Utrum res quae cognoscuntur a deo sint in deo.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod res quae a deo cognoscuntur, in deo non sint. Omne illud in quo est aliquid diversum ab eo, compositum est. Cum igitur deus sit simplicissimus, videtur quod res quae sunt diversae ab eo, in ipso non sint.
Si dicas, quod non sunt in eo per essentiam, sed per sui similitudinem: contra. Unaquaeque res verius est ubi est per suam essentiam, quam ubi est per suam similitudinem: quia ibi non videtur esse nisi secundum quid. Si igitur res in deo non sunt nisi secundum sui similitudinem, videtur quod verius et melius sint in seipsis quam in deo: quod est contra Augustinum et Anselmum.
Praeterea, similitudo respondet ei cujus est similitudo. Sed res omnes non habent in se lucem et vitam. Cum igitur in deo sint vita et lux, videtur quod non sint in deo per similitudinem.
Praeterea, ubi est res secundum sui similitudinem, ibi non attribuitur sibi operatio propria sua: lapis enim in oculo non movetur deorsum.
Sed Act. 17 dicitur, quod in ipso deo vivimus, movemur et sumus. Ergo videtur quod non sumus in deo per similitudinem tantum.
Praeterea, similitudines rerum in dei scientia existentes, cum ad scientiam pertineant, filio appropriantur. Sed in ipso appropriatur in littera spiritui sancto: per ipsum filio, et ex ipso patri.
Ergo videtur quod non dicantur res esse in deo secundum similitudinem.
Sed contra est quod dicitur joan. 1, 3: quod factum est in ipso vita erat.
Respondeo dicendum, quod haec praepositio in secundum quod diversis adjungitur, diversas habitudines notat; ut cum dicitur esse in toto, vel esse in loco, et hujusmodi. Et ideo sciendum, quod aliud est esse in scientia dei, et aliud in deo esse et aliud esse in essentia divina. Scientia enim nominat cognitionem quamdam. Unde esse in scientia nihil aliud est quam per scientiam cognosci; et ideo omnia quae deus scit, et bona et mala, in scientia ejus esse dicuntur. Sed essentia significatur per modum formae vel naturae; unde esse in essentia divina nihil aliud est quam subsistere in natura divina, vel esse idem naturae divinae; et ideo creaturae non possunt dici in essentia divina esse, sed tantum personae divinae et proprietates et attributa. Sed hoc nomen deus significat rem subsistentem, cujus est esse et operari; unde esse in deo potest intelligi dupliciter: vel quod est in esse ipsius, et sic creaturae non sunt in deo; vel quod subjacet operi ejus, sicut dicimus opera, quorum domini sumus in nobis esse; et per modum illum omnia quae a deo sunt, in eo esse dicuntur, non autem mala, quae ab ipso non sunt.
Et ita patet quod tria praedicta se habent secundum quemdam ordinem. Quidquid enim est in essentia divina, est in deo, quasi pertinens ad esse ipsius; sed non convertitur; sicut ea quae subjacent operi ejus, in ipso sunt, sed non in essentia ejus; et similiter quidquid est in deo, est in scientia ejus; sed non convertitur, ut patet de malis.
Ad primum ergo dicendum, quod in deo nihil est diversum ab ipso; unde et creaturae, secundum hoc quod in deo sunt, non sunt aliud a deo: quia creaturae in deo sunt causatrix essentia, ut dicit Anselmus; sunt enim in deo per suam similitudinem: ipsa autem essentia divina similitudo est omnium eorum quae a deo sunt.
Ad secundum dicendum, quod esse creaturae potest quadrupliciter considerari: primo modo, secundum quod est in propria natura; secundo modo, prout est in cognitione nostra; tertio modo, prout est in deo; quarto modo communiter, prout abstrahit ab omnibus his. Cum ergo dicitur quod creatura verius esse habet in deo quam in seipsa, comparatur primum et tertium esse respectu quarti: quia omnis comparatio est respectu communis; et pro tanto dicitur quod in deo habet verius esse, quia omne quod est in aliquo, est in eo per modum ejus in quo est, et non per modum sui; unde in deo est per esse increatum, in se autem est per esse creatum, in quo minus est de veritate essendi quam in esse increato. Si autem comparetur esse primum ad secundum respectu quarti, inveniuntur se habere secundum excedentia et excessa; esse enim quod est in propria natura rei, in eo quod est substantiale, excedit esse rei in anima quod est accidentale; sed exceditur ab eo, secundum quod hoc est esse materiale, et illud intellectuale; et ita patet quod aliquando res verius esse habet ubi est per suam similitudinem quam in seipsa.
Ad tertium dicendum, quod similitudo rei quae est in anima, dupliciter consideratur: vel secundum quod est similitudo rei, et sic nihil attribuitur sibi nisi quod in re invenitur: aut secundum esse quod habet in anima, et sic attribuitur sibi intelligibilitas vel universalitas; sicut etiam patet in imagine corporali, cui convenit esse lapideum ex parte ejus in quo est, et non ex parte ejus cujus est similitudo.
Similiter dico, quod similitudini rerum quae est in deo, convenit esse vitam et lucem, non secundum hoc quod similitudo rei est, sed secundum quod est in deo; et dicitur vita inquantum est principium operationis ad esse rerum; sicut etiam dicitur a philosopho, quod motus caeli est ut vita quaedam natura existentibus omnibus; sed inquantum est principium cognitionis rerum, dicitur lux. Vel aliter potest dici, quod similitudo rei quae in anima est, dicitur vita inquantum est ut forma quaedam et perfectio intellectus; et lux, inquantum est principium intellectualis operationis: et per talem similitudinem dicuntur etiam in deo res esse vita et lux: sunt enim in eo sicut artificiata in artifice per suas similitudines.
Ad quartum dicendum, quod esse et vivere et moveri, non attribuuntur rebus in deo existentibus secundum esse quod in ipso habent, sed secundum esse quod in seipsis habent a deo, ut esse pertineat ad essentiam, vivere ad virtutem, et moveri ad operationem; vel vivere ad animam, moveri ad corpus, et esse ad utrumque: et sic res in propria natura existentes dicuntur esse in deo, secundum quod esse earum a deo continetur; et sic de aliis, scilicet de motu et vita.
Ad quintum dicendum, quod similitudo rei quae est in deo non est accepta a re, sed est causa rei; unde quidquid est in eo per sui similitudinem, est in eo sicut in principio operante et conservante.
Operatio autem et conservatio rerum a deo completur per voluntatem et bonitatem ejus: quia voluntas inter tria, scilicet scientiam, potentiam, et voluntatem, proximius est ad opus: et ideo in ipso appropriatur spiritui sancto, qui procedit per modum voluntatis, et cui bonitas appropriatur; cum haec praepositio in dicat habitudinem ad continens et conservans. Sed per ipsum appropriatur filio; quia per denotat causam formalem; et ars, per quam sicut per formam operatur artifex, filio appropriatur.
Ex ipso autem propter habitudinem principii, quam importat haec praepositio ex, appropriatur patri, qui est principium non de principio.