CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit argumenta pro falsa parte quaestionis adducta, optime explicans quomodo intellectus sit movens motus, et an causa magis sibi assimilans effectum sit principalior, et alia pulchra.
Ad primum argumentum (a), dico quod duplex est actus intellectus respectu objectorum,quae non sunt praesentia in se, qualia sunt illa, quae modo naturaliter intelligimus. Primus actus est species, qua objectum est praesens ut objectum actu intelligibile. Secundus actus est ipsa (intellectio actualis, et ad utrumque agit intellectus, non motus ab eo, quod est causa partialis secum concurrens ad illam actionem, licet unum actum intellectus praecedat motio ejus ad alium actum.
Ad primum autem actum agit intellectus agens cum phantasmate, et ibi intellectus agens est principalior causa quam phantasma, et ambo integrant unam totalem causam respectu speciei intelligibilis.
Ad secundum autem actum agit pars intellectiva, sive intellectus agens, sive possibilis, non curo modo, et species intelligibilis, sicut duae partiales causae, et ibi agit pars intellectiva non mota specie, sed prius movens, scilicet agens ut species sibi coagat. Cum igitur dicitur, objectum movet non motum, dico quod in utraque motione, objectum est movens secundarium, licet non sit motum, id est, aliquid recipiens in se a principali sive priori movente. Cum dicis, quod intellectus non movet nisi motus, dico quod non movet secunda motione nisi motus priori motione. Haec igitur est comparatio duarum motionum intellectus, non autem duarum causarum partialium concurrentium in una motione. Si autem compares causas partiales in utraque motione, dico quod intellectus utrobique movet non motus a causa partiali concurrente in eadem motione.
Ad secundum argumentum (b) dico, quod effectus formaliter magis assimilatur causae proximae inferiori quam remotae, et principali et perfectiori, sicut apparet de filio respectu patris et Solis. Unde illud argumentum est ad oppositum, quia probat quod actus intelligendi sit ab objecto ut a causa proxima, quia magis sibi assimilatur formaliter, ita etiam species intelligibilis magis formaliter assimilatur phantasmati quam intellectui agenti, et tamen minus principaliter est a phantasmate quam ab intellectu agente.
Contra, cum agens intendat assimilare sibi passum, quomodo principale agens non magis assimilat sibi formaliter? Respondeo, principalius agens communiter est aequivocum, et eminentius habet in se perfectionem effectus quam causa univoca, et ileo non magis assimilatur sibi formaliter, quia hoc esset imperfectionis in causa sic assimilari effectui. Sed assimilat magis, hoc est, dat magis formam effectui per quam sibi assimilatur aequivoce quam det agens particulare, et ista assimilatio activa est ex perfectione causae, licet non sit magis assimilatio formaliter. Similiter causa perfectior magis assimilat effectum ei cui est assimilabilis quam imperfectior. Magis enim causat effectum, qualis est causabilis et assimilabilis; assimilabilis autem est effectus formaliter causae propinquae, ideo ipsa causa proxima sibi. Quod enim formaliter filius est similis patri, hoc magis est a causa remota assimilante filium patri effective quam ab ista causa propinqua, quia quae plus dat formam qua assimilatur, plus dat effective assimilationem. Ad tertium dico, quod unitas scientiae assignatur penes objectum, quia illud est penes quod scientiae distinguuntur non penes intellectum, quia intellectus unus est respectu omnium scientiarum, et hoc modo distinguendo scientias, illa est una quae est unius subjecti primi quatenus objectum primum habet continere scientiam illam virtualiter, sed hoc non est nisi ut causa partialis. Praeter enim haec, intellectus est alia causa partialis continens illam, non est igitur aliud reducere scientiam ad objectum primum, quam in altera causa partiali habente in suo genere ordinem essentialem, reducere ad primum ibi simpliciter, et ab ipso assignare unitatem effectus inquantum effectus est ab eo. Sed cum hoc stat, quod multo perfectius contineatur in reliqua causa partiali.