IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Contra rationem istius opinionis, etc. Impugnat fundamentum Henrici, desumptum ex pluralitate mutationum, ad probandum diversitatem effectus simpliciter in esse entis. Contra arguitur Doctor, vel I una mutatio per se requiritur ad unitatem effectus, et sic sequitur quod homo non sit unum simpliciter, ad quem sunt duae mutationes contra ipsum, vel duae mutationes ordinatae ad duas formas ordinatas, non impediunt unitatem effectus, et sic impertinens erit, sive sint ab uno agente, sive a diversis, quia ex diversitate mutationum, non ex diversitate agentis sumitur unitas effectus, quia unum agens, a quo procedunt duae mutationes, licet sit unum in esse entis, est multiplex in virtute et influxu: neque in esse entis spectat ad constitutionem effectus, neque ad positionem ejus, sed tantum qua influit esse in ipsum. Si ergo Deus produceret formam mixtionis, et infunderet animam, non minus homo esset unus, quam de facto, neque magis Adam fuit unus, quia secundum corpus et animam a Deo fuerit productus quam Abel, qui per propagationem ; ergo quod sint mutationes ab uno vel diversis, non arguit unitatem.
Dices duas mutationes, ut supponunt duas potentias in materia inferre diversitatem, non autem quando una forma supponit potentiam, altera non, ut contingit in productione hominis. Contra, aut mutationes numerantur ex numero potentiarum in materia, aut ex numero agentium: si primum, diversitas agentium non facit ad numerum mutationum: si secundum,
diversitas potentiarum non facit ad numerum mutationum. Ratio patet, quia ab his simul sumptis nequit sumi unitas, quae supponit indivisum unius rationis ex parte entis subjecti : quot modis enim dicitur ens, tot modis et unum; si ens est multiplex, ita et unum. Sed a causa efficiente et materiali extrinseca agenti, neque in esse entis, neque in esse causae in specie, potest sumi unus conceptus, aut una differentia, quia in nullo conveniunt, cum unum sit in actu et virtualiter includens terminum mutationis, alterum tantum in potentia: ergo neque differentia et unitas mutationis ab his simul haberi possunt.
Dices cum Henrico, sumi unitatem mutationis, non a forma absolute sumpta, sed ut educitur de potentia materiae ; ad pluralitatem ergo potentiae et formarum multiplicantur effectus; anima autem intellectiva non educitur, ac proinde non infert numerum in effectu. Contra urget, quod per accidens est formae, inquantum constituit compositum, aut perficit materiam, ut educatur de potentia materiae, quia etiamsi non educeretur et inesset, perficeret eodem modo materiam.
Ratio haec est evidens, quia educi de potentia materiae denotat modum quo forma producitur ab agente, cujus actio dependet a materia; forma autem perficit et constituit, non inquantum denotat ordinem ad agens, seu dependentiam sui a materia, sed in proprio genere, qua forma est, et e contra qua materia dependet a forma, ut ab actu. Hanc autem rationem non variat, sive educetur, sive creetur, sive etiam improducibilis sit, quia Deitas constituit Patrem Deum per rationem suam formalem, et quaelibet forma sic dat actum. Unde si forma mixtionis crearetur, sic etiam daret eumdem actum materiae, et constitueret idem corpus hominis, in eadem unitate entis, quo constituit, quando educitur de potentia materiae, quia rationes formales rerum neque -unt variari, modus autem producendi sic ; causa autem formalis perficit et constituit secundum rationem formalem praecisam, ut existit in subjecto. Unde in formis accidentalibus et contrariis eadem est potentia ex parte subjecti; numerantur tamen formae ex suis rationibus formalibus, et aliter perficiunt subjectum, verbi gratia, calor et frigus aquam, quarum una est connaturalis, altera violenta; non esset autem violenta, nisi subjectum secundum potentiam, ex qua educitur, repugnaret, quia nempe inclinat naturaliter in oppositum formam.
(b) Secundum hoc ad primam rationem, etc. Destructo fundamento Henrici, facilis est responsio ad argumenta ejus. Respondet ergo Doctor ad primum, quod est nempe unius entis numero, est una mutatio numero, ut ad terminum; concedi potest de mutatione ultimata, qua fit terminus completus in ultimo esse. Praesupponuntur tamen plures partiales ad formas partiales, quibus constituitur corpus, sive de una potentia materiae, sive diversis, nisi quod ultima forma non inducatur per mutationem proprie dictam, quia nempe non supponit contrarium, seu formam oppositam et incompatibilem in subjecto, neque privationem sui, quia posita forma mixtionis in ultima dispositione, inducitur anima, et sic datur mutatio per modum productionis novae formae, non vero per modum corruptionis alterius praecedentis.
Explicat exemplo allato, quod admittere videtur Philosophus lib. 2. de generatione animalium, c. 3. et praecedentibus; et concedit in uno ente, sicut salvantur plures formae subordinatae, et etiam salvari posse plures potentias subordinatas ad formas diversi ordinis.
Probatio ex Philosopho adducta ab Henrico non bene intelligitur, quia non loquitur de potentia receptiva, sed objectiva, ut patet in exemplo de posse sanari et posse aegrotare, insunt secundum eamdem potentiam receptivam, sicut forma et privatio; debet ergo intelligi de receptiva, secundum quam repugnat simul esse in potentia ad utramque. Ex hoc loco patet intelligi Doctorem, non admittere formam corporeitatis diversam a partialibus, quibus constituitur corpus, ut totum heterogeneum.
(c) Si detur etiam, etc. Admittit potentias diversas inesse posse cum ordine, aliquando sine ordine, quamvis termini insunt cum ordine, quia ordo potest esse in potentiis ex natura fundamenti, quod immediatius et essentialius respicit unum terminum quam alium, ut contingit in subjecto ad proprias passiones; tunc autem ex tali ordine sequitur ordo etiam in formis, propter exigentiam fundamenti, non vero ipsorum terminorum. Aliquando contingit ordo in terminis sine ordine in potentiis, et hoc ex natura terminorum, qua unus supponit alium, verbi gratia, in substantia ad accidentia, quantitatem et qualitatem non est ordo ; haec enim in diverso genere accedunt, quarum altera materiam, altera sequitur formam, et secundum haec potentiae sunt diversae rationis, et non subordinatae, tamen qualitas ex natura sua praeexigit quantitatem, ut subjectum quo.
(d) Alia probatio de ente per accidens, etc. Haec probatio est nulla, ut patet ex responsione.