IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Solvit secandam rationem Henrici, positam num. 34. ostendens, non obstante pluralitate formarum, formam substantialem semper dare esse simpliciter, et salvari differentiam inter formas accidentales et substantiales.
Secunda (a) ratio principalis, quae procedit ex ratione formae substantialis et unitate rei, non concludit, quia distinguo de dare esse simpliciter, secundum Philosophum primo de generatione, ubi arguit, quod ex non ente simpliciter non potest aliquid fieri, patet responsio ad argumentum, distinguendo non ens simpliciter, quia aut prout simpliciter accipit pro universaliter, et tunc non ens simpliciter est purum nihil, et sic ex non ente simpliciter non potest aliquid fieri, et isti non enti oppositum est quodcumque ens, quantumcumque minimum habeat de entitate. Alio modo accipitur ens simpliciter, prout distinguitur contra ens secundum quid, et tunc ens simpliciter est substantia, ens secundum quid est accidens. Et patet quid est non ens simpliciter oppositum isti.
Sic dico in proposito, quod forma substantialis dat esse simpliciter, non quidem esse primum, quod scilicet immediate sequitur non esse simpliciter, sed dat esse simpliciter, ut distinguitur contra esse secundum quid. Primum patet, quia si accidens primo adveniret materiae, et si daret sibi primum esse formale, non tamen daret sibi esse simpliciter, sed secundum quid, quia non est actus nisi secundum quid; nulla etiam forma substantialis materialis est, quae det esse simpliciter materiae, et hoc si tenetur esse simpliciter, id est, omne recedens a non esse, sicut probatum est in ista solutione, articulo primo, quia secundum adversarios materia habet esse simpliciter isto modo, etiam sine omni forma: non ergo sol forma substantialis dat esse simpliciter, id est, universaliter, nec etiam simpliciter, id est, primum.
Sed accipiendo esse simpliciter secundo modo, prout dividitur contra secundum quid, dico quod sicut ens dividitur in prius et posterius, vel primum et secundum, et prius continet sub se substantiam, et posterius accidens, ita simpliciter in isto intellectu aequivalet ei quod est primum naturaliter, et secundum quid aequivalet ei quod est posterius naturaliter, et isto modo omne accidens dat esse secundum quid.
Dico ergo, quod forma substantialis, sive adveniat alicui jam habenti esse, sive non, dat esse simpliciter hoc secundo modo, sed non primo, sicut forma accidentatis cuicumque adveniat, dat esse non simpliciter, sed secundum quid.
Et si quaeras unde potest probari, quod haec forma dat este simpliciter, illa non, si de ratione neutrius est dare illud esse, quod immediate recedit a non esse ? Respondeo, aut tu quaeris de re in se, aut in comparatione ad cognitionem nostram; si in se, nulla causa est quare ista dat esse simpliciter, et illa secundum quid, nisi quia haec est forma substantialis, et illa accidentalis: sicut enim nulla est causa, quare calidum calefacit, quia immediata est, et inter causam immediatam et effectum non est alia causa media, ita in genere causae formalis haec est immediata, calor constituit calidum, et anima hominem, et est immediatio formae ad actum formalem.
Si autem quaeras in comparatione ad cognitionem nostram, de qua yidetur procedere argumentum, quasi ista opinio destrueret omnem distinctionem inter formam substantialem et accidentalem quoad nos, respondeo, Philosophi distinxerunt inter formam substantialem et accidentalem a posteriori, utpote per ista media habere contrarium, et non habere, recipere magis et minus, et non recipere, secundum eam posse esse notum et non esse, et hujusmodi.
Sed ad rem breviter dico unum esse medium, per quod manifestius distinguitur quantum ad cognitionem nostram, quae forma adveniens enti in actu sit substantialis, et quae accidentalis. Quamdiu enim proceditur in substantialibus, semper posterior est perfectior prioribus. Quando autem venitur ad accidentales, sequens est imperfectior ultima praeexistente; quae autem sit perfectior, hoc nobis innotescere non potest, nisi a posteriori, et illud est rationabile, et in se et in nobis. In se quidem, quia in eodem genere non advenit forma formae, nisi ut perfectius constituat in illo genere: in alio autem quidquid advenit, scilicet ut accidens, imperfectius est quacumque praesupposita forma substantiali.
Patet ergo responsio ad formam argumenti, quia ista opinio non destruit distinctionem inter formam substantialem et accidentalem, nec in se (ista enim est immediata, quia haec est haec, et illa est illa), nec quantum ad cognitionem nostram per media illa, per quae possumus cognoscere distinctionem istam, sicut a posteriori. Nec mirum, si distinguendo hanc formam ab illa secundum intellectum nostrum oportet uti posterioribus hac forma, et illa, quia nec alio modo cognoscimus quasi in aliquo formas substantiales, nisi a posterioribus.
Ratio (b) quae facit ad aliud membrum, scilicet quod illae quatuor rationes non concludunt de homine, pro nobis facit: tamen inquantum conclusionem negat de aliis animatis, potest responderi, quod respectu cujuscumque animati potest poni, quod habeat duo agentia, vel quasi duo. Quaelibet enim forma vitae est excellentior simpliciter quacumque forma mixtionis, et ita quodcumque inducens formam vitae oportet esse perfectius seipso vel alio, ut praecise inducit formam mixtionis ; et ita licet ab eodem generetur corpus mixtum in planta vel bruto, et inducatur anima, tamen ibidem est quasi duo agentia, quia habens in se rationem perfectioris et imperfectioris agentis.