In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Secunda conclusio, scilicet quod in homine, etc. In hoc recedit Henricus a D. Thoma admittens formam mixtionis in homine diversam ab anima rationali. Diversitatem utriusque probat ex diversitate actionis et agentium, sicut in superiori probavit unitatem formae in aliis viventibus ab unitate actionis et agentis; ergo diversi etiam termini. Confirmatur, quia si idem esset terminus, vel esset forma, vel compositum, et sic utrumque esset creatum. Addit quatuor declarationes hujus conclusionis : Prima est, quod non sint duae potentiae in materia hominis ad formas, sed una tantum ad formam mixtionis, quae educitur ad animam quae creatur, nulla est potentia ; et hoc modo productio hominis magis est una declaratio ad duas formas, quam duae generationes.
Secunda est : Quod forma mixtionis seorsim ab anima non est nata manere, nisi miraculose, neque proinde constituere suppositum nisi miraculose, ideo anima superveniens non advenit per accidens: si autem illa naturaliter maneret et constitueret, anima esset forma per accidens.
Tertia, quod utraque forma, tam mixtionis, quam anima adveniant primo materiae primae, tanquam proprio perfectibili; alias si anima adveniret constituto per priorem, constitueret ens per accidens.
Quarta, quod forma mixtionis contineat virtualiter in se omnes alias formas extensibiles et extensas, quae possunt esse seorsim in aliis formis corporis: non continetur autem in anima intellectiva, quia haec est impermixta et inextensa; eam autem continet anima vegetativa plantae, et sensitiva bruti, alias deberet hic auctor in illis constituere formam mixtionis, sicut in homine. Intellectiva autem hominis continet in se sensitivam et vegetativam ; et sic illae duae sufficiunt in homine.