterialis est, est receptiva cujuslibet intellectionis. Ipsa etiam est activa cujuscumque intellectionis objecti alterius a se ut causa partialis, et activa intellectionis de se ut totalis causa, quia ut cognoscens et ut cognita secundum Augustinum 9. de Trinit. cap. ult. sed talem intellectionem non habemus pro statu isto, sed ex immaterialitate ejus non sequitur, quod ipsa sit totalis causa cujuscumque intellectionis objecti alterius ab ipsa.
(c) Ad secundum concedo conclusionem, quod cognitiones diversarum specierum proprie, scilicet virtute ipsarum habitae differunt specie, quod probo, quia ad individua ejusdem speciei non requiritur totalis causa diversa specie vel aliquid in totali causa, diversum specie ab eo quod est in totali causa alterius individui. Nunc autem ad intellectionem albi et nigri, necessario requiruntur aliqua diversa specie, puta album et nigrum, vel aliqua includentia ipsa: ergo ista duo magis differunt quam individua unius speciei, ergo differunt specie.
Cum arguis ultra, quod tunc omnes habitus talium differrent specie, concedo de habitibus qui habentur virtute propria talium objectorum, et probatur haec conclusio sicut praecedens per causas.
Et cum dicis (d), quomodo tunc esset una scientia de pluribus speciebus specialissimis ? Respondeo, quod una species specialissima potest includere multas alias species virtualiter, sive passiones earum, sive per modum causae, sive per alium ordinem essentialem ; et tunc habitus ille, qui est formaliter illius objecti primi includentis alia, est virtualiter aliorum objectorum, licet non formaliter et primo. Est igitur ille habitus unus ab unitate primi objecti virtualiter continentis omnia quae continentur in illo, non est autem proprius cuicumque virtualiter contento in primo objecto, sed qui essent proprii illis essent distincti, sicut illa sunt distincta.