IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ostendit satis clare actum fidei antiquorum de hoc credibili,et similibus: Christus nascetur, non esse eumdem cum actu nostro : Christus natus est, quia nunc alter est falsus, alter verus; alter necessarius, alter contingens.
Ultimo videndum est (h), utrum actus fidei antiquorum fuerit de eodem credibili, de quo est noster actus. Et loquor de actu credendi in Redemptorem. Qui dicerent quod idem verum est de praesenti, de praeterito et de futuro, dicerent quod sic, et quia eadem fuerunt extrema simplicia credita, igitur eadem fuit unio extremorum, et ideo idem credibile fuit, quod antiqui crediderunt futurum, et quod nos credimus praeteritum, quia et ipsi crediderunt Redemptorem venturum, et nos credimus jam venisse.
Aliter tamen potest dici quod eadem complexio non est simul vera et falsa, nec simul contingens et necessaria ; ideo nec est formaliter eadem complexio, cum dicitur modo, et creditur a nobis: Christus natus est, quia haec est vera nunc ; et haec : Christus nasciturus est, quia haec est modo falsa. Similiter prima est non contingens, quia de praeterito ; secunda erat contingens, quia dependebat ex libera Dei voluntate ; non est igitur eadem complexio de Redemptore, quam crediderunt antiqui, et quam credimus nos ; potest tamen dici eadem complexio materialiter, et eadem unio terminorum, si abstrahitur significatum, complexionis a modo significandi, quam ipsi crediderunt, et quam nos credimus modo de Redemptore, ut scilicet concipiatur significatum nominaliter et non verbaliter ; sicut cursus, ut concipitur sine tempore consignificato per verbum praeteriti temporis et futuri, et abstrahitur complexio ab omni modo significandi cum tempore.
Similiter, si intelligitur complexio sic pro aliquo instanti determinato, et abstrahatur illud instans a respectibus ad tempus praeteritum et futurum, quia hujusmodi respectus non includuntur in ratione instantis, tunc eamdem complexionem potuerunt ipsi concipere, et pro eodem instanti, quam nos credimus de Redemptore) quia tamen complexiones non sunt formaliter eaedem, nisi concipiatur significatum cum modo significandi, et modus significandi ratione verborum est consignificare tempus, ideo non est formaliter eadem complexio, quam crediderunt antiqui de mediatore, et quam nos credimus modo ; sed ipsi Christum nasciturum, nos Christum natum ; et una est modo falsa, et alia vera; una modo necessaria de praeterito, alia tunc contingens de futuro.
Ad primum principale, concedo (i) quod actus credendi dependent ex duobus, scilicet ex habitu inclinante et praesentia credibilis, quod non est praesens in habitu, et ideo sine doctore et revelatore, non tenentur simplices, quibus non erant tot credenda explicita, tot credere, sicut Moyses ; nec Moyses forte, sicut tenentur modo majores in Ecclesia, quia lot credibilia non erant sibi revelata. Opposito modo est de scientia, quia habens habitum scientiae eo quod generatur ab objecto sicut a partiali causa, habet objectum sufficienter praesens, quamvis non ex vi habitus, sed per species, quae manent, quandiu manet scientia ; ideo potest considerare quando vult, et in potestate ejus est post scientiam habitam, considerare quodcumque contentorum in habitu ; non sic est de fide, patet. Nec sufficit quicumque occursus credibilium ad intellectum, ad hoc quod habitus inclinet in actum firmiter eliciendum, sicut patet de baptizato nunc, cui si statim occurrant phantasmata illorum terminorum mori et resurgere, et componat apud se, mortui resurgent, non credet, nisi prius sibi constiterit per aliquem, quod sit articulus credendus ; ideo necessario requiritur cum fide infusa fides acquisita ex auditu.
(k) Ad secundum dico quod quamvis communiter prius illuminentur Angeli, quam homines de fiendis, hoc tamen non est necessarium, scilicet potest Deus aliter ordinare, ut prius revelet aliquid hominibus per infusionem fidei, et credendorum revelationem, quam Angelis ; ideo non videtur consequentia, Angeli non cognoverunt incarnationem ante Christi adventum ; igitur nec homines crediderunt eam.
Et quod dicis, quod Angelus est perspicatioris intellectus, nihil est ad propositum, quia procedit de cognitis naturaliter ; tamen Angelus qui annuntiavit eam, novit ipsam antequam esset completa.
Ad aliud concedo conclusionem modo dicto in pede, credo tamen quod non sunt aliqua in novo Testamento, quae non possunt extrahi de veteri in aliquo sensu allegorico, vel tropologico, vel ana. gogico ; tamen non omnia concipiuntur in sensu historiae et litterae in veteri.
(1) Ad aliud in oppositum potest dici quod accipit falsum, scilicet quod quilibet tenetur pro omni statu diligere omnia diligibilia ex charitate, quia Salvator dicit in Matth. e. 5. Audistis quia dictum est antiquis : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum; ergo videtur quod non tenebantur inimicos diligere ; tamen posito quod sic, dico quod tenentur omnes implicite diligere, sed non explicite ; sicut non tenentur omnes omnia diligibilia explicite cognoscere, et sic tenentur omnes implicite omnia credibilia credere. Praeterea dico, quod non est simile, quia fides est in intellectu subjective.
Et si objicitur, ergo aliquis potest credere nolens, quia quae sunt in intellectu, praecedunt velle, dico quod non sequitur, quia actus credendi dependet ex duobus, scilicet habitu inclinante et credibili praesentato, non quomodocumque, sed praesentato tanquam credibile, et sic communiter non praesentatur nisi per doctrinam ; et adhuc si sic praesentatur, non necessario credit intellectus, ut sic credere praecedit velle, quia proponens credibile intellectui non demonstrat, ita ut cogat intellectum ad assentiendum ; ideo non credit nisi volens. Quamvis autem voluntas sic habeat imperium super actum credendi, non tamen habet imperium super oppositum actum, stante fide, ut intellectus dissentiat credibili proposito per . imperium voluntatis, sed solum potest impedire intellectum, ne exeat in actum suum credendi elicitum circa credibilia proposita.