IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Solvit rationes adductas a num. 25. pro sententia D. Thom. negantis plures formas, in uno composito ; et ad primum, ostendit ens aliquod esse unum, licet habeat plures formas, et solvit subtiliter quatuor loca Philosophi. Vide eum in 7. Metaphys. cap. de unitate definitionis.
Ad (a) rationes ergo pro opinione. Ad primam, concedo primam propositionem, quod unius entis unum est esse; sed secunda, quod unum esse requirit tantum unam formam, neganda est, accipiendo esse uniformiter in majori et minori. Sicut enim ens et unum dividitur in simplex et compositum, ita esse et unum esse, distinguitur in esse tale et tale ; ergo esse per se unum non determinat sibi esse simplex praecise , sicut nec aliquod divisum determinat sibi praecise alterum dividentium. Isto modo totius compositi est unum esse, et tamen includit multa esse partialia, sicut totum est unum ens, et tamen multas entitates partiales habet. Nescio enim istam fictionem, quod esse est quid superveniens essentiae non compositum, si essentia est composita ; hoc modo esse totius compositi includit esse omnium partium, et includit multa esse partialia multarum partium vel formarum, sicut totum ens ex multis formis includit illas actualitates partiales.
Si tamen omnino fiat vis in verbo, concedo quod formale esse totius compositi est principaliter per unam formam, et illa forma est, qua totum compositum est hoc ens, ista autem est ultima adveniens omnibus praecedentibus ; et hoc modo totum compositum dividitur in duas partes essentiales, in actum proprium, scilicet ultimam formam, qua est illud quod est, et propriam potentiam illius actus, quae includit materiam primam cum omnibus formis praecedentibus. Et isto modo concedo, quod esse illud totale est completive ab una forma, quae dat toti illud quod est; sed ex hoc non sequitur, quod in toto includatur praecise una forma, vel quin in toto includantur plures formae, non tanquam specifice constituentes illud compositum, sed tanquam quaedam inclusa in potentiali istius compositi.
Exemplum hujus est in composito ex partibus integralibus, quanto enim animatum est perfectius, tanto requirit plura organa, et probabile est, quod distincta specie per formas substantiales, et tamen ipsum est verius unum: verius, inquam, id est, perfectius, sed non verius unum, id est, indivisibilius. In compositis enim frequentius invenitur cum majori compositione verior unitas et entitas, quam injpartibus cum minori compositione.
Ad confirmationem illam addu ctam de 1. Metaph. c. de definitione,
capitulum illud non videtur bene exponi, sicut patet in expositione. quam edidi super illud caput: auctoritates autem illae truncatae sunt, et nihil ad B. Prima quidem truncata est, quia sequitur : ergo genus non est praeter eas, quae sunt generis species, aut si est quidem, ut mate ria est ; et secunda pars disjunctionis est vera. Unde ad illud secundum membrum subdit exemplum : Vox quidem ut genus est. Est ergo in tentio Philosophi, quod illud quod importatur per genus, est nihil, nisi potentiale respectu specierum, et eodem modo illud quod sequitur, quod finalis differentia erit terminus et definitio, nullo modo potest intelligi, quod tota ratio quidditativa sit in ultima differentia, tunc enim omnino genus superflueret in definitione, quia sola ultima differentia totam essentiam rei exprimeret: sed debet intelligi, quod completive est tota substantia rei, sicut a forma ultima est completive tota essentia habentis formam. Eodem enim modo assignat ipse hic unitatem definitionis, quomodo dixit se praemisisse in Analyticis, et quomodo in 8. Metaphys. c. penult. assignat unitatem rei, quia sicut ibi dicit, quod ex duobus constituitur compositum reale, quia hoc actus, illud potentia, ita hic dicit, qu od ex duobus conceptibus componitur unus conceptus quidditativus seu definitivus, quia iste conceptus est potentialis, et ille actualis ; et sicut ibi actus est principalior quam potentia, et per consequens principalior ratio unitatis, sicut et entitas, ita et hic, quia conceptus ultimae differentiae est conceptus actualioret principalior ratio unitatis et definitionis.
Quod autem additur ibi, quod in substantiis non est ordo, nihil est ad propositum: ante enim immediate voluit, quod si est nugatio addendo priorem differentiam posteriori, quod pari ratione erit nugatio e converso, non enim est ordo talis in substantiis, hoc est, in his quae pertinent ad rationem substantialem alicujus, sive definitivam, quod alius et alius ordo faciat, vel tollat nugationem.
Quod etiam additur, quod differentia inferior includit superiorem, hoc est manifeste falsum, quia tunc impossibile esset per genus proximum et differentiam proximam definire, quia idem bis diceretur, scilicet illa differentia superior per se inclusa tam in ratione differentiae inferioris, quam in ratione generis proximi. Unde, ponendo rationes generis et differentiae loco nominum, manifeste appareret nugatio ; et haec est intentio Philosophi ibidem, quomodo debeat nugatio cognosci in definitione, ponendo scilicet rationes pro nominibus. Nec etiam posset definitio dari per genus remotum. et plures differentias, quia eadem differentia proxima illius generis, divisiva remoti, pluries diceretur in illis multis differentiis additis generi. Consequens est plane contra Philosophum ibidem, qui dicit: Nihil aliud est in definitione, quam primum dictum genus et differentiae. Alia vero genera sunt primum, et cum hoc comprehensoe differentioe, Et exemplificat statim : ut animal alatum, vel
animal bipes non alatum. Similiter autem, et si plura dicantur, omnino non differt per plura, aut per pauciora dici. Vult dicere, quod nihil aliud est definitio, quam primum genus cum multis differentiis, vel proximum genus et una differentia, quia proximum genus nihil est nisi genus remotum cum multis differentiis inclusis, et quilihet modus definiendi includeret nugationem, si differentia inferior per se includeret superiorem.
Quod ergo addit ibi, quod hoc ipse velit dicere, cum dicit, fissio pedis est quaedam pedalitas, hoc non est ad propositum: intelligit enim ibi non de praedicatione per se primo modo, qualis intelligitur per ista abstracta, sed quod inferior differentia debet per se dividere superiorem inquantum hujusmodi, et hanc divisionem per se innuit per ista abstracta. Et quod sic intelligat, patet ex praecedentibus istius sig. in princ. dicit enim, quod oportet dividere differentiae differentiam, et subdit quomodo intelligit, non dicendo, habentis pedes, aliud alatum, aliud non alatum, sed aliud habens fissos pedes, aliud non fissos pedes; hae namque sunt differentiae pedum. Et sequitur illud, quod alle gatur : Nam fissio pedis est quoe dam pedalitas, hoc est dictu, fissio pedis per se particulat pedalitatem, et ideo per se dividit habens pedes; non sic autem alatum. Ex toto ergo illo capitulo, si convenienter per totum exponeretur, sicut alibi expositum est, neque habetur quod genus nihil est per se in definitione praeter rationem differentiae, neque quod differentia ultima sit definitio tota, vel indicans totam substantiam ei, neque quod non est per se ordo in his, quae importantur per se per differentias ordinatas, neque quod inferior differentia per se includat superiorem, nec breviter aliquid pro unitate formae. Imo vere salvatur totum illud caput, ponendo rationem quidditativam compositam ex conceptu potentiali et actuali, et actualem esse principaliorem causam unitatis, sicut de ente composito dicendum esset quantum ad unitatem, ut ipse dicit in 8. lib. cap. ult.