In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Secunda ratio principalis, etc. Distinctio bimembris hic assignata solvit argumentum ; nam ens simpliciter dicitur, vel secundum distributionem, et sic idem est, quod extremum primum primi principii, et opponitur nihil, seu non enti.
Ens dicitur simpliciter secundum perfectionem, et sic tantum competit substantiae, et opponitur enti secundum quid: et dicitur accidens, ut comprehendit novem genera 7. Metaph. textu 2. accidentia esse alia a substantia dicuntur entia, eo quod totaliter entis, etc. De hoc vide Doctorem d. sequenti quaest . 1. ad 1. pro opin. et in textu super Philosopho. Hoc modo dat forma substantialis esse simpliciter, et non secundum quid; unde autem hoc ipsi competit, nequit assignari ratio hujus a priori, quia propositio immediata non habet causam suae veritatis aliam ab extremis. A posteriori unde cognoscatur esse substantialem, variae rationes assignantur a Philosophis, ut est, non suscipere magis et minus, non habere contrarium, etc.
Aliam differentiam assignat Doctor, nempe in progressu ad formam substantialem, illa quae est posterior, semper est perfectior, quia in ordine generationis non advenit forma formae, nisi ut perfectius constituat, quia servatur processus per viam generationis, quae procedit de potentia ad actum, et de imperfectiore ad perfectius.
E contra contingit in accidentibus, quia processus est de perfectiore in id quod magis imperfectum est, nam accidentia propter substantiam sunt tanquam perfectiones ejus secundariae in esse, et agere et pati; quo magis ergo accedunt proxime ad substantiam, eo magis sunt perfecta ; quo magis recedunt, eo imperfectiora, quia sic ut plurimum, (ut patet in respectivis) magis exiguntur, aut consequuntur ex absolutis acccidentibus, quam ex natura ipsa substantiae. Patet hinc opinionem Doctoris non destruere distinctionem inter substantiam et accidens.
(b) Ratio quae facit ad aliud membrum, etc. Quod dicit brutum produci a duobus agentibus, aut ab uno quasi duobus, ut producit formam mixtionis, et animam sensitivam, non intelligit animam produci simpliciter a generante vel producente mixtionem, quia contrarium distinct. seq. docet, sed alludit ad argumentum Henrici, illud pro nunc permittendo, quatenus conclusionem eamdem inducit, quam tenet Doctor.