Ibi ceciderunt. Hic ponitur petitionis ratio: et est duplex. Primo, quia ex hoc pede est casus: sicut quando quis cadit propter pedem quem habet malum: et ideo dicit, ibi, idest in pede superbiae.
Ceciderunt. Ecce initium omnis peccati superbia, Eccl. 10. Homo enim ex hoc peccat, pro eo quod non continetur sub regula legis divinae. Sed ex superbia exit arrogantia: 1 Cor. 10: qui se existimat stare, idest per superbiam, videat ne cadat. Et dicit, qui operantur, non qui operati sunt, quia aliquis aliquando ex infirmitate peccat, vel ignorantia, et iste non permanet; sed qui peccat ex superbia, hic persistit: quia Prov. 2: laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Item alia causa est alieni impulsus; unde dicit, expulsi sunt, idest impulsi dum inaniter se efferunt, sicut Lucifer de caelo, et homo per superbiam de Paradiso expulsi sunt. Nec potuerunt stare: job 18: expellet eum de luce in tenebras etc.. Sed humilitas facit stare: Ps. 121: stantes erant pedes nostri etc..