IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Contra conclusionem arguitur ex ultimo, etc. Impugnat Henricum primo ex quarta limitatione addita ab ipso ; estque redargutio ad hominem: Anima intellectiva continet perfecte et formaliter sensitivam et vegetativam secundum perfectiorem modum, quam in se sunt ; ergo etiam continent quidquid in ipsis, et ex perfectione ipsarum continetur, sed sic continetur in ipsis virtualiter forma mixtionis, ut sunt in bruto et planta ; ergo consequenter loquendo eamdem continent, ut sunt in homine: vel primum ergo est falsum, vel secundum dici debet consequenter. Argumentum est clarum.
Confirmatur ultima pars argumenti primi: tunc enim continent corporeitatem propter ordinem perfectionis formae ad formam, etc. modus essendi seu existendi est posterius forma, et adveniens ei per actionem agentis, quidquid autem continet forma virtualiter, continet ratione sua specifica. Unde modus essendi talis vel talis, sive sit perfectus, sive imperfectus, provenit ex natura formae, tanquam consequens ad essentiam ejus, ideo enim substantia exigit existere per se, quia substantia est, ideo Deus est necesse esse et immutabile, quia Deus est.
Unde universum modi essendi redundant ex natura, non e contra, quod autem posterius est, nequit esse ratio continendi perfectionem in priori; ergo non ideo vegetativa plantae includit virtualiter formam mixtionis, quia extensa est, sed ex natura sua, qua talis forma secundum gradum perfectionis, ad quam determinatur a sua natura. Sed anima intellectiva non posset includere vegetativam, nisi etiam includeret omnem ejus perfectionem virtualem, quae competit ipsi, qua natura est: ergo includit etiam virtualiter corporeitatem, quod Henricu. negat.
Deinde una forma nequit viriute continere aliam secundum gradum communem essendi utrique, quia in hoc, caeteris paribus, nullus est excessus, neque secundum idem potest sumi ratio mensurae et mensurati secundum perfectionem, sed non magis vegetativa plantae, aut sensitiva bruti exigit modum existendi extensum aut exlensibilem, quam forma mixtionis ex genere, quia eadem ratio utrique competit, nempe esse formam materialem eductam de potentia materiae ; ergo non ideo vegetativa et sensitiva in seipsis subsistentes includunt formam mixtionis virtute, quia existunt modo extenso, quod perinde mixtioni convenit per se; sed quaecumque alia ratio includendi formam mixtionis virtualiter in ipsis, ut in propria specie sunt, perinde competit intellectivae, ut includit ipsas, ergo, etc.
Secunda ratio est, quod idem effectus non possit esse a quibuscumque, et quantumlibet diversis agentibus; sed quomodocumque et a quocumque corrumpitur vita, manet idem cadaver, ut patet ad sensum, ergo non est novum productum, sed idem derelictum , quia diversa agentia agunt secundum propriam formam, per quam ordinantur ad diversos effectus, et ad eamdem formam praesupponitur uniformis dispositio et alteratio. Accedit quod vita corrumpi potest, seu privatio ejus induci a causa non activa, sed impeditiva alicujus, quod ad ejus conservationem requiritur, ut per suffocationem, per exclusionem aeris, et collisionem faucium, per discontinuationem membrorum, et hujusmodi, qui non sunt motus ad substantiam inducendam. Hoc argumentum probat a priori conclusionem Doctoris contra negativam, et perinde applicari potest in homine, sicut in caeteris animantibus.
Peto ergo, unde producatur illa forma, id est, a qua causa, et ad quem finem? non a causa particulari, quia vel haec non est activa ad substantiam; vel si est activa, agit ad propriam formam tantum, si est univoca; si aequivoca, agit ad formam, ad quam per virtutem propriam potest disponere subjectum; sed ex ea virtute nunquam alias natum est disponere subjectum ad formam cadaveris, diversam a forma corporeitatis, neque de facto inducit talem dispositionem praeviain, quia deberet esse materialis et sensibilis, quae cadere posset sub sensum.
Neque causa ipsa nata est agere aliter in corpus vivum ad inductionem formae cadaveris, quam agit alias ex limitatione propriae virtutis in quodcumque passum alias diversum et applicatum, in quo non inducit formam cadaveris ; ergo, etc
Materia etiam prima non limitatur, aut determinatur ex natura sua ad ullam formam, sed ex virtute agentis inquantum disponit ad formam determinatam, quia materia nunquam potest se reducere ad actum, cum sit mere in potentia passiva, quae transmutatur solum per agens. Si dicas a causa universali produci illam formam, contra, causa universalis non agit ad formam determinatam, nisi ut supplet defectum causae particularis, exigentis ex actione praevia et dispositiva talem concursum vel actionem sequentem ; sed nulla praecessit dispositio aut actio causae particularis disponentis materiam, quae exigat vel ordinetur ad talem formam novam cadaveris ; ergo neque a causa universali inducitur. Dices induci ob particularem dispositionem materiae.
Contra, illa dispositio materiae non est antiqua, quae fuit sub forma viventis, quia vel accidentia inhaerent toti, et sic nulla manent desinente toto; vel insunt materiae primae, ut moderni magis philosophantur, sed etiam sic dicunt majorem connexionem ex natura rei cum forma viventis, quam ad aliam formam, quia dispositio naturalis ad unam formam, non est connaturalis ad aliam; neque illa est connaturalis uni formae inducendae et conservandae, quae disponunt ad ejus corruptionem per aliam formam, ergo materia sub quibuscumque dispositionibus connaturalibus formae viventis, non exigit corruptionem illius formae, aut positionem alterius incompatibilis. Non est dispositio de novo introducta in materia, quia neque ex causis particularibus, neque ex causis universalibus, ut concurrunt hic, suppetit fundamentum aliquod, vel ex parte causarum, vel ex parte materiae, vel ex ratione actionis corruptivae formae viventis, unde colligatur talis dispositio, ut probatum est; ergo, etc
Probatur etiam, quod neque praetendi potest aliquis naturae praefixus finis, unde colligatur necessitas formae novae in proposito, quae dicatur cadaveris; ergo sine ratione statuitur. Probatur antecedens, quia perfectio naturae, qui est finis motus et mutationis, ne quid maneat incompletum, id non exigit, quia manente forma antiqua corporis, ut ad sensum manet, desinente vita, materia non manet incompleta, aut sine forma. Ratio autem, et sensus magis exigit id affirmare, quam alia adstruere, ut ex dictis patet et amplius patebit.
Probatur autem quantum ad praesens, nulla debetur ex parte finis perfectio naturae in actu, nisi ex virtute et efficacia causarum naturalium et mediorum, quibus reducitur finis naturae in esse ; sed considerando collective aut seorsim omnes causas, quae hic et nunc concurrunt ad corruptionem viventis, et agunt circa materiam primam ejus, nulla invenitur causa productiva formae cadaveris, aut exigentiae ex parte materiae, aut dispositio, quae eam particulariter exigat; ergo forma haec, quae nunc inest materiae, non est forma nova inducta virtute harum causarum, prout hic et nunc applicantur, ergo virtute aliarum causarum materia habet actum, et non per has.
Major est per se nota, minor jam probata est cum prima consequentia ; secunda autem patet, quia materia non est in actu, nisi per virtutem causae efficientis. Sed non potest assignari alia causa efficiens, a qua recipit hunc actum praeter causam, per quam homo aut vivens recipit esse per generationem, et per quam prior forma embryonis fuit corrupta ad introductionem hujus formae ; ergo haec forma antiqua est, et non aliqua nova; per easdem enim causas per quas aliquid componitur, per easdem solvitur ; solvitur vivens in animam et corpus, ergo per easdem componitur. Confirmatur es Athanasio in Symbolo . sicut anima rationalis, et caro unus est homo, etc. per carnem intelligit corpus ; componitur ergo homo substantialiter ex carne, tanquam parte substantiali et proxima, ergo constituitur caro in esse substantiae per formam propriam. Sic etiam intelligunt Patres, quos supra citavimus, eamdem carnem et corpus Christi conceptum de Virgine, passum in Cruce, jacuisse in sepulchro, resurrexisse. Sic denique Philosophus 2. de Anima, definivit animam definitione Physica, in ordine ad materiam suam, nempe ad corpus : quod sit actus corporis organici potentia vitam habentis, etc. Definivit autem in ordine ad subjectum proximum, quod est compars totius; ergo si potentia vitam habet, et non actu, sequitur quod non includat animam, quia subjectum physicum debet distingui physice a sua forma; si autem anima constitueret corpus intrinsece, tanquam pars ejus, hoc non posset salvari. Deinde dicit, quod ex corpore et anima fit unum, sicut ex cera et figura, sicut ex pupilla et visu ; haec autem diversa sunt in re, ergo et anima et corpus.
Tertio denique reprehendit antiquos, quod definierim animam non facta mentione corporis, quia diversae animae requirunt diversa corpora, sicut diversi actus diversam materiam.
Ex his patet ratio Doctoris, quam brevitatis tantum gratia prosequor caeteris omissis ; alia plura leguntur apud Philosophos passim in hac materia, ut quod alioquin nutritio non salvaretur, neque subjectum extensionis formale, dato quod per animam constitueretur corpus, neque subjectum accidentium materialium, dato, ut Thomistae admittunt subjectari accidentia in toto mediante forma. Quarto denique, quod anima nequeat constituere corpus in esse corporis formaliter, cum ipsa tantum virtualiter dicitur corporea, quia effectus formalis debet esse per causam formalem in suo esse formali, et nihil virtuale, aut eminentiale det esse formale, sicut neque Deus dici possit formaliter lapis, aut Sol formaliter calidus.
Objicit Vasquez disp. 186. cap. 2. Philosophum lib. 2. de generatione animalium cap. 1. Neque enim facies, inquit, nisi animam habeat, neque caro, sed corrupta aequivoce dicitur factos, aut caro perinde quasi lapidea, aut lignea facta sit, etc. ergo mortuum et vivum non communicant in eadem forma substantiali, neque constituunlur eadem forma. Respondetur in eo capite, Philosophum agere de partibus, ut subsunt generationi, moventur et formantur a principio efficiente, sive illud sit semen,sive cor, vel certe ab extrinseco, nempe a generante, ut patet ex praecedentibus in toto decursu capitis, et ulterius agit de parte in ordine ad nutritionem suiipsius, et augmentum, et partem ab anima secernit: unde in verbis praecedentibus immediate, ita concludit : Omnia, inquit, quaecumque aut
natura, aut arte efficiuntur ab eo quod actu est, fiunt ex eo quod potentia tale est ; semen igitur tale, motumque habet, et principium tale, ut motu peracto, pars existat, quaeque eademque sit animata, non est enim facies, etc. Et infra: Sed habeatne semen animam, necne, ratio eadem atque de partibus redenda est; nec enim anima ulla esse potest in alio, nisi in eo cujus est, neque pars ulla esse potest, quod particeps animae non est, nisi aequivoce, ut mortui oculus;semen igitur, et habere animam, et esse potentia palam est, etc.
Sic ergo partes habent potentia animam, sicut et semen, sequitur ex mente Philosophi partes non constitui anima ; unde cap. 3. dicit ; Semen non habere animam, nisi in potentia, quia est pars excrementi. Deinde de anima intellectuali atque sensibili dicit, prius haberi potentia quam actu. Et ibidem : Sed enim omnis animae sive virtus, sive potentia corpus aliud participare videtur, idque magis divinum, quam ea quae elementa appellantur ;verum prout nobilitate vel ignobilitate animae inter se differunt, ita et natura ejus corporis differt, etc. Ex quibus constat, quod corpus non constituatur per animam in esse corporis ex Philosopho, quia in esse corporis distinguitur ab elementari, atque quo animae sunt nobiliores, eo participant nobiliora corpora tanquam subjecta: loquitur enim de ipsis respective ad subjectum.
Ad propositum ergo faciem mortuam dici aequivoce partem, quia neque actu, neque potentia habet in se animam, deficiente dispositione requisita ad animam, et omni virtute intrinseca et extrinseca naturali, qua disponi possit ad animam, non quod deficiat forma substantialis corporis, aut certe constituatur formaliter per animam. Nam infra cap. 4. ubi eadem repetit, ad partem dicit sufficere, et requiri, ut habeat animam in actu, aut in potentia : Nec fieri potest, inquit, vel facies, vel manus, vel caro, vel alia pars sit, nisi anima sensualis insit aut actu, aut potentia, et aut aliquatenus, aut simpliciter, erit enim aut mortuus, aut pars mortui, etc.
Dicitur autem pars, ut habet calorem naturalem, per quem possit nutriri aut disponi ad animam esse pars simpliciter, vel in actu, vel in potentia ; pars mortui dicitur aequivoce pars in ordine ad totum, quod est corruptum, cui proinde neque in fieri, neque in facto esse, neque actu per participationem animae, neque etiam in potentia per viam generationis potest fieri totius, sed tendit in corruptionem.
Imperfectum enim physice dicitur aequivoce se habere ad perfectum, sicut 10. Mel. in genere dicuntur latere aequivocationes. Et sicut hic c. 3. dicitur generatio foeminae esse imperfecta : Ex laesis, inquit, interdum laesa, interdum non laesa gignuntur, sic foemina partim foemina, alias non foemina, sed mas generatur ; fomina autem quasi mas laesus est. Et lib. 7. Metaphys. cap. 9. dicit generationem foeminae non esse univocam simpliciter, sicut est generatio viri, sed aliqualiter et quasi aequivoce; et lib. de Animalibus, foeminam non intendi per se a natura, sed generari occasionate, quia natura tendit ex se in illud quod perfectum est. Ex praedicto ergo loco nihil favet adversariis; et cum sancti Patres dicant eamdem esse carnem vivi et mortui, sequenda simpliciter est eorum sententia, cui in nullo repugnat Philosophus, et magis est praesenti mysterio congrua. Argumenta ex communibus principiis solvemus cum Doctore in sequentibus.