Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
7. (( vers. 7, 8.)) Similis factus sum pelicano qui habitat in solitudine; factus sum sicut nycticorax in parietinis. Vigilavi, et factus sum sicut passer singularis in tecto. Ecce tres aves, et tria loca; quid sibi velint, donet Dominus ut dicamus, et ut audiatis utiliter quod dicitur salubriter. Quid sibi volunt tres aves, et tria loca? Quae tres aves? Pelicanus, nycticorax, et passer: et tria loca, solitudo, parietinae, et tectum. Pelicanus in solitudine, nycticorax in parietinis, passer in tecto. Primo quid sit pelicanus, dicendum est. In ea quippe regione nascitur, ut nobis ignota haec avis sit. Nascitur in solitudinibus, maxime Nili fluminis, in Aegypto. Quaelibet sit avis haec, quod de illa Psalmus dicere voluit, hoc intueamur. Habitat, inquit, in solitudine. Quid quaeris formam ejus, membra ejus, vocem ejus, mores ejus? Quantum tibi Psalmus dicit , avis est habitans in solitudine. Nycticorax, avis et amans noctem. Parietinae dicuntur, quas vulgo dicimus ruinas, ubi parietes stant sine tecto, sine habitantibus: ibi habitat nycticorax. Jam vero passer et tectum quid sit, nostis. Invenio ergo aliquem de corpore Christi, praedicatorem verbi, compatientem infirmis, quaerentem lucra Christi, reminiscentem Domini sui venturi, ne dicat: Serve nequam et piger, dares pecuniam meam nummulariis (Matth. XXV, 26, 27) . Ex hujus dispensatoris officio videamus haec tria. Venerit inter aliquos ubi christiani non sunt; pelicanus est in solitudine: venerit ad eos qui fuerunt et ceciderunt, nycticorax est in parietinis; non enim deserit 1299 et tenebras eorum qui habitant in nocte, et ipsos lucrari vult: venerit ad eos qui christiani sunt quidem habitantes in domo, non quasi qui non crediderint, aut quod crediderant dimiserint, sed in eo quod credunt tepide ambulantes; clamat ad eos passer, non in solitudine, quia christiani sunt; nec in parietinis, quia non ceciderunt; sed tamen in tecto sunt; sub tecto potius, quia sub carne sunt. Ille super carnem clamat passer, praecepta Dei non tacet, nec fit carnalis, ut subjiciatur tecto. Qui enim in tecto est, non descendat tollere aliquid de domo (Matth. XXIV, 17) ; et, Quod in aure auditis, praedicate super tecta (Id. X, 27) . Istae tres aves et tria loca; et unus homo potest habere personam trium avium, et tres homines possunt habere personam trium avium; et tria genera locorum, tria genera sunt hominum; tamen solitudo, parietinae, et tectum, nonnisi tria genera hominum sunt.