IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(h) Ultimo videndum est utrum actus fidei antiquorum, etc. Ut magis declaret primam principalem quaestionem, qua quaeritur utrum antiqui ante Christi adventum debuerint habere fidem de iisdem mysteriis, de quibus nos habemus fidem post ejus adventum ; ostendit hic, licet ipsi habuerint fidem circa incarnationem Christi, et nos habeamus fidem de eadem incarnatione, tamen incarnationem, ut credebatur ab ipsis non esse idem objectum, ac ut creditur a nobis ; idque probat evidenter, quia nos credimus incarnationem, ut praeteritam, et ut positam in esse pro differentia temporis praeteriti, illi vero pro differentia temporis futuri. Unde objectum materiale proximum fidei nostrae non est incarnatio secundum se praecise, sed incarnatio praeterita ; objectum vero materiale proximum fidei ipsorum, (loquor autem de actu fidei, quo credebant illi, et credimus nos incarnationem) erat incarnatio, non secundum se praecise, sed ut futura. Certum autem est has duas propositiones: Incarnatio est futura, et Incarnatio est praeterita, esse distinctas, quandoquidem jam una ex ipsis sit falsa, nimirum : incarnatio est futura, et altera vera, nempe : Incarnatio est praeterita, et quandoquidem etiam haec propositio : Incarnatio est futura, quae erat objectum fidei antiquorum de incarnatione ac Redemptore, erat propositio contingens, utpote quae dependebat a libera cooperatione Dei ; haec vero alia propositio: Incarnatio est praeterita, quae est objectum materiale fidei nostrae de incarnatione, sit propositio necessaria, quia ad praeteritum non datur potentia.
Quamvis autem tota haec doctrina sit clara et vera, tamen pro meliori ejus intelligentia duas proponam difficultates. Prima difficultas est contra illam de falsitate actus, quo quis diceret, f" jam Christus est futurus ; si enim non posset quis dicere post Christum natum vere Christus est futurus, sequeretur quod actus fidei posset esse falsus, consequens est absurdum, secundum omnes communiter ; ergo et antecedens. Probatur sequela majoris, quia si quis ex antiquis fidelibus eliceret actum fidei, credendo Christum nasciturum, paulo antequam Christus natus erat, eumdemque actum propter eamdem rationem formalem, scilicet propter veritatem divinam, aut revelationem continuaret, donec Christus esset natus, ut bene videtur fieri posse, praesertim si ipsi esset ignotum quod Christus esset natus, ut non minus bene posset contingere, tum si propositio illa ipsius esset falsa, actus fidei esset falsus, sin esset vera, tum poterit vere dici etiam post Christum natum quod Christus sit futurus, et consequenter mala est prima ratio Doctoris.
Respondeo negando posse conser-
vari actum talem fidei, quo crederetur Christus futurus, nisi pro tanto tempore, pro quanto esset verum quod esset futurus ; unde statim ac adveni-- ret tempus, pro quo id non esset verum, ut esset tempus ipsius nativitatis, et tempus omne sequens, non conservaretur iste actus supernaturalis fidei, nec posset conservari de potentia absoluta, quia repugnaret conservatio ejus ex natura intrinseca actus fidei, quae cum habeat dependentiam intrinsecam a revelatione divina non apparenti tantum, sed vera et reali a parte rei, nequit conservari absque contradictione, nisi pro tempore pro quo est revelatio vera et realis divina de objecto ejus.
Hoc tamen sic intelligendum est, ut non possit conservari adveniente nativitate, aut deinceps, sic ut esset formalis determinatio intellectus ad credendum in tempore ipsius nativitatis, aut ullo tempore deinceps, quod nativitas Christi esset futura, cum quo tamen forte probabilius est quod de potentia absoluta ipsemet actus, quo ante nativitatem quis vere credidit fide supernaturali Christum esse futurum, posset conservari in aeternum si Deus vellet, sed conservatus, tamen haberet tantum ex se formaliter determinare intellectum ad credendum quod Christus esset nasciturus pro tempore aliquo sequente ad tempus, in quo primum producebatur actus, et quo erat verus: hoc autem verum esset semper, etiam post Christum natum. Unde in casu, quo conservaretur post Christum natum, non determinaret intellectum ad credendum quod Christus esset futurus pro tempore aliquo sequente illud tempus, in quo post Christum natum conservareturactus,sed quod esset futurus, ut dixi, pro tempore aliquo sequente tempus illud, in quo primum producebatur actus, et erat verus ante Christum natum ; nec in hoc sensu asserit Scotus illam propositionem : Christus est futurus post Christum natum necessario esse falsum, sed in sensu quod significaret ipsum esse nasciturum pro ullo tempore post ejus nativitatem.
Secunda difficultas est contra secundam rationem Scoti de contingentia hujus propositionis: Christus est futurus, pro omni tempore pro quo est vera, et de necessitate hujus propositionis: Christus est natus, pro omni tempore post nativitatem ; videtur enim quod i una non sit magis contingens, aut necessaria quam altera, quia haec: Christus est natus, non est necessaria, nisi ex suppositione quod Christus sit natus ; et altera propositio : Christus est nasciturus, est necessaria ex suppositione quod sit nasciturus, et quod Deus determinaverit concurrere ad ejus nativitatem. Sed breviter modo respondendum, licet utraque sit necessaria ex hypothesi, esse tamen hanc differentiam, quod illa determinatio causae ex cujus suppositione illa propositio : Christus est natus, est vera, sit jam absolute et simpliciter posita realiter in esse, quantum ad se et effectum ejus ; illa vero determinatio causae, ex cujus hypothesi,altera propositio: Christus nascetur, est vera, non est posita simpliciter quantum saltem ad effectum ejus, nec etiam quantum ad se, (si determinatio formalis Dei ad ponendum illum effectum sit quid distinctum a volitione ejus), sicut nec determinatio actualis causae secundae, aut causarum secundarum concurrentium, aut concursurarum cum illo ad positionem istius effectus ; unde magna differentia patet inter necessitatem unius propositionis et alterius, quod sufficit ad propositum Scoti, qui nihil aliud praeterea per illam secundam rationem intelligere dicendus est. Quod si diceretur etiam, ut aliqui dicunt, quod non obstante decreto divino de futuritione effectus etiam in sensu composito istius decreti, possit ipse simpliciter non ponere effectum, tum pateret major adhuc differentia necessitatis utriusque propositionis, quia scilicet haec propositio : Christus est natus, jam ita est necessaria, ut non possit ullo modo jam Deus efficere, ut non sit vera ; sed illa altera: Christus nascetur, non esset tam necessario vera, quin absolute posset dici pro illo tempore, pro quo erat vera, quod Deus posset efficere, ut non esset vera, quamvis infallibiliter id nunquam esset facturus. An haec autem doctrina sit vera, relinquendum est pro tractatu de voluntate Dei, et conciliatione libertatis creatae, cum decretis ejus absolutis de futuritione rerum in tempore.
Ex his ergo et praemissis in tota hac quaestione patet, quantum ad fidem habitualem supernaturalem (ex suppositione communis doctrinae tenentis quod eadem fides habitualis supernaturalis sit, quae extenditur ad omnia credibilia credenda) eamdem esse fidem nostram et antiquorum, tam eorum qui fuerunt in statu naturae, quam eorum qui fuerunt in statu legis Mosaicae.
Quantum vero ad fidem actualem, eamdem esse etiam fidem eorum et nostram, quantum ad plurimos actus, non vero quantum ad omnes actus, quia nos habemus multos actus, quos ipsi non habuerunt, et quia nobis etiam sunt necessarii necessitate medii et praecepti plurimi actus, qui ipsis formaliter non erant necessarii ; et ipsi similiter plurimos habuerunt actus fidei quos nos non habemus, nec habere possumus, aut debemus, ut, verbi gratia, illum actum, quo credebant Messiam futurum ; et iis etiam multi actus erant necessarii necessitate medii, qui nobis non sunt necessarii, ut, verbi gratia, jam dictus actus, et actus quo crediderunt in virtutem circumcisionis et remedii peccati originalis, nec de hoc in re potest esse controversia.
(i) Ad primum principale concedo, etc. Modo respondere incipit ad argumenta principalia in initio quaestionis proposita, quorum primum erat : Moyses habuit fidem de aliquo, de quo non habuerunt fidem antecessores ejus, quia revelabatur ipsi aliquid quod non revelabatur illis, ut patet ex loco adducto a Doctore es Exodi 3. ergo non erat illis antecessoribus necessaria fides de omnibus, quae credidit Moyses; ergo multo minis erat ipsis necessaria fides de omnibus, de quibus nos habemus fidem, quandoquidem nos simus alterius legis, Moyses fuit ejusdem cum ipsis.
Ad hoc argumentum facile in re responderi posset, concedendo quod non fuerit antiquis necessaria necessi to te praecepti, nec necessitate medii fides actualis de omnibus, quae nobis, necessario necessitate aliqua ex illis sunt credenda, et concedendo etiam quod inter nos ipsos aliqua creduntur a multis, quae non sunt necessaria a caeteris credenda, et quod aliqua etiam sunt necessaria creditu multis, necessitate saltem praecepti, quae non sunt tali necessitate necessario credenda aliis, ut patet ex decursu totius quaestionis. Et haec solutio in re est, quam intendit hic Scotus, licet aliqua alia adjungat ad solvendam forte objectionem tacitam, quam quis objicere posset, nimirum hanc:
Si esset aliqua ratio, cur antiqui omnes non haberent fidem de iisdem mysteriis, de quibus Moyses habuit, aut nos, maxime quia non possent sibi proponere eadem mysteria propter defectum revelationis, sed possent illa proponere : ergo possent habere fidem de iisdem, et consequenter aliqui saltem ex illis haberent fidem de illis. Probatur minor, quia illi habuerunt eamdem fidem habitualem quam nos; ergo poterant illa mysteria proponere. Probatur consequentia, quia qui habet scientiam habitualem de aliquo objecto, potest illud objectum proponere : ergo et qui habet fidem habitualem. Ad hanc objectionem tacitam solvendam videtur tendere discursus Scoti ,in solutione primi argumenti principalis, juxta quem discursum respondeo, concessa majori, negando minorem cum consequentia probationis, ad cujus probationem nego consequentiam ; et disparitas est quod habensscienliam habitualem habet etiam species rerum, de quibus habet scientiam, quia non haberet scientiam habitualem acquisitam, de qua loquimur, nisi haberet actus ; actus autem non posset habere sine speciebus, ut patet: eo autem ipso, quo habet scientiam habitualem facilitantem ad assensum, et species, quibus mediantibus posset proponere objectum, nihil impedit quominus posset habere actum quemcumque, ad quem illa scientia habitualis extendere se possit,
quia actus scientiae non praerequirit alias causas praeter potentiam intellectivam, habitum et propositionem objecti, mediante forma syllogistica, quae propositio potest fieri mediantibus speciebus.
Sed habens fidem habitualem, non habet eo ipso species rerum credendarum, ut patet non solum in parvulis, quibus infunditur habitus fidei in Baptismo, sine speciebus ullis intelligibilibus, sed etiam in adultis, quibus infunditur in Baptismo idem habitus sine eo quod habeant species multorum credibilium, quamvis non sine eo quod habeant aliquas, quia praerequiritur in illis, ut dispositio actus fidei, circa aliqua objecta, qui haberi non potest sine speciebus illorum objectorum.
Sed nec sufficeret ei, qui haberet habitum fidei, habere species etiam rerum credibilium, et iis mediantibus habere illa objecta credibilia sibi proposita, ut habere fidei actum, sicut sufficit habenti habitum scientiae ad habendum actum scientiae habere species objectorum sciendorum, et iis mediantibus habere objecta sibi proposita, quia actus fidei non generatur praecise, et solummodo ab habitu, potentia et objectis credibilibus, sed ulterius requiritur quod cognoscatur Deus ea revelasse, ut patet exemplo a Doctore adducto pueri baptizati, cui si cum adolesceret, proponeretur haec propositio credibilis: Mortui resurgent, nullo modo assentiretur per fidem, nisi proponeretur ipsi ulterius quod esset propositio credenda, seu quod Deus revelaverit illam, et quia hoc i non solet proponi a Deo ipso immediate, sicut posset proponi, si Deo placeret, sed solet proponi ab hominibus,
ideo optime ait Doctor quod actum fidei supernaturalis de objectis credibilibus praecedat ordinarie actus fidei naturalis, qua credimus illis hominibus, qui dicunt nobis quod Deus revelaverit mysteria illa, quae per fidem supernaturalem sunt credenda. At actus scientiae generatur immediate ex objecto syllogistice proposito, ut dixi, et nihil aliud praerequirit, ut generetur etiam cum facilitate, quam ut potentia habituata habeat sibi propositum sic objectum ; unde patet maxima disparitas inter habitura fidei et scientiae, quam hoc suo discursu ostendere voluit Doctor. Circa vero praerequisitionem actus fidei humanae ad actum fidei divinae plura dicenda erunt quaestione sequenti.
(k) Ad secundum. Ante Christi adventum non erat hominibus necessarium credere quod ignoraverunt Angeli, sed si ante Christi adventum ignoraverunt Christi adventum, et ante praedicationem Ecclesiae, non cognoverunt incarnationem, saltem tam distincte, quam nos cognoscimus ipsam ; ergo nec homines ante ipsius adventum debebant illam ut sic, cognoscere. Respondet Doctor concedendo totum, quia, ut in num. 10. dixit ipsemet, et ut patet ex dictis in toto decursu quaestionis, nos multa credimus, et credere debemus de Christo, quae antiqui nec poterant, nec debebantcredere, ut verbi gratia, quod de facto venerit, passus fuerit, resurrexerit; et licet nihil pertineat ad substantiam aut circumstantiam incarnationis, aut aliorum mysteriorum nostrae fidei, quae non fuerunt revelata in veteri Testamento, quia nihil tale est quod in aliquo sensu mystico aut litterali non potest deduci ex aliqua parte veteris Testamenti, tamen plurima sunt spectantia ad illa mysteria, quae non proponuntur litteraliter et distincte in veteri Testamento, ut patet. Ad hoc autem ut veteres haberent fidem de illis mysteriis explicite et distincte, sicut nos habemus, non sufficeret illa propositio obscura et mystica, nisi Spiritus sanctus explicaret illum sensum ; non est autem verisimile quod explicaverit illum sensum, quoad omnia mysteria novi Testamenti, et consequenter non est verisimile, quod in veteri Testamento habita fuerit fides explicita omnium mysteriorum, quae nos credimus, etiam abstrahendo a praeteritione istorum mysteriorum, quae nos credimus, et illi credere non potuerunt.
Per hoc etiam patet ad tertium argumentum principale, ad quod propterea Scotus expresse non respondet, consistit autem in hoc quod sufficere debebat antiquis, quibus non erant tot revelata quot nobis, credere illa sola, quae iis revelabantur, et esse parati ad credenda plura, si sufficienter revelarentur ipsis ; et consequenter quod non fuisset ipsis necessaria fides rerum omnium, quas nos credimus et debemus credere ; quod totum verissimum esse patet ex dictis.
(1) Ad aliud in oppositam, etc. Solutis argumentis pro parte negativa quaestionis, quatenus poterant facere contra suam resolutionem, nunc respondet ad argumentum unicum positum pro parte affirmativa, quatenus similiter posset facere contra eamdem solutionem. Est autem argumentum hujusmodi : fuit necessarium pro omni statu diligere omnia diligibilia ex charitate, quia fuit necessarium habere ipsam charitatem, et quia charitas se extendit ad omnia illa, in quocumque gradu intensionis sit ; ergo quandoquidem necessarium fuit semper pro omni statu habere fidem habitualem, et quandoquidem illa fides se extendat ad omnia credibilia, praesertim cum charitas non perficiat sine fide, id est, quia charitas non communicatur nisi habenti fidem, nec principiat actum suum, nisi praesupposito actu fidei.
Respondet Doctor posse dici quod assumatur falsum in antecedenti, quia fortassis antiqui non habebant praeceptum diligendi inimicos ex charitate sicut nos habemus, ut colligi posse videtur ex Matth. 5. Audistis, quia dictum est, etc. Sed hoc omisso, de quo agi solet in materia de charitate :
Respondet secundo, distinguendo o antecedens, explicite et distincte, nego o antecedens ; partim explicite et par- tim implicite, ac quantum ad praeparationem animi, transeat antecedens, et similiter distinguo consequens ; nec in sensu concesso facit aliquid contra resolutionem praemissam quaestionis, imo argumentum potest retorqueri ad sensum istius resolutionis hoc modo : non tenentur omnes explicite diligere ex charitate, quae possent per eam diligi, et aliqui sunt qui plura diligunt, quam omnibus sit necessarium, aliique tenentur, vel ratione status, vel ratione commoditatis et occasionis oblatae actu aliquos diligere, et providere ipsis, quos alii non tenentur diligere actu, quamvis omnes teneantur habere charitatem, et quamvis charitas se extendat ad illos diligendos, hoc est, sit ex se potens concurrere cum voluntate ad actum dilectionis circa ipsos ; ergo similiter possunt aliqui, et tenebuntur credere distincte et actualiter aliqua ratione status, aut aliarum occasionum, quae alii omnes non credunt, nec tenentur credere, quod est intentum principale resolutionis Scoti de hac quaestione.
Posset etiam tertio responderi, negando antecedens quantum ad rationem in eo positam, non enim ideo tenetur quis diligere ex charitate diligibilia, quod habeat charitatem, et quod charitas se extendat ad illa, quia habens scientiam habitualem extendentem se ad aliquam conclusionem, non tenetur scire actu illam conclusionem, ut patet: et quia nisi esset praeceptum diligendi diligibilia, quantumvis haberet quis principia sufficientia ad dilectionem, non teneretur diligere, ut etiam patet.
Ratio ergo cur tenetur diligere ex charitate aliqua, est, quia lex naturalis vel positiva divina aut humana, ad dilectionem obligat. Unde casu quo esset hujusmodi praeceptum aliquod diligendi diligibilia omnia, non eo ipso sequeretur quod esset praeceptum actu credendi credibilia omnia, sed solum esset praeceptum credendi illa diligibilia omnia, quia sine fide non possent diligi supernaturali dilectione, quare negari posset consequentia ex suppositione praecepti diligendi omnia diligibilia.
Aliam disparitatem assignat Doctor inter fidem et dilectionem, quod scilicet fides, tam actualis quam habitua-Iis subjectetur in intellectu, dilectio vero tam habitualis quam actualis sit in voluntate. Circa quam disparitatem duae occurrunt difficultates : Una est, de qua Doctor non facit mentionem, nempe quid faciat illa disparitas ad propositum ? Altera est, quam ipsemet tangit circa veritatem istius disparitatis. Quantum autem ad primam difficultatem, dico disparitatem illam facere ad propositum, quia ex suppositione quod dilectio actualis sit in voluntate tanquam actus ipsius, et quod habeat in se habitum charitatis, potest voluntas physice si voluerit, et moraliter etiam, supposito auxilio gratiae actualis, (sine quo nec diligere, nec credere nec sperare possumus, sicut oportet, potentia saltem morali, ut suppono ex Conciliis Arausicano, Tridentino, aliisque, ac ex Patribus passim) elicere actum dilectionis circa quaecumque diligibilia, quae proponerentur per intellectum sine ullo ulteriori speciali applicatione; sed si actus fidei sit in intellectu, posset requirere, et de facto requirit (ut supra dictum est, inter solvendum primum principale argumentum numero 234.) aliquid aliud ultra propositionem credibilium, nimirum propositionem revelationis, quae non esset semper in facultate habentis fidem ;unde eo ipso quo haberet fidem, et proponerentur credibilia, non teneretur credere, quia nemo tenetur ad impossibilia, licet teneretur quis habens charitatem amare omnia diligibilia sibi proposita, eo ipso quo ut sic proponerentur ; sic intelligo conducentiam hujus disparitatis ad propositum hujus loci, et solvo primam difficultatem.
Quantum ad secundam difficultatem de subjectatione fidei in intellectu, omnes Theologi communiter cum Divo Thoma 2. 2. quaest. 4. artic. 2. et Doctor hic, docent habitum fidei, a quo immediate procedit ipsemet assensus actualis, subjectari in intellectu, et consequenter ipsummet assensum fidei actualem ; nec potest negari nisi ab haereticis modernis, qui fidem necessariam ad salutem, tanquam initium et radicem ejus, quae est illa ipsa, de qua hic loquimur, existimant esse fiduciam quamdam voluntatis, et propterea eam fidem in voluntate subjectari, non in intellectu tenere debent. Probat hoc Calvinus in ad Romanos 10. ex illis verbis : Corde creditur ad justitiam, ubi nomine cordis non potest intelligi intellectus, et consequenter actus fidei faciens ad justitiam acquirendam est actus non intellectus, sed voluntatis. Sed nugatur haereticus, nam per corde credere significatur eo loci actu interno credere, contraponit enim Apostolus actum internum actui externo fidei, de quo etiam eodem loco agit, et praeterea actus intellectus vocari actus cordis, patet ex communi omnium usu, intelligentium per cogitationes cordis, cogitationes intellectus, et non solum actus voluntatis. Quod vero in illo loco Apostolus non faciat mentionem de fiducia aliqua voluntatis, nec de actu fidei, quo quis credit sibi dimissa esse peccata, ut haeretici pessime et indocte putant, patet manifeste ex verbis antecedentibus, quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum Christum, et in corde tuo credideris, quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Quibus verbis tanquam pro ratione subjungit praedicta verba : Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Unde manifeste sequitur quod fides illa cordis, qua creditur ad justitiam, sit illa ipsa fides cordis, de qua ante fecit mentionem, nimirum illa qua creditur quod Deus Christum suscitavit a mortuis ; sed illa fides non est fides illa, nec fiducia particularis, qua quis credit aut sperat, aut confidit, sibi esse dimissa peccata ; ergo exilio loco potius impugnatur quam propugnatur sententia Calvini et haereticorum.
Patet manifeste fidem omnem, qua quis credit esse pertinentem immediate ad intellectum, quia si loquamur de actuali fide, est assensus alicui propositioni objectivae, et judicium quo judicamus illam propositionem esse veram, omnis autem assensus et judicium spectat ad intellectum, ut est evidens ; et qui id negaret, deberet pariter negare quod assensus scientificus, aut ullus omnino spectaret immediate ad intellectum, et consequenter negare dari intellectum ; eadem enim est ratio de quocumque assensu ac judicio, quantum ad hoc, et de assensu fidei. Si autem loquamur de fide habituali, illa spectat sine dubio ad eamdem potentiam, ad quam spectat fides actualis, sicut scientia habitualis spectat ad eamdem potentiam, ad quam spectat scientia actualis, et charitas habitualis ad eamdem potentiam, ad quam spectat charitas actualis secundum omnes.
Sed contra hoc objicit Scotus, quod si fides actualis esset actus intellectus, sequeretur aliquem posse credere nolentem, quia actus intellectus praecedunt actus voluntatis, et quia est causa naturaliter agens.
Respondet ipsemet, negando sequelam, quia licet aliqui actus intellectus praecedant aliquos actus voluntatis, et omnis actus voluntatis praesupponat aliquem actum intellectus, tamen aliquis actus intellectus potest praesupponere aliquem actum voluntatis, aut saltem potest impediri per aliquem actum voluntatis, verbi gratia, per nolitionem, si nolitio adesset in voluntate ; et licet intellectus sit causa naturalis respectu actus fidei, non tamen est causa adaequata, etiam cum habitu, quia dependet a propositione objecti per modum credibilis ; sic autem non proponitur communiter, saltem prima vice, nisi mediante doctrina, hoc est, mediante instructione aut propositione facta per alium hominem, aut per Scripturam aliquam ; et quamvis etiam hoc modo proponeretur objectum, ut credibile, tamen adhuc non esset necessarium ut intellectus crederet, nisi accedente imperio voluntatis, quia objectum propositum ut credibile eo modo quo communiter proponitur, proponitur obscure, et posset dici quod ex se non necessitat intellectum ad assensum, nisi accedente actu voluntatis, aut saltem quando voluntas imperaret ut non crederet. Addit tamen ad hoc Doctor, quod quamvis poneretur hujusmodi subordinatio intellectus ad voluntatem in ordine ad actum fidei, ita ut non posset eum habere, nolente voluntate, aut etiam non volente, tamen non propterea deberet habere talem subordinationem, ut posset discredere objecto credibiliter proposito ; unde hoc supposito, haberet subordinationem in actu credendi quantum ad exercitium, non vero quantum ad specificationem, quod totum melius intelligetur ex quaestione sequenti.