Postquam magister ostendit quod scientia dei universaliter est omnium, et exinde dicuntur res in deo esse; hic inquirit, quomodo cognita sint in ipso deo cognoscente, et dividitur in partes duas: in prima ostendit, quomodo res quas cognoscit, sint in deo; in secunda quomodo deus sit in rebus, 37 distinct.: et quoniam demonstratum est ex parte quomodo omnia dicantur esse in deo, addendum videtur hic quibus modis dicatur deus esse in rebus.
Prima in duas: in prima inquirit, utrum omnia quae deus scit, possint dici in essentia ejus esse; et ostendit quod non; in secunda inquirit, utrum omnia possint esse in deo, ibi: post praedicta quaeritur...
Utrum concedendum sit simpliciter mala esse in deo.
Et circa hoc tria facit: primo movet quaestionem et determinat eam; secundo confirmat determinationem, ibi: proinde si diligenter inspiciamus, idem videtur esse omnia esse ex deo et per ipsum et in ipso; tertio inducit epilogando conclusionem in tota distinctione intentam, ibi: ex praemissis apertum est quod in dei cognitione, sive praescientia, sunt omnia. Circa secundum tria facit: primo probat mala non esse in deo, cum non sint ex ipso vel per ipsum; secundo ostendit, quomodo haec tria distinguenda sunt: ex ipso, et per ipsum, et in ipso, secundum quod ad personas distinctas referuntur, ibi: praeterea sciendum est; tertio distinguit inter esse de ipso et esse ex ipso, ibi: illud etiam hic annectendum est.
Hic est duplex quaestio. Prima de his quae a deo cognoscuntur. Secunda de ideis, per quas res cognoscit.
Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum deus cognoscat singularia; 2 utrum cognoscat mala; 3 qualiter ea quae cognoscit, in ipso esse dicuntur.