Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Ad primum argumentum. Respondet Doctor, et responsio stat in hoc, quia intellectus respectu objectorum, quae non sunt in se praesentia, duplicem actum habet, scilicet speciem intelligibilem, et actum intelligendi, et respectu utriusque actus est principalior causa. De specie intelligibili patet, quae causatur a phantasmate et ab intellectu agente, qui intellectus agens est principalior causa; similiter respectu actus intelligendi et respectu utriusque actus non dicitur moveri ab objecto, sic intelligendo quod in actione sua dependeat ab objecto. Et quando dicitur, quod intellectus non movet nisi motus, sic exponitur : quod non potest movere ad actum secundum, causando illum partialiter, nisi prius sit motus ad actum primum, scilicet recipiendo speciem intelligibilem per quam objectum est praesens, in utraque tamen motione semper est principalior causa. Et quod dicit, quod objectum movet non motum, sic intelligitur : quod licet sit partialis causa speciei intelligibilis, et quantum ad hoc moveat, quia tamen illam non recipit, nec similiter actum intelligendi, ideo non dicitur moveri.
(b) Ad secundum. Respondet primo quod argumentum est magis ad oppositum, quia effectus magis assimilantur causae proximae et minus principali, quam causae remotae et magis principali, ut patet de homine producto ab alio homine, a Sole et a Deo, et sic actus intelligendi magis assimilatur objecto, ut causae proximae et minus principali.
Dat aliam responsionem, dicens quod duplex est assimilatio, scilicet aequivoca et univoca: loquendo de assimilatione aequivoca, principalior causa magis assimilat aequivoce, quia perfectius concurrit ad effectum, et magis ad formam qua effectus assimilatur sibi aequivoce, non autem univoce, quia hoc esset imperfectionis in causa prima si assimilaret effectum sibi univoce, quia tunc non esset simpliciter perfectior suo effectu. Dicit etiam unum notabile, quod loquendo de assimilatione univoca, principalior causa magis assimilat effectum formaliter, et univoce non sibi, sed causae proximae, quia magis et perfectius dat formam et entitatem, qua effectus est similis univoce causae proximae quam ipsa causa proxima det.
Tertium argumentum cum sua responsione patet hic, et ex dictis supra, in fine, quaest, praecedentis, ubi aliqualiter exposui de unitate scientiae, quomodo ab objecto dicatur una.