Et. Ubi primo promittit gloriam; secundo ostendit quomodo perveniatur ad illam, ibi, subditus esto domino. Circa primum duo facit. Primo enim promittit gloriam quam consequitur. Secundo ostendit modum consecutionis, ibi, et judicium.
Dicit ergo, et educet etc.. Sancti suam justitiam occultant. Matth. 6: attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Sed nihil occultum est quod non reveletur.
Luc. 12. Unde deus revelat vel hic, vel in futuro; et ideo dicit, educet, idest extra ducet. Job 28: profunda fluviorum scrutatus est, et abscondita produxit in lucem. Secundum originem simile est, sicut si aliquis habens fidelem servum quem manumittere intendit, gloriatur in eo. Isa. 49: servus meus es tu Israel, quia in te gloriabor.
Et hoc erit in judicio: unde sequitur, et judicium tuum tamquam meridiem, idest judicium quo judicaberis non habebit tenebras. Duo autem requiruntur volenti pervenire ad gloriam quae promittitur.
Primum est humilitas. Job 22: qui humiliatus fuerit, erit in gloria: unde dicit, subditus esto domino: 2 Mach. 9: justum est subditum esse domino et mortalem etc.. Secundum est oratio per quam pervenitur ad deum, qui est gloria nostrae beatitudinis; et ideo subdit, et ora eum. Jac. Ult.: multum valet deprecatio justi assidua.