IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Contra secundum additum, etc. Major hujus rationis est evidens, quia ubi nulla est subordinatio actionis ad actionem, neque termini ad terminum, neque agentis ad aliud agens, inquantum hoc agit propria actione, ut Deus, verbi gratia, creans animam, recte tollitur omnis conjunctio naturalis necessaria inter terminos, quin seorsim esse possint, quod enim simul sint, provenit ex applicatione causarum, non ex dependentia aut ordine formarum ; dato ergo quod forma mixtionis sit in homine diversa ab anima, recte sequitur quod naturaliter possit inesse sine anima, et separata unione animae, manere in materia; differentia ergo illa, quam adducit Henricus in ordine ad constituendum suppositum, libera est, non probata.
(b) Contra tertium additum, etc. Haec ratio est clara, quia proprium et immediatum perfectibile animae, dicit Henricus, esse materiam primam, non constitutum ex forma mixtionis, ne admittat animam constituere per accidens, quia adveniret enti in actu constituto. Hoc supposito, Deus potest creare animam in materia, quia nullo medio respiciunt se mutuo, ut actus et potentia, neque Deus dependet ab aliquo agente aut actione ejus respective ad terminum creationis.
Si dicas formam mixtionis esse dispositionem praeviam ad animam ; contra, dispositio praevia non requiritur in materia respective ad formam, quam nata est immediate recipere, nisi ut tollatur impedimentum, nempe forma prior inexistens, sed nullum impedimentum tale est proportionatum ad agens increatum ; et si quod esset, tolleretur per infusionem animae, quae non posset existere cum forma priore, sicut tollitur per formam mixtionis.
Dices esse ordinem inter ipsas formas; contra, hic ordo salvari nequit inter formas ex natura formarum, quia una creatur, altera educitur, neque est respective ad formas, ut sunt ab agentibus ex eadem ratione ; ergo tantum erit respective ad subjectum. Sed hoc non, si materia immediate est receptiva utriusque, quia sic forma mixtionis, neque est ratio proxima recipiendi animam, sicut quantitas, alias formas accidentales ; neque est conditio aut dispositio prior, ut jam dictum est, neque materia servat ordinem ex natura sua ad ullas formas, cum aeque immediate respiciat omnes substantiales indifferenter, neque unam magis quam aliam, neque ordo inter ipsas formas ex natura formarum inest, quasi una esset prior essentialiter respectu alterius ; ergo oportet hanc suppositionem ad animam oriri ex eo quod constitutum per eam sit subjectum animae.
Si dicas quod anima supponat organa et partes ad hoc, ut possit dare suum effectum materiae ; contra, vel est hoc ex necessitate effectus formalis, vel certe effectus, qui proveniunt ab anima, ut principio quo efficiente. Non primum, quia effectus formalis praecise communicatur subjecto primo et immediato formae, si ergo illud est materia, non requiritur ad hunc effectum, informatio ejus per formam mixtionis. Neque secundum dici potest, quia anima est principium quo operandi respective ad principium suum quod, et per animam constitutum. Hoc autem est solum compositum ex anima et materia, si haec immediate recipit animam ; ergo sic non supponit formam mixtionis ex necessitate effectus, nisi ipsa, aut constitutum per ipsam sit subjectum proximum animae.
Dices supponi formam mixtionis ad animam, eo modo quo quantitas requiritur ad formam substantialem materialem in materia. Contra, hoc requiritur ex necessitate agentis materialis, non autem formae, quia illud nequit agere nisi in materiam extensam. Quod vero non ex forma proveniat, patet, quia sic forma substantialis, si respiceret quantitatem ut subjectam quo, non componeret cum materia nisi per accidens ; quod enim respicit mediante accidente, non potest per se magis respicere tertium, quam respiciat medium ; Deus ergo qui non dependet a quantitate in agendo, maxime producendo formam, quae nequit dependere a quantitate, sic etiam non dependet a forma mixtionis, nisi ipsa ingrediatur rationem subjecti primi animae. Secunda etiam ratio Doctoris est probans, et destruit intentum Henrici, quoad unitatem per se ; nam magis sequitur ex eo quod ponit utramque formam immediate afficere materiam, hominem non esse ens unum per se, quam ponendo animae susceptivum immediatum esse compositum ex forma mixtionis, ut bene probatur ex Philosopho, quia per se unitas compositi sumitur ex actu per se, non autem ex potentia. Patet, genitum et corruptum sunt simpliciter diversa entia, quamvis habeant eamdem materiam ; verumtamen est etiam sumi unitatem ex utroque simul, nam si eadem forma in diversis materiis seorsim poneretur, composita non essent una, sed diversa; ad diversitatem namque minus requiritur quam ad unitatem, nam quaecumque differentia sufficit ad inferendam diversitatem, si est differentia per se, non tamen quaecumque identitas ad unitatem sufficit, ut alias saepe Doctor.
Opinio etiam Henrici impugnari potest, ex eo quod admittat duas formas substantiales, et non subordinatas afficere eamdem materiam.
Conclusio harum rationum admittitur a Doctore in sequentibus, qui dicit compositum ex forma mixtionis subjectum immediatum animae. Et hoc patet ex Philosopho et Athanasio citatis, et ratione ipsa, quia in corpore exercet anima suas functiones per organa, quae sunt instrumenta operandi ; ergo sequitur corpus esse subjectum ejus, cum ex operatione recte colligitur esse.