Praetende misericordiam. Hic convertit se ad orationem, et petit misericordiam dei. Et primo petit petitionem quantum ad alios. Secundo quantum ad se, ibi, non veniat mihi. Duo petit, secundum duo genera hominum, qui conversantur in domo domini: quidam enim cognoscunt deum per fidem; quidam etiam justificati inhaerent ei. Qui ergo non cognoscunt deum, non sunt in ejus domo; sed qui habent fidem, possunt subjacere peccato, et ideo petit eis misericordiam: ideo dicit, o domine scientibus te, per fidem scilicet, et vocat cognitionem scientiam propter certam inhaesionem: his praetende, idest amplia, extende ad eos misericordiam tuam miserando peccatis eorum: isa. 27: non est populus sapiens: jer. 9: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Sed, his qui recto sunt corde, idest qui habent rectum cor et sunt confirmati tibi per caritatem, praetende eis, idest amplia justitiam, idest coronam quam meruerunt, quia isti jam merentur coronam: 2 Tim. 4: in reliquo reposita est mihi corona justitiae etc.. Et ideo petit eis justa. Pro se duo petit. Primo petit conservari a peccato, et hoc, removendo duas causas peccati. Una est interior: et haec est superbia, quae est initium omnis peccati; unde dicit: non veniat mihi pes superbiae, idest affectus superbiendi removeatur a me; Eccl. 23: extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi. Alia causa est exterior, quando incitatur ab aliquo ad peccandum: Ps. 18: et ab alienis parce servo tuo. Et ideo dicit, manus peccatoris non moveat me, idest inductiones et promissiones et blandimenta non inducant me ad peccandum.