Delectare. Et circa hoc duo facit, secundum quod hic delectationis laetitia consistit in duobus: scilicet in consequendo desiderium, et implendo suum propositum: secunda est ibi, revela. Dicit ergo de primo, delectare etc.. Prov. 13: desiderium si compleatur delectat animam. Si deo inhaeres, impletur desiderium tuum. Sed quia ad hoc requiritur ut sit justum desiderium, non enim est deus auctor injustitiae; ideo primo ponit radicem justi desiderii, scilicet quod homo delectetur in deo per amorem; unde ait, delectare in domino, idest totus amor tuus sit in deo. Philip. 4: gaudete in domino semper. In Graeco habetur, delitiare: quasi dicat: non sis contentus de necessariis ad salutem, sed quaere superabundantias exquisitas, sicut deliciosi homines non sunt contenti communibus cibis. Job 22: tunc super omnipotentem deliciis affluens. Et tunc, dabit tibi petitiones cordis tui: non dicit carnis: petitiones enim cordis secundum Origenem sunt quae cor desiderat: V. G., secundum eum, si oculus posset petere, desideraret pulchros colores, auditus autem dulces sonos: sic cordis objectum, cum sit veritas et justitia, haec desiderantur ab eo. Et haec, inquit, dabit tibi. Matth. 7: petite et dabitur vobis.
Vel, cordis, ait, idest, quando erunt cordis, deus exaudiet antequam clamet. Isa. 65: antequam clament, ego exaudiam. De secundo dicit, revela etc.. Cum enim impletur propositum alicujus, tunc gaudet. Ad quod implendum duo sunt praenecessaria.
Primo, quod recurrat ad deum. Secundo quod fiduciam habeat de eo: et sic tertio impletur.
Dicit ergo, revela domino viam tuam, scilicet propositum tuum, quantum ad primum. Sed nonne scit deus, qui scit cogitationes hominum? Psalmista loquitur per similitudinem, revela domino etc., idest recurre ad ipsum pro impletione tui propositi, et hoc in oratione. Psal. 118: vias meas annuntiavi tibi etc.. Quodlibet enim negotium debet incipere ab oratione, sicut etiam Plato dicit, et scipio faciebat. Sed petitioni tuae addas spem; et ideo dicit, spera in eo, quantum ad secundum.
Et sic tertio implebitur petitio tua. Et hoc est quod subdit, et ipse faciet, idest implebit vias tuas. Vel aliter, revela domino viam tuam, idest peccata tua. Job 13: vias meas in conspectu ejus arguam, et ipse erit salvator meus. Et ideo bene dicit: spera in eo, scilicet veniam peccatorum, et ipse faciet, idest remittet tibi peccata tua. Tertium quod promittit est gloria, cum dicit.