Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Positis rationibus pro parte falsa, declarat rationem imaginis, et in quo differt a vestigio, de quo supra quaest. 5. Item officium ejus, nempe repraesentare Trinitatem personarum, unitatem naturae, et ordinem originis.
(a) Hic primo videndum est, quid sit ratio imaginis in corporalibus, unde translatum est vocabulum ad propositum. Secundo, respectu cujus in Trinitate sit imago. Tertio, in quo in nobis est imago.
Quantum ad primum, sicut dictum est in quaestione de vestigio, dico quod imago est repraesentativum totius, et in hoc differt a vestigio quod est repraesentativum partis. Si enim totum corpus esset impressum pulveri, sicut pes est impressus, illud derelictum esset imago totius, sicut istud est imago partis, et vestigium totius; sed ista conformitas expressiva totius, non sufficit, sed requiritur imitatio, quia secundum Augustinum 83. q. q. 74. Quantumcumque duo ova sunt similia, unum non est imago alterius, quia non est natum imitari ipsum, et ideo requiritur, quod imagonata sit imitari ipsum cujus est imago, et exprimere illud.
(b) De secundo, sciendum quod cum conceptus unius personae in intellectu nostro, sit partialis respectu conceptus Trinitatis, illa creatura quae ducet nos in cognitionem Trinitatis,per modum imaginis repraesentabit Trinitatem quantum ad illum conceptum, quem intellectus noster potest habere de ea: repraesentabit igitur distinctionem trium personarum, unitatem essentiae et ordinem originis, quia illa distinctio realis in divinis est per originem, habebit etiam imitationem essentialem ad ipsam Trinitatem quam repraesentat.