IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Refutat rationem Henrici, scilicet ideo pluras dandas formas, quia plura sunt agentia, vel plures mutationes, declarans, an ad compositum habens plures formas sit una, vel plures mutationes. Item, an materiae ad plures formas sit una potentia.
Contra (a) rationem istius opinionis, inquantum concordat cum praecedente opinione contra illam divisionem, aut una mutatione, aut pluribus, arguitur sic i Aut sufficit ad unitatem compositi geniti, quod duae sint mutationes ordinatae ad duas formas ordinatas, vel requiritur tantum una mutatio. Si secundo modo, tunc a quibuscumque agentibus sint plures mutationes, licet ordinatae, tamen genitum non erit unum, et tunc homo secundum opinionem istam non erit unus. Si autem primum sufficit, tunc licet illae plures mutationes sint ab uno agente, non minus productum poterit esse unum, quam si illae mutationes sint a diversis agentibus, imo caeteris paribus videtur quod magis sufficiat unum agensquam plura agentia.
Respondetur ad hoc quod duae mutationes, ad quas est una potentia materiae, sufficiunt ad hoc, ut productum sit unum, non autem ubi sunt potentiae diversae materiae ; sed secundum primum additum ad formas eductas de potentia materiae sunt diversae potentiae, ad formam autem eductam, et aliam non eductam, eadem est potentia,hanc autem et aliam respiciunt duo agentia, et ideo duae mutationes a talibus duobus agentibus subordinatis sufficiunt ad producendum compositum, non autem illae duae aliae.
Contra, aut potentiae numerantur ad numerationem formae, et tunc sequitur utrobique esse duas potentias, sicut sunt duae formae, sive ab eodem, sive a diversis agentibus sint inductae; aut numeratur potentia non respectu formae, sed respectu agentis, et sequitur magis numeratio potentiae, quando sunt diversa agentia, quam quando est unum agens.
Dices, numerantur secundum numerum formarum non absolute, quae recipiuntur in ipso composito, sed illarum quae educuntur de potentia illius: tales autem sunt illae quae terminant actiones agentis naturalis ; sed illa, quae terminat actionem creantis, non est talis, et ideo propter illam non numeratur.
Contra, accidit materiae quod forma perficiens ipsam educatur de potentia ejus, vel non educatur: si enim esset possibile aliquam formam esse in materia, et tamen non educi de potentia ejus, ipsa ita perfecte perficeret materiam, sicut si educeretur de potentia ejus: ergo materia eodem modo se habet in ratione perfectibilis ad formam eductam,et non eductam,et per con. sequens eodem modo respectu hujus vel illius numerabitur, vel non numerabitur potentia materiae.
(b) Secundum hoc ad primam rationem pro secunda opinione posset responderi: Posset enim dari utrumque membrum, et primo quidem quod una est mutatio, qua producitur unum ens naturale, et hoc loquendo de mutatione ultima, et tunc concedo conclusionem, quod tantum est una forma, verum est per se terminans illam mutationem ; tamen plures sunt mutationes partiales terminatae ad plures formas partiales praecedentes, vel ordine durationis, si ponatur una forma prius tempore induci quam alia: vel ordine naturae, si ponamus omnes illas simul tempore induci, nisi quod sicut dictum est in quaestionibus 9. Metaph. ad ultimam formam non esset proprie mutatio.
Exemplum hujus, si ponantur partes organicae differre secundum . formas substantiales, tunc enim praecedit generatio unius non solum natura, sed etiam tempore generationem alterius partis, et etiam generationem illam, quae est 1 simpliciter generatio totius, qua scilicet inducitur forma totalis, praesuppositis jam formis omnium partium. Sed sic ponendo unam vel plures, diceres, aut est una potentia, vel plures in materia respectu istarum plurium formarum ordinatarum, posset dari hoc vel illud.
Et si detur, quod una potentia, tunc ad duas improbationes, contra hoc factas, respondeo ad primam, cum dicitur, una potentia specie est ad unam formam specie. Verum est ejusdem ordinis. Et ad duas auctoritates Philosophi respondeo, quod intelliguntur non de potentia receptiva et actu recepto, sed de potentia et actu, ut sunt differentiae oppositae entis, ut apparet de posse sanari et posse aegrotare, de quibus exemplificat, quia non est verum de potentia subjecti, quia idem corpus, et eadem potentia receptiva potest poni in corpore respectu duorum contrariorum, licet actus non sint idem. Ista autem distinctio potentiae sic et sic, patet ex quaest, ista articulo primo.
Si detur (c) etiam, quod sunt duae potentiae respectu hujus et illius formae, tunc ad duas improbationes illius membri potest facilius responderi. Cum enim primo dicitur, quod illae duae potentiae insunt sine ordine illi materiae, potest negari, imo essentialius et immediatius inest materiae ordo ad unam formam quam ad aliam, sicut in subjecto respectu passionum diversarum potest esse potentia prior respectu unius, et posterior respectu alterius. Si autem concederetur, quod potentiae sunt ex aequo, non sequitur quod actus sunt ex aequo; potest enim esse ordo potentiarum quantum ad terminos, licet non sit ordo earum quantum ad fundamentum, sicut patet in multis aliis, ubi duo respectus sine ordine insunt uni fundamento, et tamen termini illorum respectuum habent ordinem inter se, et in comparatione ad fundamentum.
Alia (d) probatio de ente per accidens non habet apparentiam: si enim de igne possit generari aer et aqua, non propter hoc sequitur, quod ignis in ratione termini a quo sit ens per accidens, quia ista potentialitas et illa non constituunt per se terminum a quo ; ita etiam ex parte subjecti,.si habeat potentiam aliam et aliam, non sequitur, si illae potentiae inter se accidunt, ergo habens illas est ens per accidens.