IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
De spe, quid sit. Est autem spes virtus, qua spiritualia et aeterna bona sperantur, id est, cum fiducia expectantur. Est enim spes certa expectatio futurae beatitudinis, veniens ex Dei gratia et ex meritis praecedentibus vel ipsam spem, quam natura praeit charitas, vel rem speratam, id est, beatitudinem aeternam. Sine meritis enim aliquid sperare non spes, sed praesumptio dici potest.
De quibus sit spes.
Et sicut fides, ita et spes est de invisibilibus. Unde Augustinus : " Fidem appellamus earum rerum, quae non videntur. De spe quoque dicitur : Spes, quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid sperati " Quod attinet ad non videre, vel quae creduntur, vel quae sperantur, fidei speique commune est.
Quo differant fides et spes.
Distinguitur tamen fides a spe, sicut vocabulo, ita etiam rationabili differentia. " Est enim fides malarum rerum et bonarum, quia et bona creduntur et mala, et hoc fide bona, non mala. Est etiam fide, et praeteritarum rerum et praesentium
et futurarum. Credimus enim mortem Christi, quae jam praeteriit ; credimus sessionem, quae nunc est ; credimus venturum ad judicandum, quod futurum est. Item fides et suarum rerum est et alienarum. Nam et se quisque credit esse, coepisse nec fuisse utique sempiternum, et alia atque alia non modo de aliis hominibus multa, quae ad religionem pertinent, verum etiam de Angelis credimus. Spes autem non nisi bonarum rerum est nec nisi futurarum et ad eum pertinentium qui earum spem gerere perhibetur.
Redit ad praemissam quaestionem, scilicet an fides et spes in Christo fuerint. Post haec superest investigare, utrum fides et spes in Christo fuerint ; unde tractatus ille sumpsit exordium. Quibusdam non indocte videtur fidemvirtutem et spem in eo non fuisse, sicut in Sanctis jam beatificatis vel in Angelis non sunt ; et tamen Sancti credunt et sperant resurrectionem futuram, et Angeli eamdem credunt ; nec tamen in eis fides vel spes virtus est, quia et Deo per speciem contemplando fruuntur, et in Dei Verbo resurrectionem futuram sive judicium non per speculum in aenigmate, sed praeclarissime inspiciunt. Si enim, quia credunt resurrectionem futuram, ideo verum est, eos fidem habere ; ergo ea consummata, post judicium similiter et fidem habere dicentur, quia credunt eam praeteritam. Sed sicut tunc credent, nec tamen fidem, quae fideles facit, habebunt, quia non credent absque scientia, quae non erit aenigmatica, sed per speciem, ita et modo credunt et sperant resurrectionem ; nec tamen fidem habent, quia credendo cognoscunt. Venit enim eis quod perfectum est, et evacuatum est quod ex parte est , venit enim cognitio, et evacuata est fides ; venit species, et desiit spes. Ita et Christus, in quo fuerunt bona patriae, credidit quidem et speravit resurrectionem tertia die futuram, pro qua et Patrem oravit ; nec tamen fidemvirtutem vel spem habuit, quia non aenigmaticam et specularem, sed clarissimam de ea cognitionem habuit, quia non perfectius eam cognovit praeteritam, quam intellexit futuram. Speravit tamen Christus, sicut in Psalmo ait : In te Domine speravi ; nec tamen fidem vel spemvirtutem habuit, quia per speciem videbat ea quae credebat.
Si justi in inferno fidem et spem habuerunt.
De antiquis vero Patribus, qui apud inferos usque ad passionem tenebantur, non incongrue dici potest, quod fidem et spemvirtutem habuerunt, quia credebant et sperabant, se visuros Deum per speciem, qualiter eum tunc non videbant, quia non patuit eis cognitio Dei per speciem ante passionem Christi,
qua consummata, a fide transierunt ad speciem.
(Finis textus Magistri.)