In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
lNCIDENTALIS SEU LATER ALIS.
Utrum ut fides sit in intellectu, necesse sit aliquem habitum infusum esse in voluntate ?
Alensis 3. p. q. 80. membr. 1. D. Thom. 3. p. q. 24. art. 2. et 2. 2. q. 4. art. 2. ubi Cajet. Bagnez, Lurca, Pesant. D. Bonaventura dist. 23. art. 1. q. 2. Richard. art. 6. 9. 1. Michael. Med. (ib. 4. c. 2. Suar.3. p. tom. 1. q. 7. in art. 3. Valent. 2. 2. disp. 1. q. 1. p. 4. g Sed ad tertium. Vasq. 1. 2. disp. 186. c. 2. Molina 1. p. in Concord. ad quaest. 14. art. 13. dist. 8.
Juxta hoc (m) posset quaeri, utrum ad hoc quod fides sit in intellectu, necesse sit aliquem habitum infusum esse in voluntate? Et dicunt aliqui quod sic, quia, ut dicunt, intellectus pro statu isto non movetur, nisi a duobus, scilicet ab objecto et voluntate, quae est universalis motor, et credibile non est ita efficax, ut moveat ipsum intellectum ad assensum, ideo ad hoc quod intellectus assentiat, oportet ipsum a voluntate moveri ; sed a voluntate moveri non potest ad assentiendum alicui supernaturali, nisi in voluntate sit aliquis habitus supernaturaliter inclinans ad illud volendum ; sicut ergo requiritur in intellectu habitus supernaturalis ad assentiendum, ita et in voluntate, ut velit ipsum assentire.
Praeterea, ad hoc quod actus dependens a duobus agentibus sit perfectus, necesse est principale agens perfici supernaturaliter, vel tantum, vel plus, sicut instrumentale ; sed voluntas respectu actus credendi est motor principalis, intellectus autem instrumentalis ; igitur si habitus supernaturalis requiritur in intellectu ad hoc quod assentiat, magis requiritur in voluntate habitus supernaturalis, ad hoc ut moveat et velit ipsum assentire.
Sed contradictionem non video, quin intellectus, si fieret mere per se, et haberet objectum praesens, posset intelligere vel credere sibi praesentato.