Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
3. (( vers. 2, 3.)) «Exaudi, Domine, orationem meam, et clamor meus ad te perveniat.» Hoc est, «Exaudi, Domine, orationem meam;» quod est, «clamor meus ad te perveniat:» in geminatione affectus petentis est. Ne avertas faciem tuam a me. Quando Deus a Filio? quando Pater a Christo? Sed propter membrorum paupertatem, Ne avertas faciem tuam a me. In quacumque die tribulor, inclina aurem tuam ad me. Tribulor enim deorsum; tu autem es sursum: si me extollo, longe fis; si me humilio, inclinas aurem tuam ad me. Sed quid est, In quacumque die tribulor? Nunc enim non tribulatur? aut ista diceret, nisi tribularetur? Sufficeret ergo, Inclina aurem tuam ad me, quoniam tribulor. In quacumque die tribulor, inclina aurem tuam ad me: tanquam unitas corporis; si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII, 26) . Tribularis tu hodie, ego tribulor; tribulatur alius crastino, ego tribulor; post istam generationem alii posteri, qui succedunt posteris, tribulantur, ego tribulor; usque in finem saeculi, quicumque in meo corpore tribulantur, ego tribulor. «In quacumque» ergo «die tribulor, inclina aurem tuam ad me. In quacumque die invocavero te, cito exaudi me.» Hoc idem est. Jam nunc invoco; sed, «In quacumque die invocavero te, cito exaudi me.» Oravit Petrus, oravit Paulus, oraverunt caeteri Apostoli; oraverunt fideles temporibus illis, oraverunt fideles consequentibus temporibus, oraverunt fideles martyrum temporibus, orant fideles nostris temporibus, orabunt fideles posterorum temporibus: In quacumque die invocavero te, cito exaudi me. Cito exaudi: jam enim hoc rogo quod dare vis. Non terrena quasi terrenus, sed ex prima captivitate jam redemptus, regnum coelorum desidero; Cito exaudi me: non enim nisi tali desiderio dixisti, Adhuc te loquente dicam, Ecce adsum (Isai. LVIII, 9) . In quacumque die invocavero te, cito exaudi me. Unde invocas? de qua tribulatione? de qua egestate? O pauper ante januam divitis Dei, quo desiderio mendicas? qua inopia requiris? qua egestate pulsas, ut aperiatur tibi? Dic, audiamus ipsam egestatem; in illa et nos ipsos inveniamus, et tecum rogemus. Audi, et agnosce, si potes.